Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6119

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6119. ‘Et cur moriemur juxta te, quia deficit argentum?’: quod significet quod alioquin ob defectum veri mors spiritualis, constat e significatione ‘mori’ quod sit mors spiritualis, de qua sequitur; et ex significatione ‘deficere argentum’ quod sit defectus veri; quod ‘argentum’ sit scientificum verum et aptabile, videatur n. 6112. Cum hoc quod mors spiritualis sit cum defectus veri est, ita se habet: vita spiritualis consistit in exercitiis secundum vera, consequenter in usibus; nam qui in vita spirituali sunt, appetunt et desiderant vera ob finem vitae, hoc est, ut vivant secundum illa, ita ob finem usuum; quantum itaque haurire possunt vera secundum quae usus fient, tantum in vita spirituali sunt, quia tantum in luce intelligentiae et sapientiae; cum itaque deficiunt vera, quod fit cum status umbrae venit, qui per ‘vesperam’ in Verbo significatur, n. 6110, tunc laborat vita spiritualis, obveniunt enim talia quae sunt umbrae, hoc est, quae sunt mortis spiritualis; nam non tunc tenentur in luce ut prius, sed remittuntur quoad partem aliquam in suum proprium, inde obvenit ex umbra imago mortis spiritualis, hoc est, damnationis.

[2] Quod per ‘mortem’ significetur mors spiritualis seu damnatio, a perpluribus locis in Verbo constat, ex quibus solum haec licet afferre:

apud Esaiam,

Judicabit in justitia pauperes, et corripiet cum rectitudine miseros terrae: contra percutiet terram virga oris Sui, et spiritu labiorum Suorum mori faciet impium, 11:4;

ibi de Domino; ‘virga oris’ et ‘spiritus labiorum’ pro Divino Vero ex quo judicium; ‘mori’ pro damnari:

apud eundem,

Absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus, 25:8:

apud eundem,

Mortui non vivent, Rephaim non resurgent, eo quod visitasti, exstinxisti eos, 26:14:

apud eundem,

Vivent mortui tui, cadaver meum, resurgent, 26:19:

apud eundem,

Dixistis, Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem:... abolebitur foedus vestrum cum morte, et visio vestra cum inferno non 1 consistet, 28:15, 18:

[3] apud Jeremiam,

Exspectatis lucem, sed ponet illam in umbram mortis, ponet in caliginem, 13:16:

apud Ezechielem,

Profanastis Me apud populum Meum pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis; ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, 13:19, 22:

apud Hoscheam,

E manu inferni redimam eos, e morte liberabo eos: ero pestes tuae, mors, ero exitium tuum, inferne, 13:14:

apud Davidem,

Extollis me e portis mortis, Ps. 9:14 [KJV 9:13]:

apud eundem,

Illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem, Ps. 13:4 2 [KJV 13:3]:

apud eundem,

Circumdederunt me funes mortis, ... et funes inferni, Ps. 18:5, 6 [KJV Ps. 18:4, 5]:

apud eundem,

Sicut pecus in inferno ponentur, mors pascet eos, Ps. 49:15 [KJV Ps. 49:14]:

apud Johannem, Habeo claves inferni et mortis, Apoc. 1:18:

apud eundem,

Qui vicerit, non damnum patietur in morte altera, Apoc. 2:11:

[4] apud eundem,

Novi opera tua, quod nomen habeas quod vivas, sed mortuus es: esto vigilans, et stabili reliqua quae moribunda sunt, Apoc. 3:1, 2:

apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum; et sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta illis est, 4:16:

apud Johannem, Qui verbum Meum audit, et credit Ei Qui misit Me, habebit vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transcendit a morte ad vitam, 24:

apud eundem,

Ego abeo et 3 quaeretis Me, sed in peccato vestro moriemini; ... dixi vobis quod morituri sitis in peccatis vestris: nisi enim credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris:... si quis verbum Meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, 4 8:21, 24, 51, 52.

Quia ‘mors’ significabat damnationem, idcirco illis qui ab Ecclesia repraesentativa erant, vetitum fuit ne tangerent mortuos, et si tangerent quod immundi essent ac mundarentur, Ezech. 44:25, Lev. 15:31, 21:2, 3, 22:8 5 , Num. 6:6-12, 11 ad finem.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8237

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8237. ‘Et vidit Israel Aegyptios mortuos in litore maris’: quod significet aspectum damnatorum hinc inde dispersorum, constat ex significatione ‘videre’ quod sit aspicere seu aspectus; ex repraesentatione ‘Aegyptiorum’ quod sint qui in falsis a malo; ex significatione ‘mortuorum’ quod sint damnati, de qua n. 5407, 6119, 7494; et ex significatione ‘in litore maris’ quod sit circa extrema inferni; quod ‘litora’ sint extrema, patet, et quod ‘mare’ 1 sit infernum, prius ostensum est; inde est quod per ‘videre illos mortuos in litore maris’ significetur aspectus damnatorum hinc inde dispersorum.

[2] Quia aspectus damnatorum 2 dicitur, illustrandum est quomodo cum hoc se habet: qui in infernis sunt non apparent illis qui in alio inferno sunt, ne quidem illis qui in proximo seu vicinissimo, nam prorsus separati sunt, sed apparent illis qui in caelo, quoties id Domino beneplacet; Dominus enim regit inferna etiam per angelos quibus datur copia e loco ubi sunt videndi omnia quae ibi existunt; hoc fit ex causa ut ibi quoque ordo sit, et ne unus alteri violentiam inferat ultra quam permittitur; hoc munus angelis datur, et per id dominium super inferna; inspicere in inferna et videre ibi quae fiunt, etiam aliquoties datur bonis spiritibus, nam ex ordine est quod e superiore videri queant inferiora, non autem ab inferioribus superiora; ita ab illis qui in caelo sunt, videri possunt inferna et illi qui ibi, non autem vicissim; inde est quod ex bono videri queant mala, non autem ex malo bona, nam bonum superius est et malum inferius.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts hic.

2. The Manuscript inserts hinc inde dispersorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.