Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6119

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6119. ‘Et cur moriemur juxta te, quia deficit argentum?’: quod significet quod alioquin ob defectum veri mors spiritualis, constat e significatione ‘mori’ quod sit mors spiritualis, de qua sequitur; et ex significatione ‘deficere argentum’ quod sit defectus veri; quod ‘argentum’ sit scientificum verum et aptabile, videatur n. 6112. Cum hoc quod mors spiritualis sit cum defectus veri est, ita se habet: vita spiritualis consistit in exercitiis secundum vera, consequenter in usibus; nam qui in vita spirituali sunt, appetunt et desiderant vera ob finem vitae, hoc est, ut vivant secundum illa, ita ob finem usuum; quantum itaque haurire possunt vera secundum quae usus fient, tantum in vita spirituali sunt, quia tantum in luce intelligentiae et sapientiae; cum itaque deficiunt vera, quod fit cum status umbrae venit, qui per ‘vesperam’ in Verbo significatur, n. 6110, tunc laborat vita spiritualis, obveniunt enim talia quae sunt umbrae, hoc est, quae sunt mortis spiritualis; nam non tunc tenentur in luce ut prius, sed remittuntur quoad partem aliquam in suum proprium, inde obvenit ex umbra imago mortis spiritualis, hoc est, damnationis.

[2] Quod per ‘mortem’ significetur mors spiritualis seu damnatio, a perpluribus locis in Verbo constat, ex quibus solum haec licet afferre:

apud Esaiam,

Judicabit in justitia pauperes, et corripiet cum rectitudine miseros terrae: contra percutiet terram virga oris Sui, et spiritu labiorum Suorum mori faciet impium, 11:4;

ibi de Domino; ‘virga oris’ et ‘spiritus labiorum’ pro Divino Vero ex quo judicium; ‘mori’ pro damnari:

apud eundem,

Absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus, 25:8:

apud eundem,

Mortui non vivent, Rephaim non resurgent, eo quod visitasti, exstinxisti eos, 26:14:

apud eundem,

Vivent mortui tui, cadaver meum, resurgent, 26:19:

apud eundem,

Dixistis, Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem:... abolebitur foedus vestrum cum morte, et visio vestra cum inferno non 1 consistet, 28:15, 18:

[3] apud Jeremiam,

Exspectatis lucem, sed ponet illam in umbram mortis, ponet in caliginem, 13:16:

apud Ezechielem,

Profanastis Me apud populum Meum pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis; ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, 13:19, 22:

apud Hoscheam,

E manu inferni redimam eos, e morte liberabo eos: ero pestes tuae, mors, ero exitium tuum, inferne, 13:14:

apud Davidem,

Extollis me e portis mortis, Ps. 9:14 [KJV 9:13]:

apud eundem,

Illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem, Ps. 13:4 2 [KJV 13:3]:

apud eundem,

Circumdederunt me funes mortis, ... et funes inferni, Ps. 18:5, 6 [KJV Ps. 18:4, 5]:

apud eundem,

Sicut pecus in inferno ponentur, mors pascet eos, Ps. 49:15 [KJV Ps. 49:14]:

apud Johannem, Habeo claves inferni et mortis, Apoc. 1:18:

apud eundem,

Qui vicerit, non damnum patietur in morte altera, Apoc. 2:11:

[4] apud eundem,

Novi opera tua, quod nomen habeas quod vivas, sed mortuus es: esto vigilans, et stabili reliqua quae moribunda sunt, Apoc. 3:1, 2:

apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum; et sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta illis est, 4:16:

apud Johannem, Qui verbum Meum audit, et credit Ei Qui misit Me, habebit vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transcendit a morte ad vitam, 24:

apud eundem,

Ego abeo et 3 quaeretis Me, sed in peccato vestro moriemini; ... dixi vobis quod morituri sitis in peccatis vestris: nisi enim credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris:... si quis verbum Meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, 4 8:21, 24, 51, 52.

Quia ‘mors’ significabat damnationem, idcirco illis qui ab Ecclesia repraesentativa erant, vetitum fuit ne tangerent mortuos, et si tangerent quod immundi essent ac mundarentur, Ezech. 44:25, Lev. 15:31, 21:2, 3, 22:8 5 , Num. 6:6-12, 11 ad finem.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6344

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6344. ‘Et principium virium mearum’: quod significet quod per illam prima potentia vero, constat ex significatione ‘principii virium’ quod sit prima potentia; et quia ‘vires’ praedicantur de vero, est prima potentia vero quae significatur; similiter ac apud Esaiam,

Jehovah dat defatigato robur, et cui non vires, potentiam multiplicat, 40:29;

ubi ‘robur’ praedicatur de bono, ac ‘vires’ de vero, ‘potentia’ de utroque. Quomodo intelligendum quod per fidem potentia bono, et prima potentia vero, quae significantur per ‘Reuben primogenitus meus, tu robur meum et principium virium, mearum’, paucis dicetur: omnis potentia in spirituali mundo est a bono per verum, absque bono verum prorsus nihil potest, est enim verum sicut corpus, et bonum est illius corporis sicut anima; ut anima aliquid efficiat, erit per corpus; inde patet quod vero absque bono sit prorsus nulla potentia, sicut est prorsus nulla corpori absque anima, nam corpus tunc est cadaver, ita quoque verum absque bono;

[2] cum primum nascitur fides veri per bonum, tunc apparet potentia in vero; illa potentia est quae vocatur prima potentia vero per fidem, et significatur per ‘principium virium’; ut quoque alibi in Verbo ubi de primogenitura agitur, ut apud Davidem,

Percussit omnem primogenitum in Aegypto, principium virium in tentoriis Hami, Ps. 78:51: et alibi, Percussit omnem primogenitum in terra eorum, 1 principium omnium virium ejus, 105:36:

tum in Deuteronomio, Primogenitum filium exosae agnoscet, ut det illi partes duas de omni quod invenietur illi; eo quod ille sit principium virium ejus, illi jus primogeniturae, 21:17.

[3] Quia per ‘primogenitum’ significatur in genuino sensu bonum quod charitatis, at in sensu secundum apparentiam, verum quod fidei, n. 3325, 4925, 4926, 4928, 4930; et quia illa bina sunt Ecclesiae fundamenta, ideo ab antiquis dictus est primogenitus ‘robur patris et principium virium ejus’; quod illa per primogenitum significata sint, patet manifeste ex eo quod Jehovae seu Domino fuerit omne primogenitum, et quod loco omnium primogenitorum tribus Levi acceptata 2 fuerit et ei datum sacerdotium.

[4] Quid potentia 3 vero ex bono, vix aliquis scire potest qui in mundo, sed qui in altera vita, ita ex revelatione inde; illi qui in vero sunt ex bono, hoc est, in fide ex charitate, in 4 potentia sunt per verum ex bono; in illa sunt omnes angeli; unde etiam 5 angeli vocantur ‘potentiae’ in Verbo; sunt enim in potentia coercendi spiritus malos, etiam unus 6 angelus millenos simul; potentiam suam maxime exercent apud hominem, illum tutando quandoque contra plura inferna, et hoc mille et mille modis;

[5] haec potentia illis est per verum quod fidei ex bono quod charitatis; sed quia 7 fides illis est ex Domino, est Dominus solus Qui est potentia apud illos; haec potentia quae per fidem est a Domino, intelligitur per verba Domini ad Petrum, Super 8 hac petra aedificabo Ecclesiam Meam; et portae inferni non praevalebunt illi; et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, Matth. 16:18, 19;

haec ad Petrum, dicta sunt quia per illum repraesentata est fides, videatur Praefatio ad Gen. xxii, ut et n. 3750, 4738, 6000, 6073 fin. ; et quoque per ‘ 9 petrum’, sicut Petrus ibi nominatur, ubivis in Verbo in sensu ejus interno significatur fides, ac in supremo sensu Dominus quoad fidem.

Poznámky pod čarou:

1. Schmidius has praecipuum, Swedenborg wrote praecipuum at first, but altered to principium; Hebrew is (reshith) in all four places in this number.

2. est

3. veri

4. The Manuscript inserts tali.

5. illi potentiae in Verbo vocantur

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. omnis illis fides

8. hanc petram

9. petram

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.