Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5354

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5354. ‘Et nomen secundi vocavit Ephraim’: quod significet novum intellectuale in naturali, et quale ejus, constat a significatione ‘nominis’ et ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; et ex repraesentatione ‘Ephraim’ quod sit intellectuale 1 in naturali, de qua sequitur; quid novum intellectuale et quid novum voluntarium, quae significantur per Ephraim et Menashen, primum dicendum: in Ecclesia quidem notum est quod homo denuo generandus sit, hoc est, regenerandus, ut ingredi queat in regnum Dei; hoc notum est quia Dominus apertis verbis id dixerat apud Johannem 3:3, 5; quid autem sit denuo generari, usque paucis notum est; causa est quia pauci sciunt quid bonum et malum; quod non sciant quid bonum et malum, causa est quia non sciunt quid charitas erga proximum; si hanc scirent, etiam scirent quid bonum, et ex bono quid malum, omne enim id bonum est quod ex genuina charitate erga proximum venit;

[2] sed in hoc bono nemo potest esse ex se, est enim ipsum caeleste quod influit a Domino; hoc caeleste continue influit, sed obstant mala et falsa 2 quin possit recipi; ut itaque recipiatur, necessum est ut homo removeat mala et quantum potest, etiam falsa, et sic se disponat ad recipiendum influxum; quando remotis malis homo recipit influxum, tunc accipit novam voluntatem et novum intellectuale; ex nova voluntate sentit jucundum in benefaciendo proximo ex nullo fine sui, et ex novo intellectuali appercipit jucundum in discendo quid bonum et verum propter illa et propter vitam; quia novum hoc intellectuale et novum voluntarium existit per influxum a Domino, idcirco is qui regeneratus est, agnoscit et credit quod bonum et verum quibus afficitur, non sit ex se sed ex Domino, tum quod quicquid ex se seu ex proprio, non sit nisi malum;

[3] ex his patet quid sit denuo generari, tum quid sit novum voluntarium et novum intellectuale; sed regeneratio, per quam novum intellectuale et novum voluntarium, non fit uno momento, sed fit a prima 3 infantia usque ad ultimum 3 vitae, et postea in altera vita in aeternum, et hoc per media Divina innumerabilia et ineffabilia; homo enim ex se non est nisi malum quod continue sicut ex fornace exhalat, ac continue bonum nascens exstinguere conatur; ad removendum tale malum et loco ejus irradicandum bonum, non potest fieri nisi per omnem vitae cursum, et per Divina media quae innumerabilia et ineffabilia sunt; 4 horum mediorum vix aliqua nota sunt hoc tempore, ex causa quia homo regenerari se non patitur, nec credit regenerationem aliquid esse, quia non credit vitam post mortem; processus regenerationis, 5 qui ineffabilia continet, quoad plurimam partem facit sapientiam angelicam, et est talis ut a nullo angelo in aeternum plene exhauriri queat; inde est quod in sensu interno Verbi de eo praecipue agatur.

[4] Quod ‘Ephraim’ sit novum intellectuale 6 in naturali, ex plurimis locis in Verbo patet, praecipue apud Prophetam Hoscheam, qui de Ephraimo multum agit, apud quem haec: Ego novi Ephraimum, et Israel non latet Me, quod omnino scortatus sis Ephraim, pollutus sit Israel.... Israel et Ephraim corruent per iniquitatem suam, corruet etiam Jehudah cum illis.... Ephraim in solitudinem erit in die 7 correctionis... Et Ego sicut tinea Ephraimo, et sicut teredo domui Jehudae. Et vidit Ephraim morbum suum, et Jehudah vulnus suum, et ivit Ephraim ad Assyrium, et misit ad regem Jareb, et hic non potuit sanare vos, 5:3, 5, 9, 11-13: adhuc apud eundem,

Quando sanavi Israelem, tunc revelata est iniquitas Ephraimi, et mala Samariae, quia fecerunt mendacium, et fur venit, diffundit se turma foris.... Et fuit Ephraim sicut columba stulta, non cor, Aegyptum vocarunt, Assyriam abiverunt; cum ibunt, expandam super eos rete Meum, vii [1, ] 11, 12 seq. :

[5] porro Deglutitus est Israel, nunc futuri sunt inter gentes, sicut vas in quo non desiderium, quando illi ascenderunt Assyriam, onager solitarius; sibi Ephraim mercede meretricia conciliat amores, 8:8, 9.

Israel non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, 9:3.

Circumdederunt Me mendacio Ephraim, et dolo domus Israelis; et Jehudah adhuc dominatur cum Deo et cum sanctis 8 fidelis: Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, et foedus cum Assyrio pangunt, et oleum in Aegyptum defertur, 12:1, 2 [KJV Hos. 11:12, 12:1];

praeter 9 de Ephraim pluries alibi apud eundem, ut 4:16-18, 5:3, 5, 9, 11-13, 7:8, 9, 9:8, 11, 10 13, 16, 10:6, 11, 11:3, 8, 9, 12:9, 15 [KJV 5:8, 14], 13:1, 12, 14:9 [KJV 14:8];

[6] in his omnibus locis per ‘Ephraim’ intelligitur intellectuale Ecclesiae, per ‘Israel’ spirituale ejus, et per ‘Jehudam’ caeleste ejusdem; et quia intellectuale Ecclesiae per Ephraimum significatur, ideo saepe dicitur de Ephraim quod abeat in Aegyptum, et in Assyriam, per ‘Aegyptum’ enim significantur scientifica, et per ‘Assyriam’ ratiocinia ex illis; illa et haec praedicantur de intellectuali; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 3325, 4749, 4964, 4966, et quod ‘Asshur seu Assyria’ sit ratio et ratiocinatio, n. 119, 1186;

[7] similiter in sequentibus locis per Ephraimum significatur intellectuale Ecclesiae;

apud Zachariam, Exsulta valde, filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce rex tuus venit tibi: ... exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma; et exscindam arcum belli, contra loquetur pacem gentibus; et erit dominari ipsius a mari usque ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae.... Tendam Mihi Jehudam, arcu implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos Zion, cum filiis tuis Javan, 9:9, 10, 13; ibi de Adventu Domini, et Ecclesia gentium; ‘exscindere currum ex Ephraimo et equum ex Hierosolyma’ pro omne intellectuale Ecclesiae; ‘arcu implere Ephraimum’ pro dare novum intellectuale; quod ‘currus’ sit doctrinale, videatur n. 5321; 11 ‘equus’ intellectuale, n. 2760-2762, 3217, 5321; et quod ‘arcus’ etiam doctrinale, n. 12 2685, 2686, 2709; doctrinale enim ab intellectuali 13 dependet, nam sicut id intelligitur, ita creditur;

[8] intellectus doctrinalis facit quale fidei; inde etiam filii Ephraimi vocantur jaculatores arcu apud Davidem,

Filii Ephraimi qui armati, jaculatores arcu, averterunt se in die praelii, Ps. 78:9:

apud Ezechielem,

14 Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud Jehudae et filiis Israelis sociis ejus; deinde sume lignum unum et scribe super illud Josephi lignum Ephraimi et omnis domus Israelis sociorum ejus; postea conjunge illa, unum cum altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu 15 Mea.... Ecce Ego accepturus lignum Josephi, quod in manibus Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et addam eos qui super illo cum ligno Jehudae, et faciam eos in lignum unum, ut sint unum in manu Mea, 37:16, 17, 19; ibi etiam per ‘Jehudam’ intelligitur Ecclesiae caeleste, per ‘Israelem’ ejus spirituale, et per ‘Ephraimum’ ejusdem intellectuale, quae quod unum fient per charitatis bonum, significatur per quod unum lignum fiet ex duobus; lignum quod sit bonum quod charitatis et inde operum, videatur n. 1110, 2784, 2812, 3720, 4943:

[9] apud Jeremiam,

Dies est, clamabunt custodes ex monte Ephraimi, Surgite, ascendamus Zionem ad Jehovam Deum nostrum.... Ero Israeli in patrem, et Ephraim primogenitus Meus ille, 31:6, 9:

apud eundem,

Audiendo audivi Ephraimum lugentem, Castigasti me et castigatus sum, sicut vitulus non consuetus; converte me, ut convertar; ... 16 nonne filius pretiosus Mihi Ephraim? 16 nonne natus deliciarum? nam postquam locutus fuero contra illum, recordando recordabor illius iterum, 31:18, 20:

apud eundem,

Reducam Israelem ad habitaculum suum, ut pascat in Carmele et Bashane, ac in monte Ephraimi et Gileade saturetur anima ejus, Jer. 50:19:

apud Esaiam,

Vae coronae superbiae, ebriis Ephraimi, et flori decidenti et gloriae decoris illius, qui super capite vallis pinguium perturbatorum vino, 28:1;

[10] in his quoque locis per ‘Ephraimum’ significatur intellectuale Ecclesiae; intellectuale Ecclesiae est intellectus apud homines Ecclesiae de veris et bonis, hoc est, de doctrinalibus fidei et charitatis, ita notio, conceptus seu idea de illis; ipsum verum est Ecclesiae spirituale, et bonum est ejus caeleste, at verum et bonum 17 aliter intelligitur apud unum quam apud alterum, qualis itaque intellectus veri est, tale est verum apud unumquemvis; similiter se habet cum intellectu boni.

[11] Quid voluntarium Ecclesiae quod per ‘Menashen’ 18 significatur, ex intellectuali quod est ‘Ephraim’, sciri potest; voluntarium Ecclesiae similiter se habet sicut ejus intellectuale, quod nempe apud unumquemvis varietur; ‘Menasheh’ id voluntarium significat apud Esaiam,

In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra, factusque est populus sicut cibus ignis; vir fratri suo non parcent, ... vir carnem brachii sui comedent, Menasheh Ephraimum, et Ephraimus Menashen, una illi sunt contra Jehudam, 9:18-20 [KJV 9:19-21];

‘vir carnem brachii sui comedent, Menasheh Ephraimum, et Ephraimus Menashen’ pro quod velle hominis Ecclesiae erit contra ejus intelligere, et intelligere contra ejus velle:

[12] apud Davidem,

Deus locutus est per sanctitatem Suam, exsultabo, dividam Shechemum, et vallem Succoth dimetiar, Mihi Gilead, et Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei, Ps. 60:8, 9 [KJV Ps. 60:6, 7]:

apud eundem,

Pastor Israelis adverte aurem, qui ducit sicut gregem Josephum, qui sedes super cherubim, effulge, coram Ephraimo et Benjamine, et Menashe, excita potentiam Tuam, Ps. 80:2, 3 [KJV Ps. 80:1, 2];

etiam ibi ‘Ephraim’ pro Ecclesiae intellectuali, et ‘Menasheh’ pro 19 ejus voluntario; idem etiam patet ex benedictione Ephraimi et Menashis a Jacobo ante mortem, de qua Gen. xlviii; et quoque ex eo quod Jacob acceptaverit Ephraimum loco Reubenis, et Menashen loco Shimeonis, ibid. vers. 3, 5, 5;

per Reubenem enim repraesentatum fuit intellectuale Ecclesiae, seu fides intellectu 20 et doctrina, n. 3861, 3866, et per ‘Shimeonem’ fides actu, seu oboedientia et voluntas faciendi verum, ex qua et per quam charitas, ita verum actu, quod est bonum novi voluntarii, n. 3869-3872.

[13] Quod Jacob ‘tunc Israel’ Ephraimo benedixerit prae Menashe, ponendo dextram manum super illum, et sinistram super hunc, ibid. vers. 13-20, causa fuit eadem quae fuit Jacobo, quod primogenituram Esavi in se derivaverit; et eadem quae fuit filiis Jehudae ex Tamare Perezo et Zeraho, quod Zerah qui primogenitus, usque post Perezum exiverit, Gen. 38:28-30;

causa nempe erat quod verum fidei quod intellectualis, primo loco sit apparenter cum regeneratur homo, et tunc bonum charitatis quod voluntarii apparenter secundo loco, 21 cum tamen bonum actualiter est primo, et manifeste cum homo regeneratus est, de qua re videatur n. 3324, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977.

Poznámky pod čarou:

1. Ecclesiae, ita novum intellectuale

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts ejus.

4. quorum

5. quia

6. The Manuscript deletes this.

7. correptionis Arcana Coelestia 4592 and Schmidius

8. Israelis, in the Manuscript and the First Latin Edition, but Hebrew = fidelis

9. The Manuscript inserts ubi.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts quod.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. pendet, sicut enim illud

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. Hebrew = tua

16. numne

17. The Manuscript inserts prorsus.

18. significetur voluntarium Ecclesiae, ex Ephraimo, quod sit ejus intellectuale patet,

19. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

20. aut

21. at quod bonum charitatis quod voluntarii, actualiter primo loco sit, sed non manifeste priusquam regeneratus est homo,

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 386

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

386. "Et in fame." - Quod significet per privationem, defectum et ignorantiam cognitionum veri et boni, constat ex significatione "famis", quod sit privatio cognitionum veri et boni, tum defectus ac ignorantia earum; haec significantur per "famem" in Verbo. Quod haec per "famem" significentur, est quia per "cibum et potum" significantur omnia quae nutriunt et sustentant vitam spiritualem, quae in genere sunt cognitiones veri et boni. Ipsa vita spiritualis aeque sua nutritione et sustentatione eget prout vita naturalis; quare illa "in fame" dicitur esse, quando homo deprivatur illis, aut quando deficiunt, aut quando ignorantur et usque desiderantur; etiam cibi naturales correspondent cibis spiritualibus, sicut panis bono amoris, vinum veris inde, ac reliqui cibi et potus in specie suis bonis et veris, de quibus passim actum est in praecedentibus et agetur in sequentibus. Dicitur quod "fames" significet (1) deprivationem cognitionum veri et boni, tum (2) defectum, et (3) ignorantiam eorum, quia deprivatio est apud illos qui in malis et inde falsis sunt, defectus apud illos qui non possunt scire illas quia non sunt in ecclesia seu in doctrina ejus, et ignorantia apud illos qui sciunt quod sint, et inde desiderant illas. Haec tria per "famem" in Verbo significantur, ut constare potest a locis ibi ubi "fames", "esurientes", "sitis" et "sitientes" nominantur.

[2] (1) Quod "fames" significet deprivationem cognitionum veri et boni quae est apud illos qui in malis et inde falsis sunt, constat a sequentibus:

Apud Esaiam,

"In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra, factusque estpopulus (sicut) cibus ignis, vir fratri suo non parcet; et si deciderit ad dextram, esuriet tamen, et si 1 comederit ad sinistram, non satubuntur, vir carnem brachii sui comedent, Menascheh Ephraimum, et Ephraimus Menaschen, una illi contra" 2 Jehovam (9:18-20 [B.A. 19-21]):

haec nemo intellecturus est nisi ex sensu interno, immo nec de qua re agitur. Agitur ibi de exstinctione boni perfalsum, ac veri per malum; perversio ecclesiae per falsum intelligitur per "in excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra", et perversio ejus per malum intelligitur per "factus est populus (sicut) cibus ignis"; "obscurata terra" significat ecclesiam ubi non verum sed falsum; et "cibus ignis significat consumptionem ejus ab amore mali ("ignis" est amor mali): quod falsum destruet bonum intelligitur per "vir fratri suo non parcet"; "vir" et "frater" significat verum et bonum, hic "vir" falsum et "frater" bonum, quia dicitur quod ei "non parcet": quod inde deprivatio omnis boni et omnis veri utcunque inquirit, intelligitur per "si deciderit ad dextram esuriet tamen, et si 3 comederit ad sinistram non saturabuntur"; "dextra" significat bonum ex quo verum, et "sinistra" verum ex bono, " 4 caedere" et "comedere" ad illas significat inquirere, ac "esurire et non saturari" est deprivari: quod malum exstinguat omne verum, et falsum omne bonum, intelligitur per "vir carnem brachii sui comedent"; "caro brachii" est potentia boni per verum, "Vir" est falsum, et "comedere" est exstinguere; quod inde omnis voluntas boni ac intellectus veri pereat, intelligitur per "Menascheh comedet Ephraimum et Ephraimus Menaschen"; (quod "Menascheh" sit voluntas boni, ac "Ephraim" intellectus veri, videatur n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296); quod haec illis sint qui in malis et falsis, intelligitur per "una illi contra 5 Jehovam, nam cum voluntas in bono est ac intellectus in vero, tunc cum Jehovah sunt, quia utrumque ab Ipso, at cum voluntas in malo est et intellectus in falso, tunc contra Jehovam sunt.

[3] Apud eundem,

"Ne laeteris, Philisthaea tota, quod fracta sit virga percutiens te, nam a radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans;... occidam fame radicem tuam, et residuos tuos occidet" (14:29, 30):

similia paene per haec in sensu interno intelliguntur, sed agitur hic de illis qui credunt solum visum interiorem naturalis hominis esse fidem, et per hanc seu per illum justificari et salvari, negantes sic quod bonum charitatis aliquid efficiat; illi qui tales sunt intelliguntur per "Philisthaeos", et coetus eorum per "Philisthaeam" (videatur n. 3412, 3413, 8093, 8313). Quod principium id falsum, quod est sola fides, seu fides separata a charitate, destruat omne bonum et verum ecclesiae, intelligitur per "A radice serpentis exibit basiliscus"; "radix serpentis" est principium illud falsum, et "basiliscus" est destructio boni et veri ecclesiae per illud: quod inde oriatur ratiocinatio ex meris falsis, intelligitur per "cujus fructus prester volans"; "prester volans" est ratiocinatio ex falsis: deprivatio omnis veri et inde omnis boni, intelligitur per "Occidam fame radicem tuam, et fames residuos tuos occidet"; "fames" est deprivatio veri et boni, et "residui" sunt omnia quae ex eo principio excluduntur. Quod haec intelligantur, patuit etiam ab ipsa experientia; illi qui in principio de sola fide se confirmaverunt doctrina et vita, in mundo spirituali visi sunt sicut basilisci, et ratiocinationes eorum sicut presteres volantes.

[4] Apud eundem,

Qui format deum, et fusile fundit, et non prodest, ... "fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud: sic operatur illud per brachium roboris sui, etiam esurit usque dum non robur, neque bibit... usque dum fatigatur" (44:10, 12):

per haec describitur formatio doctrinae ex proprio tam intellectu quam amore; per "formare deum" significatur doctrina ex proprio intellectu, et per "fundere fusile" ex proprio amore: per "fabricat ferrum forcipe et operatur carbone" significatur falsum quod vocat verum, et malum quod vocat bonum; "ferrum" est falsum, et "ignis carbonis" est malum amoris proprii: per "malleis acutis format illud" significatur per ratiocinia ex falsis ingeniosa, ut appareant cohaerere; per "sic operatur illud per brachium roboris sui" significatur ex proprio; per "etiam esurit usque dum non robur, neque bibit usque dum fatigatur", significatur quod nusquam aliquid boni, nec aliquid veri; "esurire" significat deprivationem boni, ac "non bibere" deprivationem veri, ac "usque dum non robur" et "usque dum fatigatur", significat quod usque dum nihil boni et nihil veri maneat. Quis, qui ex solo sensu litterae videt Verbum, aliter scit, quam quod formatio fusilis hic describatur? Sed usque videre potest quod talis descriptio formationis fusilis non aliquid spirituale involvat, tum quod superfluum sit dicere quod "etiam esuriat usque dum non robur, neque bibat usque dum fatigatur"; at in Verbo non solum hic sed etiam alibi passim describitur formatio religionis et doctrinae falsi per "idola", "sculptilia" et "fusilia" (quae quod significent falsa religionis et doctrinae oriunda ex proprio intellectu et ex proprio amore, videatur n. 8869, 8932, 8941, ( 9424, 10406, 10503).

[5] Apud eundem,

"Duo haec obvenerunt tibi, quis condoleat tibi? devastatio et confractio, et fames et gladius" (51:19):

hic quoque per "famem" intelligitur deprivatio cognitionum boni, usque dum non bonum ampliuS; et per "gladium" deprivatio cognitionum veri, usque dum non verum amplius: quare etiam dicitur "devastatio" et "confractio"; "devastatio significat quod non bonum amplius, et "confractio" quod non verum amplius.

[6] Apud eundem,

"Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce servi mei comedent, vos autem esurietis; (ecce) servi mei bibent, vos autem sitietis; ecce servi mei laetabuntur, vos autem pudefietis" (65:13):

per "esurire et sitire" hic quoque intelligitur deprivari bono amoris et veris fidei, per "esurire" deprivari bono amoris, et per "sitire" deprivari veris fidei; per "comedere et bibere" significatur communicari et appropriari bona et vera, ac per "servos Domini Jehovih" illi qui recipiunt bona et vera a Domino: inde patet quid significatur per "Ecce servi mei comedent, vos autem esurietis; servi mei bibent, vos autem sitietis": quod illis felicitas aeterna, his autem in felicitas, significatur per "Ecce servi mei laetabuntur, vos autem pudefietis."

[7] Apud Jeremiam,

"Gladio, fame et peste Ego consumens eos: dixi tamen, Ah, Domine Jehovih, ecce prophetae dicunt iis, Non videbitis gladium, et fames non erit vobis:... quare sic dixit Jehovah contra prophetas prophetantes in nomine meo, cum non miserim eos, illi tamen dicentes, Gladius et fames non erit in terra hac; Gladio et fame consumentur prophetae hi; populus, quibus illi prophetantes, erunt abjecti in plateis Hierosolymae, ... nec sepeliens iis" (14:12, 13, 15, 16):

per "gladium, famem et pestem", significatur deprivatio veri et boni, et inde vitae spiritualis per falsa et mala; per "gladium" deprivatio veri per falsa, per "famem" deprivatio boni per mala, et per "pestem" deprivatio vitae spiritualis: per "prophetas" intelliguntur illi qui docent vera doctrinae, et in sensu abstracto doctrinalia veri; inde patet quid per omnia illa significatur, nempe quod qui doctrinam falsi et mali docent, perituri sint per ea quae significantur per "gladium" et "famem": quod etiam illi qui recipiunt eam doctrinam ex illis ab omni ecclesiae vero separati sint et damnati, significatur per quod "erunt abjecti in plateis Hierosolymae, nec sepeliens iis"; "plateae Hierosolymae" sunt vera ecclesiae, "abjici in illis" est separari a veris illis, et "non sepeliri" est damnari.

[8] Similia per "gladium", "famem" et "pestem " significantur in sequentibus his locis, nempe per "gladium" deprivatio veri per falsa, per "famem" deprivatio boni per mala, et per "pestem "consumptio et deprivatio vitae spiritualis inde:

Apud Jeremiam,

"Gladio et fame consumentur, ut fiat cadaver eorum in cibum avibus caelorum et bestiae terrae" (16:4):

"cadaver in cibum avibus caelorum" significat damnationem per falsa, et "in cibum bestiae terrae" damnationem per mala.

Apud eundem,

"Abnegarunt Jehovam quando dixerunt, Non Ille, neque Veniet super nos malum, ac gladium famemque non videbimus" (5:12):

apud eundem,

"Ecce Ego visitans super iis, juvenes morientur gladio, filii eorum et filiae eorum morientur fame" (11:22):

apud eundem,

"Da filios 6 eorum fami, et defluere fac illos super manus gladii, ut fiant uxores orbae et viduae, et homines 7 eorum fiant occisi morte, juvenes eorum percussi gladio in bello" (18:21):

apud eundem,

"Mittam in eos gladium, famem, et pestem, et dabo eos sicut ficus horridas, quae non comedi possunt prae malitia, et persequar post eos gladio, fame et peste" (29:17, 18):

apud eundem,

"Mittam in eos gladium, famem et pestem, donec consumuntur desuper terra quam dedi illis et patribus eorum" (24:10):

apud eundem,

"Ego proclamo vobis libertatem ad gladium, ad pestem et ad famem, et tradam vos in commotionem omnibus regnis terrae" (34:17):

apud Evangelistas,

"Excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt pestes et fames et terrae motus variis locis" (Matthaeus 24:7, 8; Marcus 13:8; Luca 21:11):

apud Ezechielem,

"Quia sanctuarium meum polluisti, ... tertia pars tui peste morientur, et fame consumentur in medio tui, et tertia pars gladio cadent circa te, et tertiam partem in omnem ventum dispergam... Quum misero tela famis mala in eos, 8 quae erunt in perditionem; dum misero ea ad perdendum vos; quin famem addidero super vos, donec fregero vobis baculum panis. Et mittam super vos famem et feram malam, et orbam faciam te, et pestis et sanguis transibit per te" (5:11, 12, 16, 17):

apud eundem,

"Gladius foris, et pestis atque fames intus; qui in agro, gladio morietur; qui vero in urbe, eum fames et pestis consument" (7:15):

apud eundem,

"Propter omnes abominationes malas, ... per gladium, per famem et per pestem cadent; qui procul peste morietur, qui propinquus gladio cadet, et residuus et reservatus fame morietur" (6:11, 12).

Apud Jeremiam,

"Quod si dicitis, Nos non habitabimus in terra hac, ut non obediatis voci Jehovae Dei vestri; (dicendo, ) Non, sed (in) terram Aegypti veniemus, ubi non videbimus bellum, et vocem buccinae non audiemus, et panem non esuriemus, et ibi habitabimus:... Audite verbum Jehovae, ... si vos ponendo posueritis facies vestras ad veniendum (in) Aegyptum, et veneritis ad peregrinandum ibi, fiet, gladius, a quo timetis vos, ibi prehendet vos in terra Aegypti; et fames, de qua Vos solliciti estis, ibi adhaerebit post vos in Aegypto; et ibi moriemini:... ac morituri ibi gladio, fame et peste, nec erit illis residuus... propter malum, quod Ego adducens super 9 vos;... et eritis in maledictionem et stuporem... et in opprobrium, neque videbitis amplius locum hunc:... jam ergo sciendo scietis quod gladio, fame ac peste morituri sitis in loco quo voluistis venire ad peregrinandum ibi" (42:13, 14, [15,] 16-18, 22; 44:12, 13, 27):

per "Aegyptum" hic significatur naturale, et per "venire in Aegyptum et peregrinari ibi" significatur fieri naturalis; (quod "Aegyptus" sit scientificum quod naturalis hominis, et quod inde sit naturale, ac "terra Aegypti" mens naturalis, videatur n. 4967, 5079, 5080, 5095, 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 10 5160, 5799, 6015, 6147, 6252, 7353, 7648, 9340, 9391; quod "peregrinari" sit instrui vivere 1463, 2025, 3672); ex his constare potest quid in sensu spirituali significatur per quod "non venturi sint in Aegyptum", et quod tunc "gladio, fame et peste morituri sint"; quod nempe si mere naturales fierent, deprivarentur omni vero, bono ac vita spirituali; naturalis enim homo separatus a spirituali in falsis et malis est, et inde in vita infernali; (quod naturalis homo separatus a spirituali talis sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 47, 48); ideo dicitur quod si eo venerint, "futuri sint in maledictionem et stuporem inque opprobrium, neque visuri locum hunc"; per "locum quem non visuri" intelligitur status hominis spiritualis, simile quod per "terram Canaanem." Talia etiam significantur per murmurationes filiorum Israelis in deserto, quod toties redire voluerint in Aegyptum; quare etiam data illis est manna, per quam significatur nutritio spiritualis (Exodus 16:2, 3, 7-9, 22).

[9] Apud Ezechielem,

"Quando 11 extendero manum meam contra" domum Israelis, "ut frangam illi baculum panis, et mittam in eam famem, exscindamque ex, ea hominem et bestiam;... quando feram malam transire fecero per terram, et orbaverit illam, ut fiat desolatio;... quando quatuor judicia mea mala, gladium et famem et feram malam et pestem misero super Hierosolymam, ad exscindendum ex ea hominem et bestiam" (14:13, 15, 21):

per haec describitur vastatio ecclesiae; "domus Israelis et "Hierosolyma" est ecclesia; per "frangere baculum panis" significatur destruere omne caeleste et spirituale per quae nutrienda, "panis" enim involvit omne caeli et ecclesiae, seu omnem nutritionem spiritualem; et per "exscindere hominem et bestiam" significatur omnem affectionem spiritualem et naturalem; quare per" gladium, famem, feram malam et pestem", significatur destructio veri per falsum, boni per malum, affectionis veri et boni per cupiditates oriundas ex amoribus malis, et inde exstinctio vitae spiritualis. Haec vocantur "quatuor judicia mala", quae etiam intelliguntur per "gladium, famem, mortem et feram malam" in hoc versu Apocalypseos; quod sit vastatio ecclesiae quae ita describitur, patet.

[10] Tria mala quae significantur per "famem, gladium et pestem", etiam annuntiata sunt Davidi a Gade propheta, postquam numeraverat populum (2 Samuelis 24:13):

cur illa Davidi denuntiata sint propterea quod numeraverit populum, nemo scire potest nisi qui scit quod populus Israelis repraesentaverit et inde significaverit ecclesiam quoad omnia ejus vera et bona, et quod "numerare" significet scire quale ejus, et dein secundum id ordinare et disponere illa; hoc quia nemo scit et facit quam solus Dominus, et quia homo qui id facit se deprivat omni bono et vero ac vita spirituali, ideo quia David id fecit repraesentative, ei tria illa proponebantur ex quo unum eligeret. Quis non videt quod nihil mali in numerando populo fuerit, et quod malum, propter quod David et populus punitus est, latuerit interius, nempe in repraesentativis, in quibus tunc ecclesia fuit? In allatis his locis "fames" significat deprivationem cognitionum veri et boni, et inde deprivationem omnis veri et boni.

[11] (2) Quod etiam "fames" significet defectum eorum, qui est apud illos qui non possunt scire illa, quia non sunt in ecclesia seu in doctrina ejus, constat ex sequentibus his locis:

Apud Amos,

"Ecce dies venturi... quibus immittam famem in terram, non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae: ut vagentur a mari ad mare, a septentrione ad orientem, discursitent ad quaerendum verbum Jehovae, nec invenient: in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti" (8:11-14):

hic explicatur quid intelligitur per "famem" et per"sitim", quod nempe non intelligatur fames ad panem, nec sitis ad aquas, sed ad audiendum verbum Jehovae, ita quod sit defectus cognitionum boni et veri qui intelligitur; et quod illae non sint in ecclesia seu in doctrina ejus, describitur per quod "venturi a mari ad mare, et a septentrione ad orientem ad quaerendum verbum Jehovae, nec invenient"; "amari ad mare" significat undequaque, nam sicut maria apparent ultimi termini in mundo spirituali, ubi incohant et terminantur vera et bona; quare "maria" in Verbo significant cognitiones veri et boni, ac scientifica in communi: "a septentrione ad orientem" etiam significat undequaque ubi verum et bonum; "septentrio" est ubi verum est in obscuro, et "oriens" est ubi bonum: quia defectus cognitionum boni et veri significatur per "famem et sitim", ideo quoque dicitur, "In die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti"; "virgines pulchrae" sunt affectiones veri ex bono, et "juvenes" sunt ipsa vera quae ex bono, "sitis" qua deficient est defectus earum.

(Quod "virgines" significent affectiones boni et veri, videatur n. 2362, 3963, 6729, 6775; 12 6788; et quod "juvenes" ipsa vera et intelligentiam, n. 7668.)

[12] Apud Esaiam,

"Propterea exulabit populus meus ob non scientiam, et gloria ejus homines famis, et multitudo ejus sicca siti" (5:13):

desolatio aut interitus ecclesiae ob non cognitiones boni et veri, significatur per "Exulabit populus meus ob non scientiam"; Divinum Verum quod facit ecclesiam significatur per "gloriam"; quod id non sit, et inde non bonum, significatur per quod "gloria ejus sint homines famis"; "homines famis" sunt qui in nulla perceptione boni et in nullis cognitionibus veri: et quod inde non verum, significatur per quod "multitudo ejus sit sicca siti"; "sicca siti" est defectus veri, ac "multitudo" in Verbo praedicatur de veris.

[13] Apud eundem,

"Populus Deum suum quaeret, ... legem et testimonium;... nam transibit eam perplexus et famelicus; fietque cum esuriverit, indignabitur, et maledicet regi suo et diis suis, et suspiciet sursum; ad terram etiam spectabit, sed ecce angustia et caligo" (8:19-22):

agitur ibi de illis qui in falsis sunt ex defectu cognitionum veri et boni, et de indignatione eorum propterea; defectus describitur per quod "suspiciet sursum, et ad terram etiam spectabit, sed ecce angustia et caligo"; "suspicere sursum et spectare ad terram" est undequaque ubi bona et vera sunt, sed "ecce angustia et caligo" est quod non illa alicubi sint, sed mera falsa ("caligo" est densum falsum): indignatio eorum propterea describitur per "fiet cum esuriverit, indignabitur, et maledicet regi suo et diis suis"; "esurire" est velle scire, "rex" est falsum, "dii" sunt falsa cultus inde, et "maledicere" est detestari.

[14] In Threnis,

"Tolle ad" Dominum "manus tuas super animam infantum tuorum, qui defecerunt per famem in capite omnium platearum" (2:19):

lamentatio super illis qui instruendi sunt in cognitionibus boni et veri, per quas illis vita spiritualis, describitur per "Tolle ad Dominum manus tuas super animam infantum tuorum"; ac defectus cognitionum illarum describitur per "Defecerunt per famem in capite omnium platearum"; "fames" est defectus, "plateae" sunt vera doctrinae, "defici in capite illarum" est quod non sint.

[15] Ibidem,

"Servi dominati sunt in nos, nec liberans e manu eorum, cum periculo animarum nostrarum adducimus panem nostrum propter gladium deserti; cutes nostrae sicut clibanus denigratae sunt propter procellas famis" (5:8-10):

per "servos" qui dominati nec liberans e manu eorum, significantur mala vitae et falsa doctrinae, in genere amores mali et principia falsa: "cum periculo animarum nostrarum adducimus panem nostrum propter gladium deserti", significat quod non bonum ex quo ipsa vita spiritualis propter falsum ubique regnans; "panis" est bonum ex quo vita spiritualis, "gladius" est falsum destruens, et "desertum" est ubi non bonum quia non verum; omne enim bonum apud hominem formatur per vera, quare ubi non vera sed falsa, non datur bonum: "cutes nostrae sicut clibanus denigratae sunt propter procellas famis" significat quod propter defectum cognitionum boni et veri, naturalis homo in suo amore malo sit ; "cutis" ex correspondentia cum Maximo Homine seu caelo significat naturalem hominem; "denigrari sicut clibanus" significat in suo malo ex falsis esse, ac "procellae famis significant summum defectum cognitionum boni et veri.

[16] Apud Lucam,

"Vae vobis qui impleti estis, quia esurietis" (6:25):

per "impletos" in Verbo intelliguntur qui Verbum habent, ubi omnes cognitiones boni et veri, et per "esurire intelligitur in defectu illarum esse, et quoque deprivari illis.

Apud Hiobum,

"Beatus homo quem castigavit Deus; et disciplinam Schaddai ne repudies;... in fame redimet te a morte, et in bello e manibus gladii" (5:17, 20):

haec de illis qui in tentationibus; tentationes significantur per "quem castigavit Deus", et per "disciplinam Schaddai"; per "Schaddai" etiam significantur tentationes, liberatio ab illis, et consolatio post illas (videatur n. 1992, 3667, 4572, 5628, 6229): "fames in qua redimetur" significat tentationem quoad perceptionem boni, in qua liberabitur a malo; "redimere" est liberare: et "manus gladii in bello" significat tentationem quoad intellectum veri; "bellum" etiam est tentatio, seu pugna contra falsa.

[17] (3) Quod etiam "fames" in Verbo significet ignorantiam cognitionum veri et boni, qualis est apud illos qui sciunt quod sint, et inde desiderant illas, constat ex sequentibus his locis:

Apud Matthaeum,

"Beati qui esuriunt... justitiam, quia illi saturabuntur" (5:6):

"esurire justitiam" significat desiderare bonum, nam in Verbo "justitia" dicitur de bono.

Apud Lucam,

Deus "esurientes implevit bonis, et divites emisit inanes" (1:53):

"esurientes" pro illis qui in ignorantia cognitionum veri et boni sunt, et usque in desiderio; et "divites" pro illis qui in abundantia illarum sunt, et in nullo desiderio: quod illi locupletentur significatur per Deus "implet illos bonis"; et quod hi depriventur significatur per Deus "divites emittit inanes."

[18] Apud Davidem,

"Ecce oculus Jehovah super timentibus Ipsum, ... ad eripiendum a morte animam eorum, et ad vivificandum eos in fame" (Psalmuss 33:18, 19):

per "timentes Jehovam" intelliguntur qui amant facere praecepta Ipsius; per "eripere animam a morte" significatur a malis et falsis, et inde a damnatione; et per "vivificare in fame" significatur secundum desiderium dare vitam spiritualem: desiderium ad cognitiones veri et boni est affectio veri spiritualis, quae datur solum apud illos qui in bono vitae sunt, hoc est, qui faciunt praecepta Domini, qui, ut dictum est, intelliguntur per "timenteS Jehovam."

[19] Apud eundem,

"Confiteantur Jehovae misericordiam Ipsius, ... quod saturet animam appetentem, et animam esurientem impleat bono" (Psalmuss 107:8, 9):

"saturare animam appetentem, et implere bono animam esurientem", pro illos qui desiderant vera et bona; "anima appetens" significat illos qui desiderant vera, et "anima esuriens" illos qui desiderant bona.

Apud eundem,

"Non defectus timentibus" Jehovam; "leones juvenes egebunt et esurient, sed quaerentes Jehovam non egebunt ullo bono" (Psalmuss 34:10, 11 [B.A. 9, 10]):

"timentes Jehovam", quibus non defectus, etiam hic significant illos qui amant facere praecepta Domini; et "quaerentes Jehovam", qui non egebunt ullo bono, significant illos qui ideo amantur a Domino et ab Ipso accipiunt vera et bona; "leones juvenes", qui egebunt et esurient, significant illos qui a semet sciunt et sapiunt; "egere et esurire" est quod illis non verum nec bonum. (Quid "leones" in utroque sensu, videatur n 278 (b, c).)

[20] Apud eundem,

Jehovah "qui facit judicium oppressis, qui dat panem esurientibus, Jehovah qui solvit vinctos" (Psalmuss 146:7):

per "oppressos" hic intelliguntur qui in falsis ex ignorantia sunt; oppressio eorum est a spiritibus qui in falsis; ideo dicitur Jehovah "facit judicium illis", vindicando illos ab opprimentibus: per "esurientes" intelliguntur qui desiderant bona, quos quia nutrit Dominus, dicitur "Jehovah dat panem esurientibus"; "dare panem" est nutrire, et nutritio spiritualis est scientia, intelligentia et sapientia: et per "vinctos" intelliguntur qui desiderant vera, sed ab illis detinentur per falsa doctrinae, vel per ignorantiam quia non habent Verbum; quare "solvere vinctos" est liberare ab illis.

(Quod "vincti" illi dicantur, videatur n. 5037, 5086, 5096.)

[21] Apud eundem,

Jehovah "ponit desertum in stagnum aquarum, et terram siccitatis in exitus aquarum, et facit ibi habitare esurientes, ut erigant urbem habitationis, et serant agros, et plantent vineas et faciant fructum proventus" (Psalmuss 107:35-37):

haec prorsus aliter intelligenda sunt quam secundum sensum litterae, ita nempe, quod qui in ignorantia cognitionum veri sunt, et tamen in desiderio sciendi illas, valde ditentur et locupletentur; nam per quod Jehovah "ponat desertum in stagnum aquarum" significatur ubi ignorantia veri ibi erit abundantia; "desertum" est ubi ignorantia veri, "stagnum aquarum" est abundantia ejus: per quod "ponat terram siccitatis in exitus aquarum" significantur similia in naturali homine; "terra siccitatis" enim est ubi ignorantia veri, "exitus aquarum" est abundantia, naturalis homo est "exitus", et "aquae" sunt vera: quod "faciat ibi habitare esurientes" significat quod illos qui in desiderio veri sunt; "habitare" est vivere, "esurientes" sunt qui desiderant: "ut erigant urbem habitationis" significat ut faciant sibi doctrinam vitae; "urbs" est doctrina, et "habitatio" est vita: "ut serant agros, plantent vineas, et ferant fructum proventus", significat recipere vera, intelligere illa, et facere illa; "serere agros" est instrui et recipere vera, "plantare vineas" est recipere illa intellectu, hoc est, spiritu; "vineae" enim sunt vera spiritualia, inde "plantare" illas est spiritualiter illa recipere, hoc est, intelligere; "ferre fructum proventus" est facere illa et recipere bona, "fructus" enim sunt facta et bona charitatis.

[22] Apud eundem,

"Cognoscit Jehovah dies integrorum, et hereditas eorum in aeternum erit; non pudefient in tempore mali, et in diebus famis satiabuntur" (Psalmuss 37:18, 19):

"dies integrorum" significant status eorum qui in bono sunt et inde veris, seu qui in charitate et inde fide; per quod "Jehovah hereditas eorum in aeternum erit significatur quod Ipsius proprii sint et in caelo; per "non pudefient in tempore mali" significatur quod vincent cum tentantur a malis; et per quod "in diebus famis satiabuntur" significatur quod sustentabuntur a veris cum tentantur et infestantur a falsis; "tempus mali" et "dies famis" significant status tentationum, ac tentationes sunt a malis et a falsis.

[23] In Libro Primo Samuelis,

"Arcus fortium fracti, et qui impulsi erant robur circumcinxerunt, saturi pro pane conducti, et famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis defecit" (2:4, 5):

per "saturos pro pane conductos" et per "famelicos qui cessarunt", significantur qui volunt et desiderant bona et vera; reliqua videantur explicata supra (n. 257 et 357(d)).

[24] Apud Esaiam,

"Stultus stultitiam loquitur, at cor ejus facit iniquitatem, ad faciendum hypocrisin, et ad loquendum contra Jehovam errorem, ad evacuandum animam esurientem, et potum sitientis deficere faciat" (32:6):

"stultus" hic dicitur qui in falsis et malis est ex amore sui, proinde ex propria intelligentia; falsa intelliguntur per "stultitiam quam loquitur", et mala per "iniquitatem quam cor ejus facit"; mala quae loquitur contra bona intelliguntur per "hypocrisin" quam facit, et falsa quae loquitur contra vera per "errorem quem loquitur contra Jehovam": quod sin ad persuadendum et ad perdendum illos qui desiderant bona et vera, intelligitur per "ad evacuandum animam esurientem, et potum sitientis deficere faciat"; "anima esuriens" sunt qui desiderant bona, ac "potum sitiens" qui desiderant vera.

[25] Apud eundem,

"Si exprompseris esurienti animam tuam, et animam afflictam saturaveris, exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies" ( 13 58:10):

describitur per haec charitas erga proximum, hic erga illos qui in ignorantia et simul in desiderio sciendi vera sunt, ac in dolore propter falsa quibus occupantur; et quod apud illos qui in ea charitate sunt, falsa discutiantur ac vera luceant et fulgeant: charitas erga illos qui in ignorantia et simul desiderio sciendi vera sunt, intelligitur per "Si exprompseris esurienti animam"; "esurientes" sunt qui desiderant, "anima" est intelligentia veri instruens: quod apud illos qui in dolore propter falsa quibus occupantur, intelligitur per "si animam afflictam saturaveris": quod apud illos qui in ea charitate sunt ignorantia discutiatur, ac vera luceant et fulgeant, intelligitur per "exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies"; "tenebrae" significant ignorantiam mentis spiritualis, et "caligo" ignorantiam mentis naturalis, ac "lux" verum in luce, "meridies" similiter; talis illustratio est illis qui ex charitate seu ex affectione spirituali instruunt illos qui in falsis ex ignorantia sunt, charitas enim illa est receptaculum influxus lucis seu veri a Domino.

[26] Apud eundem,

"Nonne hoc jejunium quod eligo, ... frangere esurienti panem tuum, et afflictos exules introducere domum, quum videris nudum et obtexeris?" (58:6, 7):

similia per haec verba intelliguntur, nam "frangere esuririenti panem" significat ex charitate communicare et instruere illos qui in ignorantia et simul in desiderio sciendi vera sunt: "afflictos exules introducere domum" significat illos qui in falsis sunt et inde in dolore, emendare et restituere; "afflicti exules" sunt qui in dolore ex falsis, nam qui in falsis sunt foris stant, at qui in veris domi sunt, "domus" enim est mens intellectualis, in quam non nisi quam vera intromittuntur; aperitur enim illa per vera ex bono: quia haec significantur, etiam additur, "quum videris nudum et obtexeris"; per "nudum" significatur qui absque veris, et per "obtegere" significatur instruere, "vestimenta" enim in Verbo significant vera induentia (videatur supra, n. 195 14 ).

[27] Apud eundem,

"Non esurient neque sitient, neque percutiet eos aestus aut sol, nam miserescens eorum ducit eos, ita ut etiam super scaturigines aquarum ducturus sit eos" (49:10):

quod "non esurient neque sitient" non significat quod non esurituri ac situri sint cibos et potus naturales; et quod "non percutiet eos aestus et sol", nec significat quod non ex illis incalituri sint; pariter quod "ducendi sint super scaturigines aquarum": quis non videt, qui intendit animum, quod alia ibi intelligantur Quare per "esurire et sitire" significatur esurire et sitire illa quae vitae aeternae sunt, seu quae dant illam, quae in genere se referunt ad bonum amoris et verum fidei; "esurire" ad bonum amoris et "sitire" ad verum fidei: "aestus" et "sol" significant incalescentiam a principiis falsi et amore mali, haec enim tollunt omnem esuritionem et sitim spiritualem: "scaturigines aquarum", super quas Dominus ducturus eos, significant illustrationem in omni vero; "scaturigo" seu "fons" est Verbum et quoque doctrina ex Verbo, "aquae" sunt vera, et "ducere", cum de Domino, est illustrare. Ex his constare potest quid significatur per Domini verba apud Johannem,

"Ego sum Panis vitae; qui venit ad Me non esuriet, et qui credit in Me non sitiet usquam" (6:35):

quod hic "esurire" sit venire ad Dominum, et quod "sitire" sit credere in Ipsum, patet; venire ad Dominum est facere praecepta Ipsius.

[28] Quia haec per "esurire et sitire" significantur, etiam patet quid significatur per Domini verba apud Matthaeum,

"Rex dixit illis a dextris, ... Esurivi et dedistis Mihi edere, sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me:"... et dixit illis a sinistris, quod esuriverit et non dederint Illi edere, quod sitiverit et non dederint Illi bibere, quod peregrinus fuerit et non collegerint (25 [34,] 35, 37, (41, 42, ) 44):

per "esurire et sitire" significatur in ignorantia et egestate spirituali esse, ac per "edere et potare" significatur ex affectione spirituali seu charitate instruere et illustrare; ideo etiam dicitur "peregrinus fui et non collegistis Me", nam per "peregrinos" significantur illi qui extra ecclesiam sunt, ac volunt instrui ac recipere ecclesiae doctrinalia et vivere secundum illa (videatur n. 15 1463, 4444, 7908, 8007, 8013, 9196).

Etiam in Verbo legitur de Domino quod esuriverit et sitiverit, et per illa intelligitur quod ex amore Divino voluerit et desideraverit salutem generis humani.

[29] Quod esuriverit, legitur apud Marcum,

"Cum exirent ex Bethania, esurivit" Jesus, "et videns ficum procul habentem folia, venit si forte inveniret in ea quid; sed cum venisset ad eam, nihil invenit nisi folia, non enim erat tempus ficuum; ideo... dixit ei, Neque ex te in saeculum quisquam fructum comedet:... et mane praetereuntes" discipuli "viderunt ficum arefactam ex radicibus" (11:12-14, 20; Matthaeus 21:19, 20):

qui non scit quod omnia Verbi sensum spiritualem contineant, credere potest quod Dominus hoc fecerit ficui ex indignatione quia esurivit; sed per "ficum" hic non intelligitur ficus, sed ecclesia quoad naturale bonum, in specie Ecclesia Judaica; quod ibi non aliquod bonum naturale, quia nihil spirituale, sed modo aliqua vera ex sensu litterae Verbi, significatur per quod "Jesus videns ficum procul habentem folia, venerit si forte invenerit in ea quid; sed cum venisset ad eam, nihil invenerit nisi folia"; per "folia significantur vera ex sensu litterae Verbi: quod apud illam gentem nusquam aliquod bonum naturale quod ecclesiae exstiturum, quia in densis falsis et in amoribus malis sunt, significatur per quod Jesus dixerit, "Neque ex te in saeculum quisquam fructum comedet", et per quod "ficus arefacta sit ex radicibus": etiam dicitur "non erat tempus ficuum", et per id intelligitur quod nondum ecclesia incohata; quod incohatio novae ecclesiae

per "ficum" intelligatur, patet a Domini verbis Apud Matthaeum, cap. 24:32, 33; apud Marcum, cap. 13:28, 29; et apud Lucam cap. 21:28-31:

ex his constare potest quid ibi "esurire" significat.

(Quod "ficus" significet bonum naturale quod ecclesiae, videatur n. 217, 4231, 5113: et quod "folia" significent vera naturalis hominis, supra, n. 109.)

[30] Quod Dominus sitiverit, legitur apud Johannem,

"Jesus sciens quod omnia jam consummata essent, ut impleretur Scriptura, dixit, Sitio; et vas positum erat aceto plenum: qui vero impleverunt spongiam, et hyssopo circumposuerunt, et applicuerunt Ipsius ori; et quum accepisset acetum Jesus, dixit, Consummatum est (19:28, 29 [, 30]):

qui de his modo naturaliter et non spiritualiter cogitant, credere possunt quod haec nihil aliud involvant quam quod Dominus sitiverit, et quod Ipsi tunc datum acetum; sed quia tunc omnia erant consummata quae Scriptura de Ipso dixit, ac Dominus in mundum venit ut salvaret genus humanum, ideo dixit, "Sitio", per quod intelligitur quod ex Divino amore vellet et desideraret salutem generis humani; at quod "acetum Ipsi datum sit" significat quod in ventura ecclesia non foret genuinum verum, sed verum mixtum falsis, quale est apud illos qui fidem separant a charitate seu verum a bono; id per "acetum" significatur; quod "hyssopum circumposuerunt" significat aliqualem purificationem ejus, nam per "hyssopum" significatur medium purificationis externum (videatur n. 7918). Quod singula quae in Verbo memorantur de Passione Domini, involvant et significent Divina caelestia et spiritualia, videatur supra (n. 83). Ex supra allatis locis constare potest quid "fames" in Verbo significat; examinentur illa et expendantur, et videbitur ab illis qui in aliqua interiore cogitatione sunt quod nequaquam naturalis fames, esuritio et sitis possit intelligi, sed spiritualis.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232