Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5216

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5216. ‘Germinantes post illas’: quod significet apparentes juxta, constat a significatione ‘germinare’ hic quod sit apparere; et ex significatione ‘post eas’ quod sit juxta seu in termino, sicut per vaccas malas et graciles ascendentes ‘post eas’, 1 nempe post vaccas pulchras et pingues, significatur, n. 5202; quod ‘post eas’ sit juxta, est quia ‘post’ est successivum temporis, et in spirituali mundo, consequenter in spirituali sensu, notio temporis nulla est sed loco ejus tale status quod correspondet.

Poznámky pod čarou:

1. seu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3023

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3023. ‘Adjurabo te in Jehovam Deum caeli et Deum terrae’: quod significet obstrictionem sanctissimam ad Divinum quod in supremis et in illis quae inde, constat a significatione ‘adjurare’ quod sit per juramentum obstringere, adjuratio enim non aliud est quam obstrictio, et haec sanctissima cum ‘in Jehovam Deum caeli et Deum terrae’, hoc est, ad Divinum quod supra et quod supra, seu quod idem, ad Divinum quod in supremis et in illis quae inde: ‘Jehovah Deus caeli’ quia dicitur de Domino, est Ipse Jehovah Qui ‘Pater’ 1 vocatur, ex Quo conceptus, ita Qui Divina Ipsius Essentia; ipsa enim conceptio dedit ipsissimam Essentiam ex qua fuit; ‘Jehovah Deus terrae’ est tunc Jehovah qui ‘Filius’ dicitur, ita Humana Ipsius Essentia; exstitit haec ab illa cum Dominus eam quoque Divinam fecit; ita significatur per ‘Jehovam Deum caeli’ Divinum quod in supremis, et per ‘Jehovam Deum terrae’ Divinum quod in illis quae inde. Dominus autem ‘Jehovah Deus caeli’ dicitur ex Divino Ipsius quod in caelis, et ‘Deus terrae’ ex Divino quod in terris; Divinum in caelis etiam est quod apud hominem in internis ejus, Divinum autem in terra est quod in ejus externis; interna enim hominis sunt ejus caelum, quia per illa conjunctus est angelis, externa autem ejus sunt terra, nam per illa conjunctus est hominibus, n. 82, 913, 1411, 1733; cum homo regeneratus est, tunc illa influunt in haec, et haec sunt ab illis; inde etiam sciri potest quid Ecclesiae interna et quid ejus externa.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has dicitur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.