Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5216

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5216. ‘Germinantes post illas’: quod significet apparentes juxta, constat a significatione ‘germinare’ hic quod sit apparere; et ex significatione ‘post eas’ quod sit juxta seu in termino, sicut per vaccas malas et graciles ascendentes ‘post eas’, 1 nempe post vaccas pulchras et pingues, significatur, n. 5202; quod ‘post eas’ sit juxta, est quia ‘post’ est successivum temporis, et in spirituali mundo, consequenter in spirituali sensu, notio temporis nulla est sed loco ejus tale status quod correspondet.

Poznámky pod čarou:

1. seu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2834

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2834. ‘Et obtulit illum in holocaustum loco filii sui’: quod significet sanctificationem eorum et adoptationem, constat ex significatione ‘offerri in holocaustum’ quod sit sanctificari, de qua n. 2776, et a significatione ‘loco filii sui’ quod sit adoptari, nempe a Divino Humano Domini quod hic est ‘Abraham’, n. 2833; 1 adoptatio spiritualium describitur apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum Vitis, vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam, 15:5;

quod ‘vitis’ sit Ecclesia spiritualis, videatur n. 1069.

Poznámky pod čarou:

1. In place of this the Manuscript has a passage deleted. See Appendix volume.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.