Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5216

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5216. ‘Germinantes post illas’: quod significet apparentes juxta, constat a significatione ‘germinare’ hic quod sit apparere; et ex significatione ‘post eas’ quod sit juxta seu in termino, sicut per vaccas malas et graciles ascendentes ‘post eas’, 1 nempe post vaccas pulchras et pingues, significatur, n. 5202; quod ‘post eas’ sit juxta, est quia ‘post’ est successivum temporis, et in spirituali mundo, consequenter in spirituali sensu, notio temporis nulla est sed loco ejus tale status quod correspondet.

Poznámky pod čarou:

1. seu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2156

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2156. ‘Domine mi’: quod significet Trinum in Uno, nempe Divinum Ipsum, Humanum Divinum, Sanctum procedens, quod Trinum in Uno est, quare hic dicitur Dominus in singulari; similiter vers. 27, 31, 31, ‘Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum 1 ’: et vers. 30, 32, 32, ‘Ne quaeso succenseatur Domino meo’. Tum etiam tres illi 2 viri dicuntur Jehovah: vers. 13, ‘Dixit Jehovah ad Abraham’: vers. 14, ‘Num mirabile erit pro jehovah quicquam?’: vers. 22, ‘Abraham adhuc stans coram Jehovah’: vers. 33, ‘Et ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abrahamum’: inde constat quod tres viri, hoc est, 3 Divinum Ipsum, Humanum Divinum et Sanctum procedens sint idem ac Dominus, et Dominus idem ac Jehovah; in Christiana fide, quae Symbolica appellatur, idem agnoscitur ubi haec apertis verbis, ‘Non tres Increati sunt, non tres Infiniti, non tres Aeterni, non tres Omnipotentes, non tres Domini, sed Unus’. Non alii sunt qui separant hoc Trinum quod in Uno, quam qui dicunt se agnoscere unum Ens Supremum, creatorem universi, quod ignoscitur illis qui extra Ecclesiam sunt; sed qui ita 4 intra Ecclesiam dicunt, ne quidem agnoscunt aliquem Deum, tametsi id aiunt, et quandoque putant; minus agnoscunt Dominum.

Poznámky pod čarou:

1. cum Domino meo, in the First Latin Edition

2. The Manuscript has hi.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript places this after Ecclesiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.