Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5215

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5215. ‘Et exustae euro’ quod significet plena cupiditatum, constat ex significatione ‘exuri euro’ quod sit consumi ab igne cupiditatum; ‘eurus’ enim et ‘oriens’ in genuino sensu est amor in Dominum et amor erga proximum, n. 101, 1250, 3249, 3708, 1 3762; inde in opposito est amor sui et amor mundi, proinde 2 concupiscentiae et cupiditates, nam hae sunt amorum illorum; de his praedicatur ‘ignis’ ex causa de qua n. 5071, consequenter ‘exuri’.

[2] Sunt enim binae origines caloris, sicut quoque sunt binae origines lucis, una origo caloris est ex sole mundi, altera origo caloris est ex sole caeli, qui est Dominus; quod sol mundi calorem effundat in suum mundum et in omnia quae ibi sunt, notum est; quod autem sol caeli calorem infundat in universum caelum, non ita notum est; 3 at usque notum esse potest si modo reflectatur super calorem qui intrinsecus in homine est, et non commune habet cum calore mundi, hoc est, super calorem qui vitalis vocatur; inde sciri posset quod hic calor alius indolis sit quam calor mundi, quod nempe ille sit vivus, hic autem prorsus non vivus, et quod ille calor, quia vivus, accendat interiora hominis, nempe ejus voluntatem et intellectum, et quod det desiderare et amare, tum affici; inde quoque desideria, amores, affectiones sunt calores spirituales, et quoque ita vocantur; quod calores sint, manifeste patet, ex corporibus enim vivis ab undique exspirat calor, etiam in maximo frigore; et quoque cum increscunt desideria 4 et affectiones, hoc est, amores, tunc in eo gradu incalescit corpus; hic calor est qui in Verbo intelligitur per aestum, ignem, flammam, et 5 est in genuino sensu amor caelestis et spiritualis, ac in opposito sensu amor corporeus et terrestris; inde constare potest quod hic per ‘exuri euro’ significetur consumi igne cupiditatum, et cum praedicatur de scientificis quae 6 sunt ‘aristae graciles’, quod significetur quod plena sint cupiditatum.

[3] Quod per ‘eurum’ seu ventum orientis significentur illa quae cupiditatum et inde phantasiarum sunt, constat a locis in Verbo ubi nominatur, sicut apud Davidem,

Proficisci fecit eurum in caelis, et produxit virtute sua austrum; ac depluere fecit super illos sicut pulverem carnem, sicut arenam maris avem alae, Ps. 78:26, 27;

quod per ‘carnem quam ventus ille adduxit’ significatae sint concupiscentiae, et per ‘avem alae’ phantasiae inde, patet apud Mosen,

Num. 11:31-35, quod ubi plaga populi propter esum carnis, vocatum nomen loci illius ‘sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes’:

[4] apud Ezechielem,

Ecce vitis plantata num prosperabitur? nonne cum attigerit illam ventus orientalis (eurus) exarescet exarescendo? super areolis germinis illius exarescet, 17:10:

et apud eundem,

Vitis evulsa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientis arefecit fructum ejus; divulsae sunt et exaruerunt unaquaevis 7 virga roboris ejus; ignis comedit unamquamque, ... exivit enim ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, ... sceptrum ad dominandum, 19:12, 14;

ibi ‘ventus orientalis’ seu eurus pro illis quae sunt cupiditatum:

apud Esaiam,

Meditatus est de vento suo duro, in die euri, 27:8:

[5] apud Hoscheam,

Veniet eurus, ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii, 13:15;

ibi quoque ‘ventus orientis’ seu ‘eurus’ pro illis quae sunt cupiditatum: similiter apud Jeremiam,

Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, 18:17:

[6] apud Davidem,

Per ventum orientalem confringes naves Tarshish, Ps. 48:8 [KJV Ps. 48:7]:

apud Esaiam,

Deseruisti populum Tuum, domum Jacobi, quia repleti sunt 8 euro, et divinatores 9 sicut Philistaei, 2:6:

apud Hoscheam,

Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, 12:2 [KJV 1];

‘ventus’ hic pro phantasiis, et ‘eurus’ pro cupiditatibus: simile etiam per ‘ventum orientalem’ in sensu interno intelligitur, per quem ‘productae sunt locustae’, et per 10 quem ‘locustae conjectae in mare’, Exod. 10:13, 19;

et quoque per quem divisae sunt aquae maris Suph, Exod. 14:21.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts affectiones illorum.

3. sed

4. vel

5. consequenter

6. per aristas graciles significantur

7. (virga) in the Manuscript, Schmidius

8. The Manuscript inserts ab.

9. sunt, in the First Latin Edition

10. But see Arcana Coelestia 7702

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7270

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7270. ‘Tu loqueris omne quod praecepero tibi, [et Aharon frater tuus loquetur ad Pharaonem]’: quod significet receptionem influxus Divini et communicationem 1 , constat ex repraesentatione ‘Moschis’ qui loquetur, quod sit Divinum Verum, et ex repraesentatione ‘Aharonis’ 2 quod sit doctrina inde, de quibus n. 7089; ex significatione ‘loqui’ quod sit influxus et ejus receptio, de qua n. 5797; et ex significatione ‘praecipere’ quod etiam sit influxus, de qua n. 5486, 5732, hic receptio influxus; ex his patet quod per ‘loqui’ significetur influxus mediatus Divini Veri in doctrinam, hoc est, 3 apud docentem, nam intelligitur quod Moscheh, qui est Divinum Verum, loqueretur quod praeciperet Jehovah, ad Aharonem, qui est doctrina seu docens, ita ad illum qui communicaret; et quod per praecipere significetur influxus immediatus Divinus in 4 Divinam Legem, quae repraesentatur per ‘Moschen’.

[2] Quomodo haec intelligenda sunt, constare potest ex illis quae prius n. 7009, 7010, dicta sunt, quod nempe Moscheh repraesentet verum quod immediate a Divino procedit, et quod Aharon repraesentet verum quod mediate; qui non scit quomodo cum ordine in successivis se habet, nec scire potest quomodo cum influxu; paucis ideo dicendum: verum quod immediate a Domino procedit, hoc quia ex Ipso Infinito Divino est, nullatenus potest recipi ab aliqua substantia viva quae finita, ita non ab aliquo angelo; quapropter 5 creaverat Dominus successiva per quae ut media communicari posset 6 Divinum Verum immediate procedens; 7 sed primum ex hoc successivum Divino plenius est quam ut adhuc recipi possit ab aliqua substantia viva quae finita, ita ab aliquo angelo 8 ; idcirco Dominus adhuc creavit successivum, per quod Divinum Verum immediate procedens quoad aliquam partem 9 receptibile esset; hoc successivum est verum Divinum quod in caelo est; prima bina sunt supra caelos et sunt quasi cingula radiosa ex flammeo 10 quae circumdant Solem, Qui est Dominus; talis est ordo successivus usque ad caelum Domino proximum, quod est caelum tertium ubi 11 illi qui innocentes et sapientes; inde continuantur 12 successive usque ad caelum ultimum, et a caelo ultimo usque ad sensuale et corporeum hominis, quod postremo recipit influxum;

[3] ex his constat quod continuae successiones sint a Primo, hoc est, a Domino, usque ad ultima quae sunt apud 13 hominem, immo ad ultima quae sunt in natura; ultima quae apud hominem, sicut et in natura, sunt pigra respective et inde frigida, et sunt communia respective ac inde obscura; inde etiam patet 14 quod per successiones illas sit nexus continuus omnium cum Primo Esse; secundum successiones illas 15 se habet influxus; nam Divinum Verum quod immediate procedit a Divino Bono, influit successive; et in via seu circa quodlibet novum successivum fit 16 communius, ita crassius et obscurius, et fit lentius, ita pigrius et frigidius; ex his 17 liquet qualis est Divinus Ordo successivorum, ac inde influxuum.

[4] Sed probe sciendum quod verum 18 Divinum quod influit in tertium caelum Domino proximum etiam simul absque 19 successiva formatione influat usque in ultima ordinis, et ibi 20 a Primo immediate quoque regat et provideat omnia et singula; inde successiva in suo ordine et nexu continentur. Quod ita sit, etiam aliquatenus constare potest a regula eruditis in mundo nec ignota, quod substantia, quae substantia, sit modo unica, et quod reliqua sint formationes inde, et quod in formationibus unica illa substantia regnet, 21 non modo ut forma sed etiam ut non forma, prout in sua origine; nisi ita esset, formatum nequaquam posset subsistere et agere; sed haec intelligenti sint dicta.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts above line cum illis qui in falsis compare Arcana Coelestia 7266

2. The Manuscript inserts ad quem loquetur, .

3. in

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. creaverat altered to creavit

6. The Manuscript inserts hoc.

7. primum inde successivum non tale esse potest ut recipi posset

8. The Manuscript inserts, qui est substantia finita.

9. est receptibile

10. quod circumdat

11. innocentiae et sapientiae

12. successiva

13. homines

14. The Manuscript inserts et.

15. The Manuscript deletes se habet and inserts est.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. patet

18. a Divino

19. successione

20. ut in primis

21. ita in formationibus successivis, non modo inest substantia illa unica et facit compositum, sed etiam in iisdem adest in unitate sua absque formatione, alioquin

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.