Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5215

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5215. ‘Et exustae euro’ quod significet plena cupiditatum, constat ex significatione ‘exuri euro’ quod sit consumi ab igne cupiditatum; ‘eurus’ enim et ‘oriens’ in genuino sensu est amor in Dominum et amor erga proximum, n. 101, 1250, 3249, 3708, 1 3762; inde in opposito est amor sui et amor mundi, proinde 2 concupiscentiae et cupiditates, nam hae sunt amorum illorum; de his praedicatur ‘ignis’ ex causa de qua n. 5071, consequenter ‘exuri’.

[2] Sunt enim binae origines caloris, sicut quoque sunt binae origines lucis, una origo caloris est ex sole mundi, altera origo caloris est ex sole caeli, qui est Dominus; quod sol mundi calorem effundat in suum mundum et in omnia quae ibi sunt, notum est; quod autem sol caeli calorem infundat in universum caelum, non ita notum est; 3 at usque notum esse potest si modo reflectatur super calorem qui intrinsecus in homine est, et non commune habet cum calore mundi, hoc est, super calorem qui vitalis vocatur; inde sciri posset quod hic calor alius indolis sit quam calor mundi, quod nempe ille sit vivus, hic autem prorsus non vivus, et quod ille calor, quia vivus, accendat interiora hominis, nempe ejus voluntatem et intellectum, et quod det desiderare et amare, tum affici; inde quoque desideria, amores, affectiones sunt calores spirituales, et quoque ita vocantur; quod calores sint, manifeste patet, ex corporibus enim vivis ab undique exspirat calor, etiam in maximo frigore; et quoque cum increscunt desideria 4 et affectiones, hoc est, amores, tunc in eo gradu incalescit corpus; hic calor est qui in Verbo intelligitur per aestum, ignem, flammam, et 5 est in genuino sensu amor caelestis et spiritualis, ac in opposito sensu amor corporeus et terrestris; inde constare potest quod hic per ‘exuri euro’ significetur consumi igne cupiditatum, et cum praedicatur de scientificis quae 6 sunt ‘aristae graciles’, quod significetur quod plena sint cupiditatum.

[3] Quod per ‘eurum’ seu ventum orientis significentur illa quae cupiditatum et inde phantasiarum sunt, constat a locis in Verbo ubi nominatur, sicut apud Davidem,

Proficisci fecit eurum in caelis, et produxit virtute sua austrum; ac depluere fecit super illos sicut pulverem carnem, sicut arenam maris avem alae, Ps. 78:26, 27;

quod per ‘carnem quam ventus ille adduxit’ significatae sint concupiscentiae, et per ‘avem alae’ phantasiae inde, patet apud Mosen,

Num. 11:31-35, quod ubi plaga populi propter esum carnis, vocatum nomen loci illius ‘sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes’:

[4] apud Ezechielem,

Ecce vitis plantata num prosperabitur? nonne cum attigerit illam ventus orientalis (eurus) exarescet exarescendo? super areolis germinis illius exarescet, 17:10:

et apud eundem,

Vitis evulsa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientis arefecit fructum ejus; divulsae sunt et exaruerunt unaquaevis 7 virga roboris ejus; ignis comedit unamquamque, ... exivit enim ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, ... sceptrum ad dominandum, 19:12, 14;

ibi ‘ventus orientalis’ seu eurus pro illis quae sunt cupiditatum:

apud Esaiam,

Meditatus est de vento suo duro, in die euri, 27:8:

[5] apud Hoscheam,

Veniet eurus, ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii, 13:15;

ibi quoque ‘ventus orientis’ seu ‘eurus’ pro illis quae sunt cupiditatum: similiter apud Jeremiam,

Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, 18:17:

[6] apud Davidem,

Per ventum orientalem confringes naves Tarshish, Ps. 48:8 [KJV Ps. 48:7]:

apud Esaiam,

Deseruisti populum Tuum, domum Jacobi, quia repleti sunt 8 euro, et divinatores 9 sicut Philistaei, 2:6:

apud Hoscheam,

Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, 12:2 [KJV 1];

‘ventus’ hic pro phantasiis, et ‘eurus’ pro cupiditatibus: simile etiam per ‘ventum orientalem’ in sensu interno intelligitur, per quem ‘productae sunt locustae’, et per 10 quem ‘locustae conjectae in mare’, Exod. 10:13, 19;

et quoque per quem divisae sunt aquae maris Suph, Exod. 14:21.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts affectiones illorum.

3. sed

4. vel

5. consequenter

6. per aristas graciles significantur

7. (virga) in the Manuscript, Schmidius

8. The Manuscript inserts ab.

9. sunt, in the First Latin Edition

10. But see Arcana Coelestia 7702

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3195

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3195. ‘Et ille habitans in terra meridiei’: quod significet inde in Divina luce, constat ex significatione ‘habitare’ quod sit vivere, de qua n. 1293, et quod praedicetur de bono, n. 2268, 2451, 2712; significatione ‘terrae meridiei’ quod sit Divina lux; ‘meridies’ enim significat lucem, 1 et quidem lucem intelligentiae, quae est sapientia, n. 1458; ‘terra autem meridiei’ locum et statum ubi illa lux; ita hic, quod ‘Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi, et ille habitans in terra meridiei’ significat quod Divinum Bonum Rationale, quia ex Divino Vero natum, in Divina luce esset.

[2] Lux multoties in Verbo memoratur, et per illam in sensu interno significatur verum quod ex bono; in sensu autem interno supremo per ‘lucem’ significatur Ipse Dominus, quia Ille est ipsum Bonum et Verum: est quoque actualiter lux in caelo, sed infinite illustrior quam lux in terra, videatur n. 1053, 1117, 1521-1533, 1619-1632; 2 in luce illa se mutuo vident spiritus et angeli, et per illam conspicua est omnis gloria quae in caelo; sed lux illa 3 quoad lucidum quidem apparet similis luci in mundo, sed usque non est similis, non enim est naturalis sed est spiritualis, in se habet sapientiam, sit ut non aliud sit quam sapientia quae ita ante oculos illorum lucet, quare etiam quo sapientiores angeli, eo in illustriore luce sunt, n. 2776; haec lux etiam illuminat intellectum hominis cumprimis regenerati, sed non ab homine appercipitur quamdiu in vita corporis est, propter lucem mundi quae tunc regnat; spiritus mali in altera vita etiam se mutuo vident et quoque vident plura repraesentativa quae existunt in mundo spirituum, hoc quidem ex luce caeli, sed est lumen quale ex igne carbonario, in tale enim vertitur lux caeli, cum ad illos alluit:

[3] quod ipsam lucis originem concernit, fuit illa ab aeterno a solo Domino, nam Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum ex quo lux, est Dominus; Divinum Humanum quod ab aeterno, Joh. 17:5, fuit ipsa illa lux; quae lux quia non amplius afficere potuit genus humanum quod se tantum removit a bono et vero, ita a luce, et se conjecit in tenebras, ideo Dominus voluit ipsum Humanum per nativitatem induere; sic enim non modo rationalia hominis sed etiam ejus naturalia illuminare potuit; Divinum enim fecit in Se tam Rationale quam Naturale, ut illis qui in tam densis tenebris essent, etiam lux esse posset:

[4] quod Dominus sit lux, hoc est, ipsum 4 Bonum et Verum, ita ex Ipso omnis intelligentia et sapientia, proinde salus, constare potest a pluribus locis in Verbo; ut apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, ... in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum; ... Johannes venit ut testaretur de luce; ... non erat ille lux, sed ut testaretur de luce. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, 1:1, 4, 7-9: ‘Verbum’ 5 erat Divinum Verum, ita Ipse Dominus quoad Divinum Humanum, de quo dicitur quod ‘Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum’:

[5] apud eundem,

Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, 3:19: ‘lux’ pro Divino Vero:

apud eundem,

Jesus dixit, Ego sum lux mundi, qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae, 8:12:

apud eundem,

Adhuc breve tempus lux vobiscum est, ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant; ... quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis, 12:35, 36:

apud eundem,

Qui videt Me, videt Ipsum Qui misit Me, Ego lux ego lux in mundum veni, 6 ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, 12:45, 46:

apud Lucam, Viderunt oculi mei salutare Tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lucent in revelationem gentium, et gloriam populi Tui Israelis, 2:30-32;

propheticum Simeonis de Domino cum 7 natus:

[6] apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris, vidit lucent magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis, lux exorta est, Matth. 4:16 8 ; Esai. 9:1;

ex quibus locis manifeste patet, quod Dominus 9 quoad Divinum Bonum et Verum in Divino Humano, dicatur lux; etiam in propheticis Veteris Testamenti; ut apud Esaiam,

Erit lux Israelis in ignem, et Sanctus ejus in flammam, 10:17:

apud eundem,

Ego Jehovah vocavi Te in justitia, ... et dabo Te in foedus populi, et in lucem gentium, 42:6:

apud eundem,

Dedi Te in lucem gentium, ut sis salus Mea usque ad extremitatem terrae, 49:6:

apud eundem,

Surge, illuminare, quia venit lux tua, et gloria Jehovae super te exorta est; ... ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui, 60:1, 3.

Quod omnis lux caeli, proinde sapientia et intelligentia sit a Domino:

[7] apud Johannem, Urbs Sancta Hierosolyma nova descendens a Deo e caelo, parata sicut sponsa ornata marito, ... non opus habet sole, neque luna, ut luceant in ea, gloria Dei illustrabit illam, et lucerna illius Agnus, Apoc. 21:2, 23: de eadem porro, Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc. 22:5:

[8] etiam apud Esaiam,

Non erit tibi amplius sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit tibi, sed erit tibi Jehovah in lucem aeternitatis, et Deus tuus in decus tuum: non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, 60:19, 20;

‘non erit amplius sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit’ pro quod non illa quae sunt lucis naturalis, sed quod illa quae sunt lucis spiritualis, quae significantur per quod ‘Jehovah erit in lucem aeternitatis’; quod Jehovah hic et alibi in Veteri Testamento nominatus, sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035.

[9] Qui quod sit lux caeli, etiam aperuit tribus discipulis, Petro, Jacobo, et Johanni, nempe Cum transformatus, quod splenduerit facies Ipsius sicut sol, vestimenta autem Ipsius facta sint sicut lux, Matth. xvii

2; ‘facies sicut sol’ erat Divinum Bonum, ‘vestimenta sicut lux’ erat Divinum Verum; inde sciri potest quid intelligitur per hoc quod in Benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas super te, et misereatur tui, Num. 6:25;

quod ‘facies Jehovae’ sint misericordia, pax, bonum, videatur n. 222, 223; et quod ‘sol’ sit Divinus Amor, ita quod Divinus Amor Domini sit, qui solis instar apparet in caelo angelorum, 10 n. 30-38, 1053, 1521, 1529-1531, 2441, 2495.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has hoc est sapientiam

2. The Manuscript has ex

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript has est

6. et, in the First Latin Edition

7. The Manuscript has nascebatur

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript has quoad Divinum Verum ex Divino Bono but deletes ex Divino Bono.

10. The Manuscript has all these references before ita.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.