Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 264

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

264. Quod ‘conceptus et partus filiorum’ in Verbo nec aliter accipiantur quam in sensu spirituali, nempe ‘conceptus’ pro cogitatione et figmento cordis, et ‘filii’ pro veris, constare potest ex his quae apud Hoscheam,

Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et ab utero, et a conceptione; etiamsi educaverint filios suos, et orbabo eos, ut non sint homo, quin etiam vae iis, quod recessero ab iis, 9:11, 12;

ubi ‘Ephraim’ significat intelligentes, seu intelligentiam veri, et ‘filii’ ipsa vera. Similiter alibi de Ephraimo seu intelligente, qui factus insipiens, Dolores parturientis venerunt ei, is filius non sapiens, quia tempore non stabit in fractura matricis filiorum, 13:13:

et apud Esaiam,

Erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris dicendo, Non parturivi, non peperi, nec educavi juvenes, et adolescere feci puellas; sicut cum fama Aegypto, parturient secundum famam Tyri, 23:4, 5;

ubi ‘Zidon’ pro iis qui in cognitionibus fidei fuerunt, et ea per scientifica perdiderunt, ac inde steriles facti: et apud eundem prophetam,

[2] Antequam parturit, parit, et antequam venit dolor ei, enixa est masculum; quis audivit sicut hoc? quis vidit sicut illa? nam parturit terra die uno, ... et num [ego frangam, et non] parere faciam? dixit Jehovah; an Ego parere faciens, et occludam? dixit Deus tuus, 66:7-9;

ubi de regeneratione agitur, et per ‘filios’ similiter vera fidei significantur. Bona et vera fidei sunt conceptus et partus conjugii caelestis, vocantur ‘filii’ etiam a Domino apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen, est Filius Hominis, ager est mundus, semen vero sunt filii regni, 13:37, 38;

ac bona et vera fidei salvificae, ‘filii Abraham’, Joh. 8:39;

nam ‘semen’, ut dictum n. 255, est fides; quare ‘filii’, qui sunt seminis, sunt bona et vera fidei: inde etiam Dominus, quia Ipse semen, vocavit Se Filium Hominis, hoc est Fidem Ecclesiae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8863

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8863. Vers. 2-7. Ego Jehovah Deus tuus, Qui eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum. Non erit tibi dii alii coram faciebus Meis. Non facies tibi sculptile, et ullam similitudinem quae in caelis desuper, et quae in terra desubter, et quae in aquis de sub terra. Non incurvabis te illis, et non servies illis, quia Ego Jehovah Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum super filios, super tertios et super quartos, osoribus Meis. Et faciens misericordiam ad millenos amantibus Me, et custodientibus praecepta Mea. Non feres nomen [Jehovae] Dei tui ad vanum, quia non innocentem reddet Jehovah illum qui fert nomen Ipsius ad vanum. Ego Jehovah Deus tuus significat Dominum quoad Divinum Humanum universaliter regnans in omnibus et singulis boni et veri: ‘Qui eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum’ significat ex Ipso liberationem ab inferno: ‘non erit tibi dii alii coram faciebus Meis’ significat quod non cogitandum sit de veris aliunde quam ex Domino: ‘non facies tibi sculptile’ significat non ex propria intelligentia: ‘et ullam similitudinem’ significat instar illorum quae a Divino: ‘quae in caelis desuper, et quae in terra desubter’ significat quae in luce spirituali, aut quae in luce naturali: ‘et quae in aquis de sub terra’ significat quae in sensuali corporeo: ‘non incurvabis te illis, et non servies illis’ significat non illis Divinum cultum: ‘quia Ego Jehovah Deus tuus’ significat quod Divinum a Domino in omnibus et singulis: ‘Deus zelotes’ significat quod inde falsum et malum: ‘visitans iniquitatem patrum super filios’ significat prolificationem falsi ex malo inde: ‘super tertios et super quartos’ significat in longa serie et conjunctionem: ‘osoribus Meis’ significat qui Divinum Domini plane rejiciunt: ‘et faciens misericordiam ad millenos’ significat bonum et verum illis in perpetuum: ‘amantibus Me’ significat qui recipiunt bonum amoris: ‘et custodientibus praecepta Mea’ significat qui recipiunt vera fidei: ‘non feres nomen Dei tui ad vanum’ significat profanationes et blasphemationes 1 veri et boni fidei: ‘quia non innocentem reddet Jehovah illum qui fert nomen Ipsius in 2 vanum’ significat quod illa non remitti possint.

Poznámky pod čarou:

1. blasphemias et prophanationes compare Arcana Coelestia 8882

2. ad, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.