Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 222

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

222. Quod ‘occultare se a facie Jehovae’ sit timere dictamen, sicut solent conscii mali, constat a responso eorum vers. 10 ubi haec, ‘Vocem Tuam audivi in horto, et timui, quia nudus’. ‘Facies Jehovae’ seu Domini est misericordia, pax, et omne bonum, ut constat clare a benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas ad te, et misereatur tui: elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem, Num. 6:25, 26:

et apud Davidem,

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; lucere faciat facies Suas nobis, Ps. 67:2 [KJV Ps. 67:1]:

et alibi, Multi dicentes, Quis videre nos faciet bonum? attolle super nos lucem facierum Tuarum, Jehovah, Ps. 4:7, 8 [KJV Ps. 4:6, 7]:

misericordia Domini appellatur ideo angelus facierum, apud Esaiam,

Misericordias Jehovae memorare faciam, ... retribuit eis secundum misericordias Suas, et secundum multitudinem misericordiarum Suarum, ... et factus iis in Salvatorem; in omni angustia eorum, 1 non angustia, et angelus facierum Ipsius salvavit eos, propter amorem Ipsius, et propter clementiam Ipsius Ipse redemit eos, 63:7-9.

Poznámky pod čarou:

1. Swedenborg here translates the reading of Hebrew text, in n. 6280 he has the Hebrew marginal reading Ipsi angustia. See the Revised Version (1881-1885) and the marginal note.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.