Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1745

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1745. ‘Elevavi manum meam ad Jehovam’: quod significet mentem qualis erat apud Dominum, constat a significatione ‘elevare manus’; elevatio manus ad Jehovam est gestus corporis correspondens mentis affectioni, ut notum est; in sensu litterae exprimuntur illa quae interiora seu mentis sunt per externa quae correspondent, sed in sensu interno sunt interna quae intelliguntur; hic ideo ‘elevatio manus’ est mens seu affectio mentis.

[2] Quamdiu Dominus fuit in statu tentationum, locutus est cum Jehovah sicut cum alio, sed quantum Essentia Ipsius Humana unita fuit Ipsius Divinae, tantum locutus est cum Jehovah ut cum Semet; quod constat a multis apud Evangelistas, tum quoque a multis apud Prophetas, et apud Davidem; causa manifeste constat ex illis quae prius dicta sunt de hereditario a matre: quantum ex hoc mansit, tantum fuit quasi absens a Jehovah; at quantam hoc exstirpatum, tantum fuit praesens et Ipse Jehovah.

[3] Illustrari hoc potest a conjunctione Domini cum angelis: angelus quandoque loquitur non a se sed a Domino, et tunc non aliter scit quam quod is Dominus sit, sed tunc quiescunt illius externa; aliter cum externa operantur; causa est quod internus illorum homo sit possessio Domini, et quantum tunc non propria impediunt, tantum est Domini, immo Dominus. Sed apud Dominum facta est conjunctio plenaria seu unio aeterna cum Jehovah, sic ut ipsa Humana Ipsius Essentia sit quoque Jehovah.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.