Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 870

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

870. "Et Mors at Infernus dederunt eos qui in illis mortuos," significat homines Ecclesiae impios corde, qui in se diaboli et satanae erant, convocatos ad judicium. - Per "Mortem et Infernum" non alii intelliguntur, quam qui interius in se diaboli et satanae erant, per "Mortem" qui interius in se diaboli, et per "Infernum" qui interius in se satanae, proinde omnes impii corde, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae apparebant; non enim alii ad Judicium hoc universale covocati sunt; nam qui in externis sunt sicut homines Ecclesiae, sive sint ex laicis sive ex clericis, ac in internis diaboli et satanae,judicantur, quia apud illos separanda sunt externa ab internis; et quoque judicari possunt, quia sciverunt et professi sunt illa quae Ecclesiae sunt. Quod per "Mortem" intelligantur impii corde qui in se diaboli erant, et per "Infernum" qui in se satanae, patet ex eo quod dicatur quod "Mors et Infernus conjecti sint in stagnum ignis," (vers. seq. 14); et non potest Mors, nec Infernus conjici in Infernum, sed illi possunt, qui quoad interiora sua sunt Mors et Infernus, hoc est, in se diaboli et satanae. Quinam per Diabolum et Satanam intelliguntur, videatur supra (97, 841, 857); 1 et quod illi sint Mors qui in se diaboli sunt, mox supra (866). Etiam alibi dicitur "Mors et Infernus," ut,

Dixit Filius Hominis, "Habeo claves Mortis et Inferni," (Apocalypsis 1:18);

Sedens super equo pallido, "nomen illi Mors, et Infernus sequebatur illum," (Apocalypsis 6:8).

(Pariter Hoschea 13:14; Psalm. 18:5-6 (B.A. 4-5); Psalm. 49:15-16 (B.A. 14-15); Psalm. 116:3). 2

Poznámky pod čarou:

1. 841 pro "851"
2. 3 pro "1"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 328

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

328. (Vers. 11.) "Et datae singulis stolae albae," significat quod illis data sit Communicatio et Conjunctio cum Angelis qui in Divinis veris erant. -"Vestes" significant vera (166); ac "vestes albae" genuina vera (n, 212); quod haec significentur per "vestes," est quia omnes in Caelis sunt vestiti secundum vera apud illos, et cuique est vestis secundum conjunctionem cum Societatibus Angelicis; quare cum datur conjunctio, apparent illico similiter vestiti; inde est quod per "datae sint singulis stolae albae" significetur quod illis data sit communicatio et conjunctio cum angelis qui in Divinis veris erant. "Stolae," "togae," "pallia," significant vera in communi, quia indumenta communia erant. Qui hanc significationem illorum novit, potest nosse arcana quae in sequentibus latent:

Quod Elias, cum invenit Elisaeum, "projecerit Togam super illum," (1 Regnum 19:19);

Quod Elias per Togam suam diviserit aquas Jordanis, (2 Regnum 2:8);

Similiter Elisaeus, (2 Regnum 2:14);

Quod Toga desuper Elia, cum sublatus est, deciderit, et Elisaeus sustulerit illam, (2 Regnum 2:12-13);

per Eliam enim et Elisaeum repraesentatus est Dominus quoad Verbum, et inde "toga" illorum significabat Divinum Verum Verbi in communi: tum quid significabat Pallium Ephodi Aharonis, super cujus fimbriis malogranata hyacinthini et purpurae, et tintinnabula auri, (Exodus 28:31-35);

quod significaverit Divinum Verum in communi, videantur Arcana Caelestia Londini edita (9825). Similia per "pallia" et "togas" significantur in his locis:

"Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient Pallia sua," (Ezechiel 26:16);

Scribae et Pharisaei "ut spectentur ab hominibus, magnificant fimbrias Palliorum suorum," (Matthaeus 23:5);

Populus Meus pro hoste sibi statuit propter Vestem, Togam extrahitis a transeuntibus," (Micham 2:8).

(Et alibi.)

  
/ 962