Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 572

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

572. (Vers. 2.) "Et Bestia quam vidi, similis pardo," significat haeresin destructivam Ecclesiae, quia ex veris Verbi falsificatis. Per "bestias" in genere significantur homines quoad affectiones (567), et per "pardum" significatur affectio seu cupiditas falsificandi vera Verbi; et quia bestia ferox est, et trucidat animalia innocua, significatur etiam haeresis destructiva Ecclesiae. Quod vera Verbi falsificata per "pardum" significentur, est ex maculis ejus nigris et albis, et per maculas nigris significantur falsa, et per album inter illas significatur verum; inde quia bestia ferox est et truculenta, per illam significantur vera Verbi falsificata, et sic destructa. Similia per "pardum" significantur in sequentibus locis:

"Num convertet Aethiops cutem suam, et Pardus maculas suas, etiam vos potestis bonum facere, qui edocti estis malum facere," (Jeremias 13:23);

"Percussit magnates Leo e sylva, lupus camporum devastabit eos, Pardus vigilans contra urbes eorum; omnis qui exiverit, discerpetur, quia validae factae aversiones," (Jeremias 5:6);

"pardus vigilans contra urbes" est contra vera doctrinae; "urbs" est doctrina (194).

Quia obliti sunt Mei, "ideo factus sum illis sicut Leo, et sicut Pardus super via observabo," (Hoschea 13:6-7); 1

etiam "via" significat verum (176).

"Commorabitur Lupus cum agno, et Pardus cum haedo," (Esaias 11:6); 2

agitur ibi de Regno Domini venturo; "haedus" est verum Ecclesiae genuinum, "pardus" est id falsificatum.

Tertia bestia e Mari ascendens erat "sicut Pardus, cui alae quatuor super tergo," (Daniel 7:6);

de quatuor "bestiis" Danieli visis, videatur infra (574).

Poznámky pod čarou:

1. 6, 7 pro "5, 6, 7"

2. 6 pro "5, 6"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 176

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

176. "Ecce dedi coram te ostium apertum," significat quod illis qui in veris ex bono a Domino sunt, Caelum apertum sit. - Quod per "ostium apertum" significetur intromissio, patet: quod illis, qui ab Ecclesia in Philadelphia sunt, dicatur ostium esse apertum, est quia per eam Ecclesiam intelliguntur in veris ex bono a Domino sunt, et Dominus aperit illis Caelum. Sed de hac re aliquid non prius notum dicetur: Solus Dominus est Deus Caeli et Terrae, (Matthaeus 28:18); quare qui non Ipsum directe adeunt, non vident viam ad Caelum, et inde nec inveniunt januam, et si forte ad illam admittuntur, est illa clausa, et pulsanti non aperitur. In mundo spirituali sunt actualiter Viae quae ducunt ad Caelum, et sunt hic et ibi Portae, et illi qui ad Caelum a Domino ducuntur, eunt vias illuc tendentes, ac intrant per portas: quod Viae ibi sint, videatur in Opere de Caelo et Inferno 479, 534, 590; quod etiam Portae (429, 430, 583, 584); omnia enim quae in Caelis conspiciuntur, correspondentiae sunt, inde etiam Viae et Portae; nam Viae correspondent veris, et inde significant illa; ac Portae correspondent introitui, et inde significant illum. Quoniam Solus Dominus ducit hominem ad Caelum, et aperit ostium, ideo vocat Se "Viam" et quoque "Ostium;" "Viam" apud Johannem:

"Ego sum Via, Veritas et Vita," (14:6);

"Ostium" apud eundem:

"Ego sum Ostium ovium; per Me si quis introiverit, salvabitur," (10:7, 9).

Quoniam et viae et ostia sunt in spirituali mundo, ac spiritus angelici actualiter eunt vias, et intrant per ostia dum in Caelum, ideo saepius in Verbo dicuntur "ostia," "portae" et "januae," et per illa significatur introitus; ut in his locis:

"Attollite Portae capita vestra, attollite Ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae," (Psalm. 24:7, 9);

"Aperite Portas, ut ingrediatur gens justa faciens fidelitates," (Esaias 26:2);

Ingressae sunt quinque virgines prudentes ad nuptias, et Ostium clausum est: et venerunt quinque virgines stultae et pulsarunt, sed non aperiebatur, (Matthaeus 25:10-12);

Jesus dixit, "Certate intrare per angustam Portam, quia multi quaerent intrare, et non poterunt," (Luca 13:24); 1 praeter alibi.

Quia "Ostium" significat introitum, et "Nova Hierosolyma" Ecclesiam ab illis qui in veris ex bono a Domino sunt, ideo describitur Nova Hierosolyma etiam quoad Portas, super quibus Angeli, et dicitur quod non claudentur, (Apocalypsis 21:12-13, 25).

Poznámky pod čarou:

1. 24 pro "24, 25"

  
/ 962