Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 546

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

546. (Vers. 6.) "Et Mulier fugit in desertum," significat Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, primum inter paucos. - Per "Mulierem" significatur Nova Ecclesia (533); et per "desertum" significatur ubi non vera amplius sunt; quod significetur illa primum inter paucos, est quia sequitur, "Ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta," per, quae significatur status ejus tunc, ut interea provideatur Inter plures, usque dum crescit ad suum statutum (547). Per "desertum" in Verbo significatur (1.) Ecclesia devastata, seu in qua omnia vera Verbi falsificata sunt, qualis fuit apud Judaeos tempore Adventus Domini; (2.) Ecclesia in qua non sunt vera, quia non Verbum, qualis fuit apud Gentes probas tempore Domini; (3.) Status tentationis, in quo homo est quasi absque veris, quia circumcinctus spiritibus malis, qui inducunt tentationes, et tunc ei quasi auferunt vera.

(1.) Quod per "desertum" significetur Ecclesia devastata, seu in qua omnia vera Verbi falsificata sunt, qualis fuit apud Judaeos tempore Domini, patet ex his locis:

"Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in Desertum," (Esaias 14:16-17);

haec de Babele.

"Super terra populi Mei spina et sentis ascendit; palatium erit Desertum," (Esaias 32:13-14);

"Vidi cum ecce Carmel Desertum, vastitas erit tota terra," (Jeremias 4:26-27);

"terra" est Ecclesia (285).

"Pastores perdiderunt Vineam Meam, redegerunt agrum desiderii Mei in Desertum solitudinis: in Deserto veniunt vastatores," (Jeremias 12:10, 12);

"Vitis plantata est in Deserto, in terra ariditatis et sitis," (Ezechiel 19:13);

"Ignis comedit habitacula Deserti," (Joel 1:19-20);

"Venit dies Jehovae; sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum Desertum vastitatis," (Joel 2:(1,) 3).

"Vos videte Verbum Jehovae, num Desertum fui Israeli num Terra tenebrarum," (Jeremias 2:31); 1

"Vox clamantis in Deserto, parate viam Jehovae; complanate in Solitudine semitam Deo nostro," (Esaias 40:3).

(Praeter alibi, ut Esaias 33:9; Jeremias 3:2; 23:10; Threni 5:9; 2 Hoschea 2:2-3; 13:15; Joel 4:19 (B.A. 3:19); 3 Malachias 1:3; Psalm. 107:33-34; Matthaeus 24:26; Luca 13:35).

Quod talis etiam sit Ecclesia hodie, videatur infra (566).

2. Quod per "desertum" significetur Ecclesia in qua non vera. quia non Verbum, ut apud Gentes probas tempore Domini, patet ex his locis:

"Effundetur super nos 4 Spiritus ex alto, tunc Desertum erit in arvum, et habitabit in Deserto judicium," (Esaias 32:15-16);

"In medio vallium fontes ponam, Desertum in stagnum aquarum; dabo in Deserto cedrum schittim, et arborem olei," (Esaias 41:18-19);

"Ponet Desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum," (Psalm. 107:35); 5

"Ponam in Deserto viam; in Solitudine fluvios, ad potandum populum Meum, electum Meum," (Esaias 43:19-20);

"Jehovah ponet Desertum ejus sicut Eden, et Solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; laetitia et gaudium invenietur in ea," (Esaias 51:3);

"Stillant habitacula Deserti," (Psalm. 65:13 (B.A. Psalm. 65:12)); 6

"Extollant 7 vocem Desertum, cantent habitatores petrae," (Esaias 42:11). 8

3. Quod per "desertum" significetur status tentationis, quo homo est quasi absque veris, quia circumcinctus spiritibus malis, qui inducunt tentationem, et tunc quasi ei auferunt vera, patet Ex Matthaeus 4:1-3; Marcus 1:12-13; Luca 4:1-3; Ezechiel 20:34-37; 9 Jeremias 2:2, 6-7; Hoschea 2:13-16; 10 Psalm. 107:4-7; Deuteronomius 1:31, 33; 8:2-4, 15-16; 32:10.

Poznámky pod čarou:

1. Jerem. pro "Joel"

2. 9 pro "1"

3. 19 pro "9"

4. nos pro "vos"

5. 35 pro "35, 36"

6. 13 pro "13, 14"

7. Extollant pro "Extollat"

8. 11 pro "10, 11"

9. Ezech. pro "Esaj."

10. ii. pro "iii."

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6222

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6222. ‘Et accepit duos filios suos secum, Menashen et Ephraimum’: quod significet 1 Ecclesiae voluntarium et Ecclesiae Intellectuale ab interno nata, constat ex repraesentatione ‘Menashis’ quod sit novum voluntarium 2 in naturali et quale ejus, de qua n. 5354 ad fin. ; et ex repraesentatione ‘Ephraimi’ quod sit novum intellectuale in naturali et quale ejus, de qua n. 5354; quod ab interno nata sint, significatur per quod essent ‘filii Josephi’ per quem caeleste internum repraesentatur, n. 5869, 5877.

[2] Quid Ecclesiae intellectuale, et Ecclesiae voluntarium, dicendum est: Ecclesiae intellectuale est percipere ex Verbo quid verum fidei et quid bonum charitatis; notum est quod sensus litteralis Verbi talis sit ut quodcumque dogma homo arripit, ex illo sensu id confirmet; causa est quia illa quae sunt sensus litteralis Verbi, sunt vasa communia quae recipiunt vera, et quod vasa illa, non nisi quam cum receperint 3 vera, appareant quasi per transparentiam qualia sunt; ita quod sint modo 4 communia quae ab homine primum haurienda sunt ut apte recipere possit particularia et singularia; quod sensus litteralis Verbi talis sit ut quodcumque dogma homo arripit, ex illo sensu confirmet, patet manifeste ex tot heresibus quae in Ecclesia fuerunt, et quae adhuc sunt, quarum unaquaevis a sectariis confirmatur ex sensu litterali Verbi, 5 ac ita ab illis confirmatur, ut 6 prorsus credatur quod ita sit; et tunc si ipsum verum 7 de caelo audirent, ne hilum 8 reciperent;

[3] causa est quod illis non Ecclesiae intellectuale sit; Ecclesiae enim intellectuale est cum homo legit Verbum et unum cum altero sedulo confert, quod percipiat inde quid credendum et quid faciendum; hoc non cadit nisi in tales qui illustrantur a Domino, et 9 quoque qui in orbe Christiano illustrati vocantur; et illustratio illa 10 non cadit in alios quam in tales qui vera scire desiderant, non propter famam et gloriam sed propter vitam et usum; ipsa illa illustratio recipitur ab intellectuali apud hominem, nam intellectuale est quod illustratur; hoc patet manifeste ex eo quod qui parum intellectualis habent, nequaquam possint ex Verbo talia videre, sed quod fidem habeant illis quos credunt illustratos esse. Praeterea sciendum quod qui regenerati sunt, accipiant a Domino intellectuale quod illustrari potest; est lux caeli a Domino quae influit in intellectuale ac illustrat illud; intellectuale enim non aliunde suam lucem, suum visum, proinde suam perceptionem habet.

[4] Sed intellectuale hoc quod Ecclesiae intellectuale vocatur, interius est quam intellectuale quod modo est ex scientificis, est enim apperceptio quod ita sit, non quod scientifica et philosophica id dictant, sed quia Verbum in sensu suo spirituali; ut pro exemplo: qui in Ecclesiae intellectuali sunt, clare possunt percipere quod Verbum in omnibus et singulis doceat quod amor in Dominum et charitas erga proximum sint 11 essentialia Ecclesiae, et quod vita hominis maneat post mortem, quodque vita ejus sit ex amoribus ejus; tum quod fides separata a charitate non sit fides, et quod fides nihil faciat ad vitam aeternam nisi quantum ea adjungitur bono amoris in Dominum et bono charitatis erga proximum; proinde quod conjuncta erunt ut 12 sit vita spiritualis; quod haec vera sint, clare percipere possunt illi qui intellectuale illustratum habent, sed qui id non habent, id nequaquam videre possunt.

[5] Creditur quod illi intellectuale in rebus Ecclesiae habeant qui sciunt dogmata seu doctrinalia suae Ecclesiae multis confirmare, et hoc usque ad persuasionem quod ita sit, et quoque qui sciunt plures haereses dextre refellere; sed hoc non est intellectuale Ecclesiae, nam confirmare dogma non est intellectualis sed est ingenii in sensuali, et cadit quandoque in 13 pessimos, et id facere possunt qui prorsus nihil credunt et quoque 14 qui in ipsis falsis sunt; his 15 et illis nihil facilius est quam confirmare quodcumque lubet, usque adeo ut simplices persuadeantur; sed intellectuale Ecclesiae est percipere et videre, antequam aliquod dogma confirmatur, num verum sit vel non, et dein confirmare;

[6] hoc intellectuale est quod per ‘Ephraimum’ 16 repraesentatur; Ecclesiae autem bonum quod per ‘Menashen’ repraesentatur, est bonum charitatis quod a Domino insinuatur homini Ecclesiae per vera fidei; haec enim una cum bono charitatis sunt quae influunt in intellectuale et illustrant illud, et quoque faciunt ut intellectuale et voluntarium unam mentem constituant. Quod utrumque, nempe 17 intellectuale et 17 voluntarium, ab interno natum sit, constare potest ex illis quae prius saepius dicta et ostensa sunt, nam omnis affectio 18 boni et veri' per quam illustratio, non aliunde influit, 19 ita non aliunde nascitur quam ab interno, hoc est, per internum a Domino.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts etiam.

3. illa

4. recipientia

5. et ita apud eos

6. The Manuscript inserts ab illis.

7. e

8. reciperetur

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. nec

11. principalia

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. illos

14. in pessimos

15. enim

16. The Manuscript inserts in Verbo.

17. The Manuscript inserts Ecclesiae.

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

19. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.