Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 460

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

460. "Quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulate," significat in quibus nihil vitae spiritualis et vere rationalis est. - Quod haec dicantur, est quia idololatra credit quod idola eorum videant et audiant, illa enim faciunt deos: at usque non haec per illa verba intelliguntur, sed intelligitur quod in falsis cultus nihil vitae spiritualis nec vere rationalis sit, per "videre" enim et "audire" significatur intelligere et percipere (7, 25, 87), et per "ambulare "significatur vivere (167); inde per illa tria significatur vita spiritualis et vere rationalis; haec significantur quia per "idola" significantur falsa cultus, et in his nihil vitae spiritualis et rationalis est. Quod idola non videant, audiant et ambulent, manifestius est quam ut hic dicatur, nisi insit aliquid quod significatur. Similia etiam de idolis in Verbo alibi dicuntur, ut in his;

"Non cognoscunt, nec intelligunt, et non vident oculi illorum, non cognoscunt corda illorum, non illis scientia et intelligentia est," (Esaias 44:9, 18-19; 1

Non loquuntur nec ambulant, (Jeremias 10:3-10);

"Os illis sed non loquuntur, et oculi illis sed non vident," (Psalm. 115:5; 2 Psalm. 135:15-16);

per quae similia significantur, quia per "idola" significantur falsa cultus, et in falsis cultus nihil vitae, quae vita, est.

Poznámky pod čarou:

1. 9, 18, 19 pro "9, 20"

2. 5 pro "15"

  
/ 962  
  

Bible

 

Leviticus 25:7

Studie

       

7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.