Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 422

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

422. (Vers. 2.) "Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae," significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum. - Per "puteum abyssi" significatur infernum de quo mox supra (421); per "fumum" inde significantur falsa ex concupiscentiis; et quia dicitur "fumus sicut fornacis magnae," intelliguntur falsa concupiscentiarum scaturientium ex malis amoribus, "ignis" enim significat amorem (468), et "ignis inferni" malum amorem (494); 1 similiter "fornax magna," quoniam haec fumat ex igne.

Spiritus infernales non sunt in aliquo igne materiali, sed in igne spirituali, qui est illorum amor; quare illi non sentiunt alium ignem; de quo videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (134, 566-575). Omnis amor in mundo spirituali, quando excitatur, apparet e longinquo sicut ignis, intra inferna sicut ignis candens, et extra sicut fumus incendii vel sicut fumus fornacis.

Falsa concupiscentiarum scaturientium ex amoribus malis per "fumum ex igne" et "ex fornace," describuntur etiam alibi in Verbo, ut in his locis:

"Abraham prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et ecce ascendit Fumus terrae sicut Fumus fornacis," (Genesis 19:28);

"Sol occidit, et caligo facta est, et ecce Fornax fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta," (Genesis 15:17);

"Addunt peccare, propterea erunt sicut Fumus ex Fumario," (Hoschea 13:2-3);

"Impii peribunt, in Fumo consumentur," (Psalm. 37:20);

"Dabo prodigia in Caelo et in Terra, ignem et columnas Fumi," (Joel 3:3 (B.A. 2:30))

Conjicient malos "in Caminum ignis, ibi erit ploratus et stridor dentium," (Matthaeus 13:41-42, 49-50). 2

(Et alibi.)

Poznámky pod čarou:

1. 494 pro "490"
2. 50 pro "51"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 419

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

419. CAPUT IX.

1. Et quintus Angelus clanxit, et vidi stellam e Caelo delapsam in terram, et data ei clavis putei abyssi;

2. Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo abyssi sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est Sol et aer e fumo putei.

3. Et e fumo exiverunt Locustae in terram, et data illis potestas sicut habent potestatem scorpii terrae.

4. Et dictum illis ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines solos, quicunque non haberent sigillum Dei in frontibus suis.

5. Et datum illis ut non occiderent illos, sed ut cruciarent menses quinque, et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem.

6. Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient illam, et cupient mori et fugiet mors ab illis.

7. Et similitudines Locustarum similes equis paratis ad bellum, et super capitibus illarum sicut coronae similes auro, et facies illarum sicut facies hominum.

8. Et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes illarum sicut leonum erant.

9. Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos, et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum.

10. Et habebant caudas similes scorpiis et aculei erant in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines mensibus quinque.

11. Et habebant super se regem, Angelum abyssi, nomen ei Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon.

12. Vae unum praeteriit, ecce Veniunt adhuc duo vae post haec.

13. Et sextus Angelus clanxit, et audivi Vocem unam ex quatuor cornubus altaris aurei quod coram Deo,

14. Dicentem sexto Angelo qui habebat tubam, Solve quatuor Angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem.

15. Et soluti sunt quatuor Angeli, qui parati in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum.

16. Et numerus exercituum equitatus, duae myriades myriadum: et audivi numerum illorum.

17. Et ita vidi Equos in visione, et sedentes super illis, habentes thoraces igneos et hyacinthinos et sulphureos et capita equorum sicut capita leonum, et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur.

18. A tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum.

19. Et potestas illorum in ore illorum erat, nam caudae illorum similes serpentibus, habentes capita, et in his laedunt.

20. Et reliqui homines, qui non occisi sunt in plagis his, etiam non paenitentiam egerunt ex operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et idola aurea et argentea et aenea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque audire neque ambulare.

21. Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis.

SENSUS SPIRITUALIS.

Contentus Totius Capitis.

De exploratione et manifestatione status vitae illorum in Ecclesia Reformatorum, qui vocantur docti et sapientes ex confirmatione Fidei separatae a Charitate, ac justificationis et salvationis per illam solam (de his agitur a versu 1 ad 12); 1

De exploratione et manifestatione illorum ibi, qui non ita docti et sapientes sunt et in sola fide, ac vivunt ad lubitum (de his agitur a versu 13 ad 19); 2

Demum de illis ibi, qui nihil sciunt quam quod fides sit omne per quod homo salvatur, et praeter id non aliquid (vers. 20, 21).

Contenta Singulorum Versuum.

1. "Quintus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status vitae illorum in Ecclesia Reformatorum, qui vocantur docti et sapientes ex confirmatione fidei separatae a charitate, ac justificationis et salvationis per illam solam (419); et vidi stellam e Caelo de lapsam in terram," significat Divinum Verum spirituale influens e Caelo in Ecclesiam apud illis, explorans et manifestans (420); "et data ei clavis putei abyssi," significat infernum eorum apertum (421).

2. "Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo (abyssi) sicut fumus fornacis magnae," significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum (422); "et obscuratus est sol et aer e fumo putei," significat quod inde lux veri facti sit caligo (423).

3. "Et ex fumo exiverunt locustae in terram," significat quod ex illis falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, ac omnia vident et judicant ex sensibus et eorum fallaciis (424); "et data illis potestas sicut habent potestatem scorpii terrae," significat potentiam persuadendi quod falsa illorum sint vera (425).

4. "Et dictum illis ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines solos, quicumque non haberent sigillum Dei in frontibus suis," significat Divinam Domini Providentiam, quod non possint auferre aliquod verum et bonum fidei, nec affectionem et perceptionem illorum, aliis quam qui non in charitate et inde non in fide sunt (426).

5. "Et datum illis ut non occiderent illos, sed ut cruciarent menses quinque," significat quod nec his possint auferre facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, sed modo quod possint ad breve tempus inducere stuporem (427); "et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem," significat hoc sit ex persuasivo illorum (428).

6. "Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient illam, et cupient mori et mors fugiet illos," significat quod velint ut in rebus fidei intellectus occlusus sit et voluntas obturata, per quae lux et vita spiritualis exstinguitur, et quod usque hoc non possit fieri (429).

7. "Et similitudines locustarum," significat apparentias, et imagines illorum qui fidem separatam a charitate apud se confirmaverunt (430); "similes equis paratis ad bellum," significat quod quia ratiocinari possunt, apparerent sibi sicut pugnantes ex intellectu veri ex Verbo (431); "et super capitibus illarum sicut coronae similes auro," significat quod apparerent sibi sicut victores (432); et facies illarum sicut facies hominum," significat quod apparerent sibi sicut sapientes (433).

8. "Et habebant capillos sicut capillos mulierum," significat quo apparerent sibi sicut in affectione veri (434); "et dentes illarum sicut leonum erant," significat quod sensualia, quae sunt ultima vita" naturalis hominis, apparerent illis in potentia super omnia (435).

9. "Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos,"significat argumentationes ex fallaciis, per quas pugnant et valent, (quae) apparerent illis tam validae ut refelli non possent (436); "et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum," significat ratiocinia illorum sicut ex veris doctrinae e Verbo plene intellectis, pro quibus ardenter pugnandum est (437).

10. "Et habebant caudas similes scorpiis," significat vera Verbi falsificata, per quae inducunt stuporem (438); "et aculei erant in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines mensibus quinque," significat astutas falsificationes Verbi, per quas ad breve tempus obtenebrant et fascinant intellectum, et sic fallunt et captant (439).

11. "Et habebant super se regem angelum abyssi nomen ei Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon," significat quod in Inferno Satanico sint, qui in falsis ex concupiscentiis sunt, et per totalem falsificationem Verbi perdiderunt Ecclesiam (440).

12. "Et vae unum praeteriit, ecce veniunt adhuc duo vae posthaec, "significat ulteriores lamentationes super statu Ecclesiae (441).

13,14. "Et sextus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status vitae apud illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sapientes sunt, et usque omne religionis ponunt in fide, et illam solam cogitant, et ad lubitum vivunt (442); "et audivi vocem unam ex quatuor cornubus Altaris aurei quod coram Deo, dicentem sexto Angelo qui habebat tubam," significat mandatum a Domino e Caelo spirituali ad illos qui explorarent et manifestarent (443); "solve quatuor Angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem," significat ut vincula externa auferantur illis, ut appareant interiora mentis illorum (444).

15. "Et soluti sunt quatuor Angeli," significat quod sublatis vinculis externis apparuerint interiora mentis illorum (445); "parati in horam in diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum," significat illos in perpetuo conatu auferendi hominibus Ecclesiae lucem et vitam spiritualem (446).

16. "Et numerus exercituum equitatus duae myriades myriadum," significat ratiocinia de sola fide, quibus interiora mentis eorum referta erant, ex mere falsis mali in copia (447); "et audivi numerum illorum," significat perceptum quale eorum (448).

17. "Et ita vidi equos in visione et sedentes super illis."

significat tunc detectum quod ratiocinia interiorum mentis illorum de sola fide essent imaginaria et visionaria, ac ipsi insanientes ex illis (449); "habentes thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos," significat argumentationes illorum imaginarias et visionarias ex amore infernali et propria intelligentia et ex concupiscentiis inde (450); "et capita equorum sicut capita leonum," significat phantasias de sola fide tanquam in potentia (451); "et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur," significat quod in cogitationibus et sermonibus illorum interius spectatis, non aliud sit et ex illis prodeat, quam amor sui et mundi, fastus propriae intelligentiae, ac concupiscentiae mali et falsi ex duobus illis (452).

18. "Ex tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum," significat quod ex illis sit quod homines Ecclesiae pereant (453).

19. "Et potestas illorum in ore illorum erat," significat quod solum valeant sermone confirmante fidem (454); "nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his laedunt," significat causam, quod sensuales sint ac inversi, loquentes ore vera, sed falsificantes illa ex principio quod facit caput (doctrinae) religionis eorum, et sic fallunt (455).

20. "Et reliqui homines qui non occisi sunt in plagis his," significat illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sunt spiritualiter mortui ex ratiociniis visionariis, et ex amore sui, fastu propriae intelligentiae, et ex concupiscentiis inde, sicut priores, et usque solam fidem faciunt caput religionis suae (456); "etiam non paenitentiam egerunt ab operibus manuum suarum," significat quod nec illi fugerint propria sua, quae sunt mala omnis generis, ut peccata (457); "ut non adorarent daemonia," significat quod sic in malis concupiscentiarum suarum sint, et "num faciant cum similibus in inferno (458); "et idola aurea, et argentea et aenea et lapidea et lignea," significat quod sic in cultu sint ex mere falsis (459); "quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare," significat in quibus nihil vitae spiritualis et vere rationalis est (460).

21. Et non egerunt paenitentiam e, homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis," significat quod haereticum de sola fide inducat cordibus stupiditatem, tergiversationem et duritiem, ut non cogitent aliquid de praeceptis Decalogi, ne quidem de ullo peccato quod fugiendum sit quia est cum Diabolo et contra Deum (461).

EXPLICATIO.

(Vers. 1.) "Et quintus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status vitae illorum in Ecclesia Reformatorum, qui vocantur docti et sapientes ex confirmatione fidei separatae a charitate, ac justificationis et salvationis per illam solam. - Quod de his in nunc sequentibus usque ad vers. 12 3 agatur, constat ex singulis in Sensu spirituali intellectis. Quod per "clangere" significetur explorare et manifestare statum Ecclesiae et inde vitae apud illos quibus religio est sola fides, videatur supra (397).

Poznámky pod čarou:

1. 12 pro "13"

2. 19 pro "20"

3. 12 pro "13"

  
/ 962