Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 781

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

781. "Et pedes ejus sicut ursi." Quod significet ex naturalibus quae sunt fallaciae, constat ex significatione "pedum", quod sint naturalia (de qua supra, n. 69, 600 [a] , 632, 666); et ex significatione "ursi", quod sint qui in potentia ex naturali sensu Verbi, tam boni quam mali (de qua sequitur); quod hic per "pedes bestiae", quae quoad corpus similis fuit pardo, et quoad pedes sicut ursus, significentur fallaciae, est quia per "pardum" significantur ratiocinia discordantia et usque apparentia sicut cohaereant (de quo mox supra, n. 780), et illa ratiocinia quatenus sunt ex naturali ultimo, quod est sensuale, sunt fallaciae, quae significantur per "pedes ursi."

[2] Multis in locis in Verbo nominantur "bestiae", tam mundae quam immundae, et per illas significantur varia, quae vel caeli vel inferni sunt; per "bestias mundas et utiles" talia quae sunt caeli, ac per "bestias immundas seu inutiles", talia quae sunt inferni; at quid caeli et inferni significant, non aliunde melius sciri potest quam ex repraesentativis in mundo spirituali, ubi etiam bestiae apparent; quae omnia sunt apparentiae repraesentantes illa quae angeli aut spiritus ex affectionibus, inclinationibus, appetitibus, voluptatibus et cupiditatibus cogitant. Haec sistuntur coram oculis eorum in variis formis, sicut in hortis, in silvis, in agris, in campis, et quoque in fontibus; tum in palatiis, domibus, et inibi conclavibus, in quibus decoramenta et utensilia; sistuntur etiam mensae, super quibus varii generis cibi: praeterea sistuntur illa in formis animalium terrae, volatilium caeli, et reptilium, infinita varietate; non modo in formis animalium et volatilium, qualia sunt super nostra tellure, sed etiam composita ex pluribus, quae nullibi in terris dantur, ex quibus mihi datum est videre plura: et cum illa apparent, noscitur statim ex qua origine spirituali sunt, ita quid significant: sed animalia et volatilia illa illico evanescunt, ut primum spiritus aut angelus desistit a cogitatione et meditatione sua.

[3] Quod talia in mundo spirituali appareant, manifeste constare potest a similibus visis a prophetis; ut quod Dominus apparuerit sicut Agnus; quod cherubi visi sint quoad facies sicut leo, sicut bos, et sicut aquila (de quibus apud Ezechielem); quod equi visi sint exeuntes ex Libro vitae, cum Agnus aperuit sigilla; tum Equus albus, ut et plures equi albi super quibus in caelo equitabant (apud Johannem); et quoque equi albi, 1 badii, rufi, nigri, grandinati (apud Sachariam); tum quoque quod visus sit draco rufus, cui plura capita et cornua; et hic nunc visa est bestia similis pardo, cum pedibus ursi, cui os leonis; ut et alia bestia, cui duo cornua similia agno; et, postea bestia coccinea super qua sedit mulier: visae etiam sunt Danieli quatuor bestiae ex mari ascendentes, quarum prima apparuit sicut leo cui alae aquilae, altera similis urso, tertia similis pardo, cui quatuor alae, et quarta terribilis. Ex quibus constare potest non modo quod tales bestiae in mundo spirituali appareant, sed etiam quod significent. Inde quoque videri potest quod omnes "bestiae", et quoque omnes "aves", quae memorantur in Verbo, significativae talium sint quae per bestias in mundo spirituali repraesentantur. Quid autem "ursus" significat, in sequentibus dicetur.

[4] Antequam in Verbo ostenditur quid significatur per "ursum", velim aliquot exemplis illustrare quid intelligitur per fallacias, quae per "pedes sicut ursi" hic significantur. Fallaciae dicuntur plura quae homo ratiocinatur et concludit ex naturali homine absque luce spirituali, quae est lux intellectus illustrati a Domino; naturalis enim homo suae cogitationis ideas capit ex terrestribus, corporeis et mundanis, quae in se sunt materiales; et quando cogitatio hominis non supra illas elevatur, materialiter cogitat de spiritualibus; et materialis cogitatio absque luce spirituali omne suum trahit ex amoribus naturalis hominis et ex eorum jucundis, quae contra amores caelestes et contra eorum jucunda sunt: inde est quod conclusa et ratiocinia ex solo naturali homine, et ejus fatuo lumine, sint fallaciae. Sed exempla illustrent.

[5] Fallacia est, Quod fides cogitativa salvet; cum tamen homo talis est qualis ejus vita est. Fallacia est, Quod fides cogitativa sit spiritualis; cum tamen amare Dominum super omnia, et proximum sicut se ipsum, sit ipsum spirituale; et amare est velle et facere. Fallacia est, Quod fides etiam momentanea detur; cum tamen homo purificandus est a malis et inde falsis, et regenerandus a Domino, quod diu perstat, et [sciendum est] quod sicut purificatur et regeneratur fidem spiritualem accipiat. Fallacia est, Quod homo possit recipere fidem et salvari in hora mortis, utcunque ejus vita fuerat; cum tamen vita hominem manet, et homo judicatur secundum facta et opera.

[6] Fallacia est, Quod fides per baptismum etiam sit infantibus; cum tamen fides comparanda est per cognitiones veri et boni, et per vitam secundum illas. Fallacia est, Quod per solam fidem ecclesia apud hominem; cum tamen per fidem charitatis est ecclesia apud illum, et charitas est vitae et non fidei separatae. Fallacia est, Quod homo per solam fidem justificetur, et quod justificato per illam meritum Domini imputetur, et quod postea illum nihil condemnet; cum tamen fides absque vita fidei, quae est charitas, est quasi dicatur vivum absque anima, quod in se est mortuum, nam charitas est anima fidei, quia est vita ejus; quare non justificatur homo per fidem mortuam; minus per illam imputatur meritum Domini, et fit salvatio; et ubi non salvatio, est condemnatio.

[7] Fallacia est, Quod soli fidei amor et charitas insit; cum tamen amor et charitas est velle et facere; quod enim homo amat, hoc non solum cogitat, sed etiam vult et facit. Fallacia est, Quod ubi legitur "facere" in Verbo, et ubi dicuntur "facta" et "opera", intelligatur fidem habere, quia fidei insunt; cum tamen distincta sunt sicut cogitatio et voluntas; potest enim homo cogitare multa quae non vult, et quod vult hoc cogitat cum sibi soli relictus est, ac velle est facere: voluntas etiam et inde cogitatio est ipse homo, et non cogitatio separata; ac facta et opera sunt voluntatis et inde cogitationis, at sola fides est cogitationis separatae a factis et operibus quae sunt voluntatis.

[8] Fallacia est, Quod fides separanda sit a bonis operibus, quia homo bonum a se non potest facere, et si; faciat quod ponat in eo meritum; cum tamen homo non bonum facit a se, sed ex Domino, cum ex Verbo, quia in Verbo est Dominus, et quoque Dominus est Verbum; et tunc homo non bonum facit a se, cum facit sicut a se, et usque credit quod ex Domino, quia ex Verbo; et quia credit quod bonum quod facit sit a Domino, non potest in factis meritum ponere. Fallacia est, Quod intellectus captivandus sit sub obedientia fidei, et quod fides visa intellectu non sit fides spiritualis; cum tamen intellectus est qui illustratur in rebus fidei cum legitur Verbum, et intellectus ab illustratione seclusus non scit num verum sit vel num falsum: inde fides nec fit fides ipsius, sed fides alterius in se; quae fides est fides historica, et cum confirmatur fit fides persuasiva, quae potest videre falsa ut vera, ac vera ut falsa; inde est fides omnium haeresium.

[9] Fallacia est, Quod fiducia, quae vocatur fides salvans, capta absque intellectu, sit fiducia spiritualis; cum tamen fiducia absque intellectu est persuasio ex alio, aut ex confirmatione per loca Verbi hic et ibi sparsim collecta, et per ratiocinia ex naturali homine falso principio applicata; talis fiducia caeca fides est, quae quia non videt num verum sit aut falsum, est mere naturalis: praeterea omne verum vult videri, quia est lucis caeli; at verum quod non videtur, potest multis falsificari, et verum falsificatum est falsum.

[10] Tales sunt fallaciae solummodo quoad fidem separatam a bonis operibus. Sunt adhuc plures, non modo quoad fidem, sed etiam quoad bona opera, quoad charitatem et quoad proximum, imprimis quoad conjunctiones illorum cum fide ab eruditis artificiose concinnatas. Quod tales fallaciae significentur per "pedes ursi", est quia per "ursum" significantur illi qui in potentia ex naturali sensu Verbi sunt, tam probi quam mali; et quia per "pedes" significantur naturalia, ideo per "pedes ursi" significantur fallaciae, ex quibus per ratiocinia falsificant sensum litterae Verbi, et in quas vertunt apparentias veri illius sensus.

[11] Quod "ursus" significet potentiam ex naturali sensu Verbi, tam apud probos quam apud malos, constare potest ex sequentibus: In Libro secundo Regum,

"Cum..Elisaeus ascenderet..Bethelem, ille ascendens in via, cum pueri exiverunt ex urbe, et illuserunt illi, et dixerunt illi, Ascende calve, ascende calve; et respexit post se, et vidit eos, et maledixit illis in nomine Jehovae; et exiverunt duae ursae e silva, et discerpserunt de iis quadraginta et duos pueros" (2:23, 24):

cur pueri maledicti sunt ab Elisaeo, et ideo a binis ursis discerpti, quia vocarunt illum "calvum", non sciri potest nisi sciatur quid repraesentavit Elisaeus, et quid significat "calvus", tum quid significant "ursi." Quod non factum sit ab Elisaeo ex immoderata ira et injusta causa, constare potest ex eo, quod ille non tam immanis potuerit esse solum quia pueri parvi dixerunt, "Ascende calve"; erat quidem convitium in prophetam, sed non tale ut propterea ab ursis discerperentur. Sed ita factum est quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum, ita Verbum quod a Domino; per "calvum "significabatur Verbum orbatum sensu naturali, qui est sensus litterae ejus, et per "ursas e silva" significabatur potentia ex sensu naturali seu litterae Verbi, ut supra dictum est; et per "pueros" illos significabantur illi qui Verbum blasphemant propter sensum ejus naturalem, quia talis; per "quadraginta duo" significatur blasphematio. Inde nunc patet quod per illa repraesentata et inde significata sit poena blasphemationis Verbi. Omnis enim potentia et sanctitas Verbi residet collecta in ejus sensu litterae; si enim hic non foret, nec foret Verbum; nam sine eo foret Verbum sicut domus absque fundamento, quae vibraretur in aere, ac inde concideretur et dilaberetur; et foret Verbum sicut homo absque cute, quae circumtegit et continet viscera inclusa in suo situ et ordine; et quia tale significatur per "calvum", et per Elisaeum repraesentabatur Verbum, ideo pueri discerpti sunt ab ursis, per quas significabatur potentia ex naturali sensu Verbi, qui est sensus litterae, tam apud probos quam apud malos. Ex his etiam patet quod historica Verbi, aeque ac ejus prophetica, sensum spiritualem contineant.

[12] Simile per "ursum" significatur, quem David percussit; de quo ita in Libro Primo Samuelis,

"Dixit David ad Saulem, Pascens fuit servus tuus patri suo gregem, et venit leo, et quidem cum urso, et abstulit pecudem de grege; exivi post eum, et percussi eum...; et cum surgeret contra me, apprehendi barbam ejus, et percussi eum et occidi eum; tam leonem quam ursum percussit servus tuus: erit ergo Philisthaeus..praeputiatus, sicut unus de illis, eo quod opprobrio provocaverit ordines Dei vivi" (17:34-37):

quod Davidi data sit potentia percutiendi leonem et ursum, qui abstulit pecudem de grege, erat quia per Davidem repraesentabatur Dominus quoad Divinum Verum, quo illi qui ab ecclesia Ipsius sunt instruuntur; et per "leonem" significatur potentia Divini Veri spiritualis, et in opposito sensu, ut hic, potentia falsi infernalis contra Divinum Verum; ac per "ursum" significatur potentia Divini Veri naturalis, et in opposito sensu potentia falsi contra id verum; per "pecudem" autem de grege, significantur illi qui ab ecclesia Domini sunt; et quia haec repraesentata sunt, ideo data est Davidi potentia percutiendi ursum et leonem, ut per id repraesentaretur et significaretur potentia Domini tutandi suos in ecclesia per Divinum suum Verum, a falsis mali quae ab inferno. Quod David "apprehenderit barbam ursi", involvit arcanum, quod quidem aperiri potest, sed vix comprehendi: "barba" significat Divinum Verum in ultimis, in quo ipsa potentia ejus consistit; quod verum etiam mali qui in falsis sunt ore quidem ferunt, sed illo abutuntur ad destruendum; quo tamen ablato, non amplius illis aliqua potentia est; quare ursum occidit et leonem percussit; sed de hac re alibi plura. Per Goliathum autem, qui erat Philisthaeus, et inde vocatur "praeputiatus", significantur illi qui in veris absque bono sunt; et vera absque bono, sunt vera falsificata, quae in se falsa sunt: "praeputiatus" significat illos qui in spurcis amoribus corporeis sunt, nam praeputium illis amoribus correspondet; inde patet quid victoria Davidis super Goliathum repraesentabat. Ex his constare potest, unde est,

Quod David a Chuschajo comparetur urso orbato in agro (2 Samuelis 17:8).

[13] Apud Danielem,

Bestia altera ascendens e mari, "similis urso, et ad latus ejus erexit se, et tres costae in ore ejus inter dentes ejus; insuper..dicentes ei, Surge, comede carnem multam" (7:5):

describitur per "quatuor bestias e mari ascendentes" status ecclesiae successivus usque ad devastationem, quae est finis ejus; et per "alteram hanc bestiam", quae "similis urso", significatur falsificatio veri Verbi, remanente usque ejus potentia in sensu litterae; cupiditas falsificandi bona ejus significatur per quod "ad latus unum erexerit se"; per "tres costas in ore inter dentes" significantur cognitiones veri ex Verbo in copia, quae per ratiocinia ex fallaciis pervertuntur; et per "comedere carnem multam" significatur destructio boni per falsa, tum appropriatio mali.

[14] Apud Hoscheam,

"Factus sum illis sicut leo, sicut pardus super via observabo: occurram illis sicut ursus orbatus, .... et comedam ibi sicut immanis leo, fera agri discindet eos" (13:7, 8):

quid significat, "Factus sum illis sicut leo, sicut pardus super via observabo", in mox praecedente articulo explicatum est: per "occurrere illi sicut ursus orbatus" significatur falsificatio sensus litterae Verbi; per "comedere sicut immanis leo" significatur destructio et devastatio omnis veri Verbi et inde ecclesiae; "fera agri discindet eos" significat quod perituri per falsa ex malo.

[15] In Threnis,

"Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas: circumsepsit vias..lapide exciso, semitas meas pervertit, ...ursus insidians..mihi, leo in latibulis vias meas pervertit, ...posuit Me desolatum" (3:8-11):

lamentatio a Deo de desolatione veri in ecclesia, et quod non audiri possint propter falsa, significatur per "Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas": quod falsa ex propria intelligentia influxum veri avertant et rejiciant, significatur per "Circumsepsit vias lapide exciso, semitas meas avertit"; per "vias" et "semitas" Dei significantur vera ducentia ad bonum, et per "lapidem excisum" significantur illa quae propriae intelligentiae sunt; quia haec per "lapidem excisum" significantur, ideo prohibitum fuit construere altare ex lapidibus excisis, similiter templum Hierosolymae: "ursus insidians Mihi" significat quod naturalis homo perverterit sensum litterae Verbi; "leo in latibulis" significat quod interior naturalis homo, ex malis in eo, pervertat omnem sensum veri Verbi et inde ecclesiae, unde falsa: "vias meas pervertit, posuit Me desolatum", significat devastationem veri ecclesiae.

[16] Apud Amosum,

"Vae desiderantibus diem Jehovae; quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum et non lucis; sicut qui fugit leonem incidat in ursum, aut venit domum, [et] nitatur manu sua super parietem, et mordeat anguis" (5:18, 19):

per "diem Jehovae" intelligitur adventus Domini, qui est Messias, quem exspectaverunt; et quia crediderunt quod Ille liberaturus esset eos ab hostibus terrae, et evecturus eos in gloriam super omnes gentes, ideo desideraverunt Ipsum: sed quia Dominus non propter aliquod regnum in terra, sed propter regnum in caelo, in mundum venit, et quia Judaica gens in falsis mali fuit, et ea tunc manifestarentur, dicitur, "Vae desiderantibus diem Jehovae; quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum [et] non lucis"; "tenebrae et non lux" sunt falsa in quibus fuerunt: "sicut qui fugit leonem incidat in ursum" significat timorem prae dominio falsi, quaerendo vera ex sensu litterae Verbi, quae non possunt non falsificari; is enim dicitur "fugere leonem, et incidere in ursum", qui interius in falso ex malo est, et fertur ad cognoscendum vera ex sensu litterae Verbi, quem tunc ex interiori dominio falsi ex malo non potest non pervertere; "venit domum, et nitatur manu super parietem, et mordeat eum anguis", significat dum talis consulit Verbum in sensu litterae quaerendo bona, non videat quod mala pervertant illum; "morsus anguis" significat falsificationem, hic ex dominio interiori falsi ex malo.

[17] Apud Esaiam,

"Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo, cubabit vitulus, et leo juvenis et saginatum una, et puer parvus ducet eos; et juvenca et ursus pascent, et una cubabunt fetus eorum, leo sicut bos comedet stramen" (11 2 ):

quid significat quod "lupus cum haedo commorabitur, et vitulus, leo juvenis et saginatum una cubabunt, et puer parvus ducet eos", in praecedente articulo explicatum est: quod "juvenca et ursus pascent, et una cubabunt fetus eorum", significat potentiam et cupidinem naturalis hominis falsificandi vera Verbi, et quod illae non nociturae sint bono naturalis hominis et ejus affectioni; "juvenca" est affectio boni et veri naturalis hominis, et "ursus" est potentia et cupido naturalis hominis falsificandi vera sensus litterae Verbi: "leo sicut bos comedet stramen" significat quod infernale falsum ardens destruere vera ecclesiae non nociturum sit affectioni boni naturalis hominis, tam apud hominem in se, quam apud homines inter se, et quod nec nociturum sit Verbo; per "stramen" significatur Verbum in littera quod per falsum infernale pervertitur, sed non perverti potest ab illis qui in veris ex bono sunt.

[18] Apud eundem,

"Palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus; offendimus in meridie sicut in crepusculo, inter vivos sicut mortui; fremimus sicut ursi..., et sicut columbae gemendo gemimus; exspectamus judicium, sed non; salutem, procul a nobis; nam multiplicatae sunt praevaricationes nostrae coram Te, et peccata nostra respondent contra nos" (59:10-12):

"Palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus", significat non aliquem intellectum veri; " offendimus in meridie sicut in crepusculo" significat lapsum in errores, tametsi in ecclesia sunt ubi est Verbum, ex quo in lucem veri veniri posset; "inter vivos sicut mortui" significat quod possent in vita spirituali per Verbum esse, et tamen non sunt quia in falsis; "fremimus sicut ursi, et sicut columbae gemendo gemimus", significat dolorem naturalis hominis, et dolorem spiritualis hominis inde; "exspectamus judicium, sed non; salutem, procul a nobis", significat spem illustrationis intellectus et inde salvationis, sed in vanum; "multiplicatae sunt praevaricationes 3 coram Te, et peccata nostra respondent contra nos", significat propter falsa ex malo.

[19] Ex his nunc constare potest quod per "ursum" significetur naturalis homo quoad potentiam ex sensu litterae Verbi, in utroque sensu, tum quoad cupidinem falsificandi illum sensum: quod haec per "ursum" significentur, patuit etiam mihi ex visis ursis in spirituali mundo, in quorum forma repraesentatae sunt cogitationes illorum qui naturales fuerunt, et Verbo studuerunt, dum per scientiam inde voluerunt praevalere: etiam visi sunt ursi qui inter dentes ferebant costas, sicut describitur ursus in loco supracitato apud Danielem, et datum est intelligere quod per "costas" repraesentarentur cognitiones quas in mundo hauserunt ex Verbo. Apparent etiam ibi ursi albi, per quos repraesentabatur potentia spiritualis naturalis hominis per Verbum. Praeterea apparent ibi bestiae compositae ex ursis, pantheris, lupis, bovibus, et quoque eaedem alis praeditae, quae omnia significativa talium sunt, cum in meditatione vadunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 223

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

223. "Et nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae quae descendit e caelo a Deo meo." - Quod significet doctrinam novae ecclesiae quae est in caelis, constat ex significatione "civitatis Dei mei", quod sit doctrina Divini Veri (de qua sequitur); ex significatione "Novae Hierosolymae", quod sit ecclesia quoad doctrinam (de qua in opusculo De Nova Hierosolyma, n. 6); et ex significatione "quae descendit e caelo a Deo meo", quod sit quae ex caelo a Divino Vero ibi: quod per "Deum" in Verbo intelligatur Divinum Verum, videatur supra (n. 220(a), 222(a)); et quia Divinum Verum quod in caelo est, et quod inde descendit, est a Solo Domino, ideo vocat Dominus illud Deum suum. Quod per "civitatem Dei mei" significetur doctrina Divini Veri, apparet primo intuitu remotum, quia mens aegre potest cogitare doctrinam cum nominatur "civitas", sicut etiam cogitare ecclesiam cum nominatur "terra"; at usque non aliud per "civitates" aut "urbes" in Verbo in sensu ejus spirituali intelligitur: causa est quia idea civitatis seu urbis est mere naturalis, at idea doctrinae in civitate est spiritualis. Angeli, quia spirituales sunt, non possunt habere ideam civitatis aliam quam gentis quoad doctrinam inibi, sicut nec aliam terrae quam gentis quoad ecclesiam seu quoad religiosum ibi; causa etiam est, quod societates in quas caeli distincti sunt ut plurimum sint civitates, et omnes inter se differunt quoad receptionem Divini Veri in bono; inde etiam est quod angeli ideam doctrinae veri habeant cum nominatur "civitas." (Quod caeli distincti sint in societates secundum differentias boni amoris et fidei, videatur in opere De Caelo et Inferno 41-50; et quod habitacula eorum disposita sint in formas civitatum, n. 184 ibi.)

[2] Quod per "civitates" seu "urbes" in Verbo significentur doctrinae, constare potest a pluribus locis ibi, quorum solum sequentia velim in medium afferre:

- Apud Jeremiam,

"Ecce dedi te in urbem munitam... contra universam terram" (1:18);

haec dicta sunt ad Prophetam, quia per "prophetam" in Verbo significatur docens Verum, et in sensu abstracto doctrina veri; quia haec significatur per "prophetam", ideo dicitur ad hunc, "Dedi te in urbem munitam", per quam ideo significatur doctrina veri tutans contra falsa. (Quod per "prophetam" in Verbo significetur docens verum, et in sensu abstracto doctrina veri, videatur n. 2534, 7269.)

Apud eundem,

"Descendit... corona decoris vestri; urbes meridiei clausae sunt" (13:18, 19);

agitur ibi de falsificatione veri, et per quod "descendat corona decoris" intelligitur quod intelligentia; et per quod "clausae sint urbes meridiei", intelligitur quod omnia vera doctrinae quae alioqui essent in luce.

(Quod "corona" sit intelligentia et sapientia, videatur supra, n. 126, 218; et quod meridies sit status lucis, in opere De Caelo et Inferno 148, 149, 151.)

[3] Apud Esaiam,

"Fecisti... consilia a longinquo, veritatem, fidelitatem; et posuisti de urbe in acervum, urbem munitam in ruinam, palatium alienorum de urbe, ut in perpetuum non aedificetur: propterea honorabunt Te populus validus, urbs gentium fortium timebunt Te" (25:1-3);

agitur ibi de vastatione ecclesiae prioris et de instauratione novae; vastatio ecclesiae quoad doctrinam intelligitur per "Posuisti de urbe in acervum, urbem munitam in ruinam, palatium alienorum de urbe"; et instauratio novae ecclesiae quoad doctrinam intelligitur per "Honorabunt Te populus validus, et urbs gentium fortium timebunt Te."

Apud eundem,

"In die illo cantabitur canticum in terra Jehudae, Urbs Valida nobis, salutem ponet muros et antemurale; aperite portas ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates" (26:1, 2);

"urbs valida" hic significat doctrinam genuini veri, quam falsa non possunt destruere; "muri et antemurale" significant vera tutantia, "portae" significant admissionem (ut supra, n. 208); "gens justa custodiens fidelitates" sunt illi qui in bono et inde in veris.

[4] Apud eundem,

"Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer...; excisus es in terram, ... qui posuit orbem in desertum, urbes ejus destruxit:.... parate filiis ejus mactationem ut non resurgant, et possideant terram, ac impleantur facies terrae urbibus" (14:12, 17, 21);

per "Luciferum" ibi intelligitur Babel, ubi omne verum doctrinae ecclesiae vel falsificatum vel annihilatum est; quod "posuerit orbem in desertum et urbes ejus destruxerit", significat quod ecclesiam et doctrinalia ejus; "parate filiis ejus mactationem ut non resurgant", significat quod falsa ejus destruenda sint; "et possideant terram, et impleantur facies terrae urbibus", significat ut ecclesia sit et doctrina ibi.

In Apocalypsi,

" 1 facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium corruerunt" (16:18, 19);

etiam ibi de Babele; ejus falsorum doctrina est quae intelligitur per "urbem 2 factam in tres partes", et inde doctrina malorum per "urbes gentium" quae "corruerunt."

[5] Apud Davidem,

"Redempti Jehovae... errarunt in deserto, in solitudine 3 viae, urbem habitationis non invenerunt; famelici et sitibundi, ... duxit eos in viam rectam, ut irent ad urbem habitationis" (Psalmuss 107:2, 4, 5, 7);

"errare in deserto et in solitudine 4 viae", est in penuria cognitionum veri et boni; "non invenire urbem habitationis", est non doctrinam veri secundum quam vivant; "famelici et sitibundi" sunt qui in desiderio sciendi bonum et verum; "ducere eos in viam rectam, ut irent ad urbem habitationis", est in genuinum verum et in doctrinam vitae.

Apud Esaiam,

"Dixi, Quousque Domine? Qui dixit, Usque dum devastabuntur urbes ut sint sine habitatore, et domus ut non sit in iis homo, et terra redigatur in solitudinem" (6:11);

agitur ibi de vastatione totali ecclesiae; "urbes" sunt vera doctrinae, "domus" sunt bona ejus, "terra" est ecclesia.

[6] Apud eundem,

"Evacuabitur terra, ... confundetur terra, ... profanabitur terra sub habitatoribus suis;... frangetur urbs inanis, claudetur omnis domus... clamor super vino in plateis;... reliquum in urbe vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta" (24:3, 4, [5,] 10-12);

agitur etiam hic de devastatione ecclesiae; "terra" quae evacuabitur, confundetur et profanabitur, est ecclesia; "urbs" est verum doctrinae; "domus" est bonum ejus; "vinum" super quo "clamor in plateis", est verum falsificatum doctrinae super quo contestatio et indignatio.

[7] Apud Zephaniam,

"Exscindam gentes, ... desolabo plateas earum, et devastabuntur urbes earum" (3:6);

"gentes" sunt qui in malis; "desolare plateas" est vera; "devastare urbes" est doctrinas.

Apud Jeremiam,

"Ascendit leo ex Vepreto... ad redigendum terram tuam in Vastitatem, urbes tuae destruentur;... vidi Carmelum desertum, et omnes urbes ejus desolatas... propter hoc lugebit terra, ... prae voce equitis et sagittariorum fugiens tota urbs;... tota urbs deserta, neque habitans in ea vir" (4:7, 26-29);

"leo ex vepreto", est falsum ex malo; "terra" est ecclesia; "urbes" sunt vera doctrinae; "Carmelus" est ecclesia spiritualis; "vox equitis et sagittariorum" propter quam fugiet urbs, est ratiocinatio et pugna ex falsis.

[8] Apud eundem,

"Veniet vastator super omnem urbem, ut urbs non evadat, et pereat vallis et perdatur planities" (48:8);

per haec etiam describitur vastatio totalis ecclesiae, usque dum nihil veri doctrinae supersit.

Apud eundem,

"Ecce aquae ascendentes ex septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram..., urbem et habitantes in ea" (47:2);

per "flumen inundans" etiam significatur vastatio.

Apud eundem,

"Si sanctificetis diem Sabbati, ... intrabunt per portas urbis hujus reges et principes, ... equitantes in curru et super equis, ... et habitabitur urbs haec in saeculum" (17:24, 25);

per "sanctificationem Sabbati" in sensu spirituali significatur agnitio sancta Divini Humani Domini et Ipsius conjunctionis cum caelo et ecclesia; per "reges et principes" qui intrabunt per portas urbis significantur vera ecclesiae; quod "equitabunt in curru et super equis", significat quod in veris doctrinae ac in intelligentia erunt; "urbs", quae hic est Hierosolyma, est ecclesia quoad doctrinam: talis est sensus horum verborum spiritualis, ita talis in caelo.

[9] Apud Sachariam,

"Sic dixit Jehovah, Revertar Zionem, et habitabo in medio Hierosolymae; unde vocabitur Hierosolyma urbs veritatis;... et implebuntur plateae urbis pueris et puellis ludentibus in plateis" (8:3-5);

hic per "Zionem" non intelligitur Zion, nec per "Hierosolymam" Hierosolyma, sed per "Zionem" ecclesia caelestis, et per "Hierosolymam" ecclesia illa quoad doctrinam veri; inde est quod dicatur "urbs veritatis"; per "plateas urbis significantur vera doctrinae; per "pueros et puellas ludentes in plateis", significantur affectiones veri et boni. (Quod per "Zionem" significetur ecclesia caelestis, videatur n. 2362, 9055; quod per Hierosolymam" ecclesia quoad doctrinam, n. 402, 3654, 9166, et in opusculo De Nova Hierosolyma, n. 6; quod per "plateas" significentur vera doctrinae, n. 2336; quod per "pueros et puellas" significantur affectiones veri et boni in quibus innocentia, n. 3067, 3110, 3179, 5236, 6742; quod "ludere" sit quod est festivitatis interioris quae est affectionis veri et boni, n. 10416.)

[10] Quia "Zion" significat ecclesiam caelestem, et "Hierosolyma" ecclesiam quoad doctrinam veri, ideo Zion vocatur "urbs Jehovae", et Hierosolyma "urbs sancta", "urbs Dei", et "urbs magni Regis":

- Ut apud Esaiam,

"Vocabunt te, urbs Jehovae, Zion Sancti Israelis" (60:14);

apud Ezechielem,

Propheta vidit super monte alto structuram urbis a meridie, et angelus mensus est murum, portas, thalamos, porticum portae; et nomen urbis Jehovah ibi (40:1, seq.; cap. 48:35):

apud Esaiam,

"Ecce Jehovah audiri fecit usque ad extremitatem terrae; dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit;... tu vocaberis quaesita urbs" (62:11, 12):

apud Davidem,

"Quemadmodum audivimus, ita vidimus in urbe Jehovae Zebaoth, in urbe Dei nostri, Deus stabiliat eam in aeternum" (Psalmuss 48:9 [B.A. 8]).

(Quid ecclesia caelestis, et ecclesia spiritualis, videatur in opera De, Caelo et Inferno, n. 20-28.) Quod binae illae urbes dicantur "urbes sanctae", apud Esaiam,

"Urbes sanctae tuae factae sunt in desertum; Zion facta est desertum, Hierosolyma Vastitas" (64 [B.A. 10]).

Quod Hierosolyma in Specie dicatur "urbs sancta", in Apocalypsi,

Gentes "civitatem sanctam conculcabunt" (11:2 5 );

alibi,

"Ego vidi sanctam civitatem... descendentem a Deo e caelo" (21:2);

apud Matthaeum,

"Diabolus assumpsit Jesum in sanctam urbem" (4:5);

et apud eundem,

"Egressi e monumentis... ingressi sunt in sanctam urbem" (27:53).

[11] Hierosolyma "sancta urbs" dicta est, quia significabat ecclesiam quoad doctrinam veri, ac Divinum Verum procedens a Domino est quod vocatur "sanctum" (videatur n. 6788, 8302, 6 9229, 9820, 10361); quod illa urbs absque illa repraesentatione et inde significatione nullatenus sancta fuerit, sed potius profana, constare potest ex eo, quod Dominum rejecerint et ibi crucifixerint; quare etiam vocatur "Sodoma et Aegyptus" (Apocalypsis 11:8). Sed quia significabat ecclesiam quoad doctrinam veri, dicta fuit non modo "civitas sancta", sed etiam "civitas Dei", et "civitas magni Regis":

- Apud Davidem,

"Fluvius cujus rivi laetificarunt urbem Dei, sanctum habitationis Altissimi; Deus in medio ejus" (Psalmuss 46:5, 6 [B.A. 4, 5]);

apud eundem,

"Magnus Jehovah... in urbe Dei nostri;... pulcher tractu, ... urbe magni Regis" (Psalm. 48:2-3fff1 [B.A. 1, 2]);

et apud Matthaeum,

"Non jurabis per terram, quia scabellum est pedum Dei; neque per Hierosolymam, quia urbs est magni Regis" (5:35).

Quod Hierosolyma dicta sit "urbs Dei", erat quia per "Deum" in Verbo Veteris Testamenti intelligitur Divinum Verum procedens a Domino (videatur supra, n. 220(a), 222(a)); quod Hierosolyma dicta sit "urbs magni Regis", erat quia per "Regem", cum de Domino, similiter significatur Divinum Verum ab Ipso procedens (videatur etiam supra, n. 31): inde nunc est quod Hierosolyma dicatur "urbs veritatis" (Sacharia 8:3).

[12] Apud Esaiam,

"Sic dixit Jehovah, Redemptor tuus et Formator ab utero, ... Irrita reddo signa mendacium rejiciens sapientes retro, et scientiam eorum stultam faciens dicens Hierosolymae habitaberis, et urbibus Jehudae aedificabimini, et vastitates ejus erigam" (44:24-26):

agitur ibi de rejectione ecclesiae cujus doctrina est ex propria intelligentia, et de instauratione novae cujus doctrina est a Domino; doctrina ex propria intelligentia intelligitur per "Irrita reddo signa mendacium, rejiciens sapientes retro, et scientiam eorum stultam faciens"; et doctrina quae ex Domino, per "dicens Hierosolymae habitaberis, et urbibus Jehudae aedificabimini."

[13] Apud Jeremiam,

"Nonne Vides quid illi faciunt in urbibus Jehudae, et in plateis Hierosolymae?... Cessare faciam ex urbibus Jehudae et ex plateis Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, quia in vastitatem evadet terra" (7:17, 34);

"urbes Jehudae et plateae Hierosolymae" etiam hic significant vera doctrinae; "vox gaudii et vox laetitiae" est jucundum ex affectione boni et veri; "vox sponsi et vox sponsae" sunt ipsae illae affectiones, quae quod desiturae intelligitur per quod "in vastitatem evadet terra"; "terra" est ecclesia.

[14] Apud Esaiam,

Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnent vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum, urbs contra urbem, regnum contra regnum.... In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labio canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth;.... in die illo erit altare Jehovae in medio Aegypti" (19:2, 18, 19);

per "Aegyptum" intelligitur naturalis homo et ejus scientificum; per quod "pugnent vir contra fratrem et socius contra socium", intelligitur quod contra bonum et verum; "urbs contra urbem, et regnum contra regnum", significat quod doctrina contra doctrinam et ecclesia contra ecclesiam; "in die illo" significat adventum Domini et tunc statum eorum qui naturales sunt et in veris scientificis; "quinque urbes in terra Aegypti loquentes labio Canaanis", significant vera doctrinae in copia quae genuina ecclesiae ("quinque" sunt plura aut in copia, "urbes" sunt vera doctrinae, "labium Canaanis" significat genuina vera ecclesiae); "altare Jehovae" ibi significat cultum ex bono amoris.

[15] Apud eundem,

"Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, ... fastidivit urbes, non reputat hominem, luget, languescit terra, Libanus emarcuit" (33:8, 9);

"semitae" quae devastatae, et "via" quae non transitur, sunt vera ducentia ad caelum, quae sunt vera ecclesiae; "fastidire urbes" est vera doctrinae; "non reputare hominem" est verum et bonum; "terra" quae luget et languescit est ecclesia quoad bonum; "Libanus" qui emarcuit est ecclesia quoad verum.

[16] Apud eundem,

"Canta sterilis, non pepererat..., quia multi sunt filii desolatae prae filiis maritatae;... amplifica locum tentorii tui... semen tuum gentes hereditabit, et urbes desolatas habitari facient" (54 [1, 2,] 3);

"sterilis" quae non pepererat significat gentes apud quas nondum vera ex Verbo; "filii desolatae" sunt vera quae accepturi; "filii maritatae" sunt vera apud illos qui in ecclesia; "amplificare locum tentorii" est quod illis cultus ex bono; "semen" est verum inde; "gentes" quas hereditabit sunt bona; "urbes" quae habitabuntur sunt doctrinae inde.

[17] Apud Jeremiam,

"Adducam super eos omne bonum, ... agros argento ement, idque scribendo in libello, ... in urbibus Jehudae et in urbibus montis, et in urbibus planitiei, et in urbibus meridiei" (32:42, 44; cap. 33:13 7 ):

haec dicuntur de illis in ecclesia qui in bono et inde veris sunt; "agros argento emere" est comparare sibi bonum ecclesiae per vera; "scribere in libello" est implantare vitae; "urbes Jehudae et urbes montis" sunt vera doctrinae quae illis qui e regno caelesti Domini sunt; "urbes planitiei et urbes meridiei" sunt vera doctrinae quae illis qui in regno spirituali Domini sunt.

[18] Apud Matthaeum,

"Vos estis lux mundi; non potest urbs quae in monte exposita est occulta esse; nec accendunt lucernam et ponunt illam subter modium" (5:14, 15):

haec dicta sunt ad discipulos, per quos omnia vera et bona in complexu significantur; quapropter dicitur "Vos estis lux mundi", per "lucem" enim significatur Divinum Verum et inde intelligentia; quia illa significata sunt per "Vos estis lux mundi", ideo dicitur, "non potest urbs in monte posita occulta esse, nec accendi lucerna et poni subter modium"; per "urbem" enim "in monte positam" significatur verum doctrinae ex bono amoris, et per "lucernam" in genere verum ex bono et inde intelligentia.

[19] Apud eundem,

"Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis urbs et domus divisa contra se non consistit" (12:25);

per "regnum in spirituali sensu significatur ecclesia, per "urbem" et "domum" ejus doctrinae verum et bonum, quae non consistunt sed dilabuntur si non unanimiter concordant.

[20] Apud eundem,

Jesus mittit duodecim discipulos iis dicens, "In viam gentium non abitote, et in urbem Samaritanorum non ingredimini; abitote potius ad oves deperditas domus Israelis" (10:5, 6);

"via gentium" in quam non abirent, significat falsum ex malo; "urbs Samaritanorum" quam non ingrederentur, significat falsam doctrinam eorum qui rejiciunt Dominum; "oves deperditas domus Israelis" significant illos qui in bono charitatis sunt et inde fide ("Israel" sunt omnes illi ubicunque sunt).

Quod "urbs Samaritanorum" significet falsam doctrinam eorum qui rejiciunt Dominum, est quia Samaritani non admiserunt Ipsum (videatur Luca 9:52-56).

[21] Apud eundem,

Jesus dixit, "Quando persequuntur vos in urbe una, 8 fugite in aliam" (10:23);

per "urbem" hic quoque intelligitur doctrina falsi ex malo; quod ubi illa, et non admitteretur doctrina veri, intelligitur per quod "si persequerentur in urbe una fugerent in aliam."

[22] Apud Lucam,

"Paterfamilias indignatus dixit servo, Abi ocius in plateas et vicos urbis, ac pauperes, mancos, claudos et caecos introduc huc" (14:21);

quod "abirent in plateas et vicos urbis" significat quod inquirerent ubi sunt qui recipiunt vera doctrinae; "plateae" enim et "vici" sunt vera doctrinae (ut supra), et "urbs" est doctrina; "pauperes", "manci", "claudi" et "caeci" significant illos qui non in veris et bonis sunt, sed usque desiderant illa. (Quinam in specie significantur per "pauperes", quinam per "mancos", "claudos", et "caecos", videatur ex Arcanis Caelestibus in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 107.)

[23] Apud eundem,

Homo nobilis abiens ut acciperet sibi regnum, ... dedit servis suis decem minas ad negotiandum; cum rediit vocari jussit servos. "Accessit primus dicens, ... Mina tua lucrata est decem minas: cui dixit, Bone serve, quia super minimo fidelis fuisti, habebis potestatem super decem urbes. Mox venit secundus dicens, Domine, mina tua fecit quinque minas: cui dixit, Tu quoque esto super quinque urbes" (19:12-19, seq.);

per haec in sensu spirituali plura significantur quam ut paucis exponi possit; solum quod per "urbes" ibi non intelligantur urbes, sed doctrinalia veri et boni, et per "habere potestatem super illas" intelligitur intelligentia et sapientia, per "decem" multa, et per "quinque" aliqua.

(Quod "decem" in Verbo significent multum, videatur n. 1988, 3107, 4638, 9757; et quod "quinque" aliquid, n. 4638, 9604.) Ex his nunc constare potest quod per "nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae quae descendit e caelo a Deo meo", significetur doctrina Novae Ecclesiae, quae est in caelis. (Quae doctrina etiam data est in peculiari opusculo quae inscribitur De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232