Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 781

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

781. "Et pedes ejus sicut ursi." Quod significet ex naturalibus quae sunt fallaciae, constat ex significatione "pedum", quod sint naturalia (de qua supra, n. 69, 600 [a] , 632, 666); et ex significatione "ursi", quod sint qui in potentia ex naturali sensu Verbi, tam boni quam mali (de qua sequitur); quod hic per "pedes bestiae", quae quoad corpus similis fuit pardo, et quoad pedes sicut ursus, significentur fallaciae, est quia per "pardum" significantur ratiocinia discordantia et usque apparentia sicut cohaereant (de quo mox supra, n. 780), et illa ratiocinia quatenus sunt ex naturali ultimo, quod est sensuale, sunt fallaciae, quae significantur per "pedes ursi."

[2] Multis in locis in Verbo nominantur "bestiae", tam mundae quam immundae, et per illas significantur varia, quae vel caeli vel inferni sunt; per "bestias mundas et utiles" talia quae sunt caeli, ac per "bestias immundas seu inutiles", talia quae sunt inferni; at quid caeli et inferni significant, non aliunde melius sciri potest quam ex repraesentativis in mundo spirituali, ubi etiam bestiae apparent; quae omnia sunt apparentiae repraesentantes illa quae angeli aut spiritus ex affectionibus, inclinationibus, appetitibus, voluptatibus et cupiditatibus cogitant. Haec sistuntur coram oculis eorum in variis formis, sicut in hortis, in silvis, in agris, in campis, et quoque in fontibus; tum in palatiis, domibus, et inibi conclavibus, in quibus decoramenta et utensilia; sistuntur etiam mensae, super quibus varii generis cibi: praeterea sistuntur illa in formis animalium terrae, volatilium caeli, et reptilium, infinita varietate; non modo in formis animalium et volatilium, qualia sunt super nostra tellure, sed etiam composita ex pluribus, quae nullibi in terris dantur, ex quibus mihi datum est videre plura: et cum illa apparent, noscitur statim ex qua origine spirituali sunt, ita quid significant: sed animalia et volatilia illa illico evanescunt, ut primum spiritus aut angelus desistit a cogitatione et meditatione sua.

[3] Quod talia in mundo spirituali appareant, manifeste constare potest a similibus visis a prophetis; ut quod Dominus apparuerit sicut Agnus; quod cherubi visi sint quoad facies sicut leo, sicut bos, et sicut aquila (de quibus apud Ezechielem); quod equi visi sint exeuntes ex Libro vitae, cum Agnus aperuit sigilla; tum Equus albus, ut et plures equi albi super quibus in caelo equitabant (apud Johannem); et quoque equi albi, 1 badii, rufi, nigri, grandinati (apud Sachariam); tum quoque quod visus sit draco rufus, cui plura capita et cornua; et hic nunc visa est bestia similis pardo, cum pedibus ursi, cui os leonis; ut et alia bestia, cui duo cornua similia agno; et, postea bestia coccinea super qua sedit mulier: visae etiam sunt Danieli quatuor bestiae ex mari ascendentes, quarum prima apparuit sicut leo cui alae aquilae, altera similis urso, tertia similis pardo, cui quatuor alae, et quarta terribilis. Ex quibus constare potest non modo quod tales bestiae in mundo spirituali appareant, sed etiam quod significent. Inde quoque videri potest quod omnes "bestiae", et quoque omnes "aves", quae memorantur in Verbo, significativae talium sint quae per bestias in mundo spirituali repraesentantur. Quid autem "ursus" significat, in sequentibus dicetur.

[4] Antequam in Verbo ostenditur quid significatur per "ursum", velim aliquot exemplis illustrare quid intelligitur per fallacias, quae per "pedes sicut ursi" hic significantur. Fallaciae dicuntur plura quae homo ratiocinatur et concludit ex naturali homine absque luce spirituali, quae est lux intellectus illustrati a Domino; naturalis enim homo suae cogitationis ideas capit ex terrestribus, corporeis et mundanis, quae in se sunt materiales; et quando cogitatio hominis non supra illas elevatur, materialiter cogitat de spiritualibus; et materialis cogitatio absque luce spirituali omne suum trahit ex amoribus naturalis hominis et ex eorum jucundis, quae contra amores caelestes et contra eorum jucunda sunt: inde est quod conclusa et ratiocinia ex solo naturali homine, et ejus fatuo lumine, sint fallaciae. Sed exempla illustrent.

[5] Fallacia est, Quod fides cogitativa salvet; cum tamen homo talis est qualis ejus vita est. Fallacia est, Quod fides cogitativa sit spiritualis; cum tamen amare Dominum super omnia, et proximum sicut se ipsum, sit ipsum spirituale; et amare est velle et facere. Fallacia est, Quod fides etiam momentanea detur; cum tamen homo purificandus est a malis et inde falsis, et regenerandus a Domino, quod diu perstat, et [sciendum est] quod sicut purificatur et regeneratur fidem spiritualem accipiat. Fallacia est, Quod homo possit recipere fidem et salvari in hora mortis, utcunque ejus vita fuerat; cum tamen vita hominem manet, et homo judicatur secundum facta et opera.

[6] Fallacia est, Quod fides per baptismum etiam sit infantibus; cum tamen fides comparanda est per cognitiones veri et boni, et per vitam secundum illas. Fallacia est, Quod per solam fidem ecclesia apud hominem; cum tamen per fidem charitatis est ecclesia apud illum, et charitas est vitae et non fidei separatae. Fallacia est, Quod homo per solam fidem justificetur, et quod justificato per illam meritum Domini imputetur, et quod postea illum nihil condemnet; cum tamen fides absque vita fidei, quae est charitas, est quasi dicatur vivum absque anima, quod in se est mortuum, nam charitas est anima fidei, quia est vita ejus; quare non justificatur homo per fidem mortuam; minus per illam imputatur meritum Domini, et fit salvatio; et ubi non salvatio, est condemnatio.

[7] Fallacia est, Quod soli fidei amor et charitas insit; cum tamen amor et charitas est velle et facere; quod enim homo amat, hoc non solum cogitat, sed etiam vult et facit. Fallacia est, Quod ubi legitur "facere" in Verbo, et ubi dicuntur "facta" et "opera", intelligatur fidem habere, quia fidei insunt; cum tamen distincta sunt sicut cogitatio et voluntas; potest enim homo cogitare multa quae non vult, et quod vult hoc cogitat cum sibi soli relictus est, ac velle est facere: voluntas etiam et inde cogitatio est ipse homo, et non cogitatio separata; ac facta et opera sunt voluntatis et inde cogitationis, at sola fides est cogitationis separatae a factis et operibus quae sunt voluntatis.

[8] Fallacia est, Quod fides separanda sit a bonis operibus, quia homo bonum a se non potest facere, et si; faciat quod ponat in eo meritum; cum tamen homo non bonum facit a se, sed ex Domino, cum ex Verbo, quia in Verbo est Dominus, et quoque Dominus est Verbum; et tunc homo non bonum facit a se, cum facit sicut a se, et usque credit quod ex Domino, quia ex Verbo; et quia credit quod bonum quod facit sit a Domino, non potest in factis meritum ponere. Fallacia est, Quod intellectus captivandus sit sub obedientia fidei, et quod fides visa intellectu non sit fides spiritualis; cum tamen intellectus est qui illustratur in rebus fidei cum legitur Verbum, et intellectus ab illustratione seclusus non scit num verum sit vel num falsum: inde fides nec fit fides ipsius, sed fides alterius in se; quae fides est fides historica, et cum confirmatur fit fides persuasiva, quae potest videre falsa ut vera, ac vera ut falsa; inde est fides omnium haeresium.

[9] Fallacia est, Quod fiducia, quae vocatur fides salvans, capta absque intellectu, sit fiducia spiritualis; cum tamen fiducia absque intellectu est persuasio ex alio, aut ex confirmatione per loca Verbi hic et ibi sparsim collecta, et per ratiocinia ex naturali homine falso principio applicata; talis fiducia caeca fides est, quae quia non videt num verum sit aut falsum, est mere naturalis: praeterea omne verum vult videri, quia est lucis caeli; at verum quod non videtur, potest multis falsificari, et verum falsificatum est falsum.

[10] Tales sunt fallaciae solummodo quoad fidem separatam a bonis operibus. Sunt adhuc plures, non modo quoad fidem, sed etiam quoad bona opera, quoad charitatem et quoad proximum, imprimis quoad conjunctiones illorum cum fide ab eruditis artificiose concinnatas. Quod tales fallaciae significentur per "pedes ursi", est quia per "ursum" significantur illi qui in potentia ex naturali sensu Verbi sunt, tam probi quam mali; et quia per "pedes" significantur naturalia, ideo per "pedes ursi" significantur fallaciae, ex quibus per ratiocinia falsificant sensum litterae Verbi, et in quas vertunt apparentias veri illius sensus.

[11] Quod "ursus" significet potentiam ex naturali sensu Verbi, tam apud probos quam apud malos, constare potest ex sequentibus: In Libro secundo Regum,

"Cum..Elisaeus ascenderet..Bethelem, ille ascendens in via, cum pueri exiverunt ex urbe, et illuserunt illi, et dixerunt illi, Ascende calve, ascende calve; et respexit post se, et vidit eos, et maledixit illis in nomine Jehovae; et exiverunt duae ursae e silva, et discerpserunt de iis quadraginta et duos pueros" (2:23, 24):

cur pueri maledicti sunt ab Elisaeo, et ideo a binis ursis discerpti, quia vocarunt illum "calvum", non sciri potest nisi sciatur quid repraesentavit Elisaeus, et quid significat "calvus", tum quid significant "ursi." Quod non factum sit ab Elisaeo ex immoderata ira et injusta causa, constare potest ex eo, quod ille non tam immanis potuerit esse solum quia pueri parvi dixerunt, "Ascende calve"; erat quidem convitium in prophetam, sed non tale ut propterea ab ursis discerperentur. Sed ita factum est quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum, ita Verbum quod a Domino; per "calvum "significabatur Verbum orbatum sensu naturali, qui est sensus litterae ejus, et per "ursas e silva" significabatur potentia ex sensu naturali seu litterae Verbi, ut supra dictum est; et per "pueros" illos significabantur illi qui Verbum blasphemant propter sensum ejus naturalem, quia talis; per "quadraginta duo" significatur blasphematio. Inde nunc patet quod per illa repraesentata et inde significata sit poena blasphemationis Verbi. Omnis enim potentia et sanctitas Verbi residet collecta in ejus sensu litterae; si enim hic non foret, nec foret Verbum; nam sine eo foret Verbum sicut domus absque fundamento, quae vibraretur in aere, ac inde concideretur et dilaberetur; et foret Verbum sicut homo absque cute, quae circumtegit et continet viscera inclusa in suo situ et ordine; et quia tale significatur per "calvum", et per Elisaeum repraesentabatur Verbum, ideo pueri discerpti sunt ab ursis, per quas significabatur potentia ex naturali sensu Verbi, qui est sensus litterae, tam apud probos quam apud malos. Ex his etiam patet quod historica Verbi, aeque ac ejus prophetica, sensum spiritualem contineant.

[12] Simile per "ursum" significatur, quem David percussit; de quo ita in Libro Primo Samuelis,

"Dixit David ad Saulem, Pascens fuit servus tuus patri suo gregem, et venit leo, et quidem cum urso, et abstulit pecudem de grege; exivi post eum, et percussi eum...; et cum surgeret contra me, apprehendi barbam ejus, et percussi eum et occidi eum; tam leonem quam ursum percussit servus tuus: erit ergo Philisthaeus..praeputiatus, sicut unus de illis, eo quod opprobrio provocaverit ordines Dei vivi" (17:34-37):

quod Davidi data sit potentia percutiendi leonem et ursum, qui abstulit pecudem de grege, erat quia per Davidem repraesentabatur Dominus quoad Divinum Verum, quo illi qui ab ecclesia Ipsius sunt instruuntur; et per "leonem" significatur potentia Divini Veri spiritualis, et in opposito sensu, ut hic, potentia falsi infernalis contra Divinum Verum; ac per "ursum" significatur potentia Divini Veri naturalis, et in opposito sensu potentia falsi contra id verum; per "pecudem" autem de grege, significantur illi qui ab ecclesia Domini sunt; et quia haec repraesentata sunt, ideo data est Davidi potentia percutiendi ursum et leonem, ut per id repraesentaretur et significaretur potentia Domini tutandi suos in ecclesia per Divinum suum Verum, a falsis mali quae ab inferno. Quod David "apprehenderit barbam ursi", involvit arcanum, quod quidem aperiri potest, sed vix comprehendi: "barba" significat Divinum Verum in ultimis, in quo ipsa potentia ejus consistit; quod verum etiam mali qui in falsis sunt ore quidem ferunt, sed illo abutuntur ad destruendum; quo tamen ablato, non amplius illis aliqua potentia est; quare ursum occidit et leonem percussit; sed de hac re alibi plura. Per Goliathum autem, qui erat Philisthaeus, et inde vocatur "praeputiatus", significantur illi qui in veris absque bono sunt; et vera absque bono, sunt vera falsificata, quae in se falsa sunt: "praeputiatus" significat illos qui in spurcis amoribus corporeis sunt, nam praeputium illis amoribus correspondet; inde patet quid victoria Davidis super Goliathum repraesentabat. Ex his constare potest, unde est,

Quod David a Chuschajo comparetur urso orbato in agro (2 Samuelis 17:8).

[13] Apud Danielem,

Bestia altera ascendens e mari, "similis urso, et ad latus ejus erexit se, et tres costae in ore ejus inter dentes ejus; insuper..dicentes ei, Surge, comede carnem multam" (7:5):

describitur per "quatuor bestias e mari ascendentes" status ecclesiae successivus usque ad devastationem, quae est finis ejus; et per "alteram hanc bestiam", quae "similis urso", significatur falsificatio veri Verbi, remanente usque ejus potentia in sensu litterae; cupiditas falsificandi bona ejus significatur per quod "ad latus unum erexerit se"; per "tres costas in ore inter dentes" significantur cognitiones veri ex Verbo in copia, quae per ratiocinia ex fallaciis pervertuntur; et per "comedere carnem multam" significatur destructio boni per falsa, tum appropriatio mali.

[14] Apud Hoscheam,

"Factus sum illis sicut leo, sicut pardus super via observabo: occurram illis sicut ursus orbatus, .... et comedam ibi sicut immanis leo, fera agri discindet eos" (13:7, 8):

quid significat, "Factus sum illis sicut leo, sicut pardus super via observabo", in mox praecedente articulo explicatum est: per "occurrere illi sicut ursus orbatus" significatur falsificatio sensus litterae Verbi; per "comedere sicut immanis leo" significatur destructio et devastatio omnis veri Verbi et inde ecclesiae; "fera agri discindet eos" significat quod perituri per falsa ex malo.

[15] In Threnis,

"Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas: circumsepsit vias..lapide exciso, semitas meas pervertit, ...ursus insidians..mihi, leo in latibulis vias meas pervertit, ...posuit Me desolatum" (3:8-11):

lamentatio a Deo de desolatione veri in ecclesia, et quod non audiri possint propter falsa, significatur per "Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas": quod falsa ex propria intelligentia influxum veri avertant et rejiciant, significatur per "Circumsepsit vias lapide exciso, semitas meas avertit"; per "vias" et "semitas" Dei significantur vera ducentia ad bonum, et per "lapidem excisum" significantur illa quae propriae intelligentiae sunt; quia haec per "lapidem excisum" significantur, ideo prohibitum fuit construere altare ex lapidibus excisis, similiter templum Hierosolymae: "ursus insidians Mihi" significat quod naturalis homo perverterit sensum litterae Verbi; "leo in latibulis" significat quod interior naturalis homo, ex malis in eo, pervertat omnem sensum veri Verbi et inde ecclesiae, unde falsa: "vias meas pervertit, posuit Me desolatum", significat devastationem veri ecclesiae.

[16] Apud Amosum,

"Vae desiderantibus diem Jehovae; quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum et non lucis; sicut qui fugit leonem incidat in ursum, aut venit domum, [et] nitatur manu sua super parietem, et mordeat anguis" (5:18, 19):

per "diem Jehovae" intelligitur adventus Domini, qui est Messias, quem exspectaverunt; et quia crediderunt quod Ille liberaturus esset eos ab hostibus terrae, et evecturus eos in gloriam super omnes gentes, ideo desideraverunt Ipsum: sed quia Dominus non propter aliquod regnum in terra, sed propter regnum in caelo, in mundum venit, et quia Judaica gens in falsis mali fuit, et ea tunc manifestarentur, dicitur, "Vae desiderantibus diem Jehovae; quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum [et] non lucis"; "tenebrae et non lux" sunt falsa in quibus fuerunt: "sicut qui fugit leonem incidat in ursum" significat timorem prae dominio falsi, quaerendo vera ex sensu litterae Verbi, quae non possunt non falsificari; is enim dicitur "fugere leonem, et incidere in ursum", qui interius in falso ex malo est, et fertur ad cognoscendum vera ex sensu litterae Verbi, quem tunc ex interiori dominio falsi ex malo non potest non pervertere; "venit domum, et nitatur manu super parietem, et mordeat eum anguis", significat dum talis consulit Verbum in sensu litterae quaerendo bona, non videat quod mala pervertant illum; "morsus anguis" significat falsificationem, hic ex dominio interiori falsi ex malo.

[17] Apud Esaiam,

"Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo, cubabit vitulus, et leo juvenis et saginatum una, et puer parvus ducet eos; et juvenca et ursus pascent, et una cubabunt fetus eorum, leo sicut bos comedet stramen" (11 2 ):

quid significat quod "lupus cum haedo commorabitur, et vitulus, leo juvenis et saginatum una cubabunt, et puer parvus ducet eos", in praecedente articulo explicatum est: quod "juvenca et ursus pascent, et una cubabunt fetus eorum", significat potentiam et cupidinem naturalis hominis falsificandi vera Verbi, et quod illae non nociturae sint bono naturalis hominis et ejus affectioni; "juvenca" est affectio boni et veri naturalis hominis, et "ursus" est potentia et cupido naturalis hominis falsificandi vera sensus litterae Verbi: "leo sicut bos comedet stramen" significat quod infernale falsum ardens destruere vera ecclesiae non nociturum sit affectioni boni naturalis hominis, tam apud hominem in se, quam apud homines inter se, et quod nec nociturum sit Verbo; per "stramen" significatur Verbum in littera quod per falsum infernale pervertitur, sed non perverti potest ab illis qui in veris ex bono sunt.

[18] Apud eundem,

"Palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus; offendimus in meridie sicut in crepusculo, inter vivos sicut mortui; fremimus sicut ursi..., et sicut columbae gemendo gemimus; exspectamus judicium, sed non; salutem, procul a nobis; nam multiplicatae sunt praevaricationes nostrae coram Te, et peccata nostra respondent contra nos" (59:10-12):

"Palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus", significat non aliquem intellectum veri; " offendimus in meridie sicut in crepusculo" significat lapsum in errores, tametsi in ecclesia sunt ubi est Verbum, ex quo in lucem veri veniri posset; "inter vivos sicut mortui" significat quod possent in vita spirituali per Verbum esse, et tamen non sunt quia in falsis; "fremimus sicut ursi, et sicut columbae gemendo gemimus", significat dolorem naturalis hominis, et dolorem spiritualis hominis inde; "exspectamus judicium, sed non; salutem, procul a nobis", significat spem illustrationis intellectus et inde salvationis, sed in vanum; "multiplicatae sunt praevaricationes 3 coram Te, et peccata nostra respondent contra nos", significat propter falsa ex malo.

[19] Ex his nunc constare potest quod per "ursum" significetur naturalis homo quoad potentiam ex sensu litterae Verbi, in utroque sensu, tum quoad cupidinem falsificandi illum sensum: quod haec per "ursum" significentur, patuit etiam mihi ex visis ursis in spirituali mundo, in quorum forma repraesentatae sunt cogitationes illorum qui naturales fuerunt, et Verbo studuerunt, dum per scientiam inde voluerunt praevalere: etiam visi sunt ursi qui inter dentes ferebant costas, sicut describitur ursus in loco supracitato apud Danielem, et datum est intelligere quod per "costas" repraesentarentur cognitiones quas in mundo hauserunt ex Verbo. Apparent etiam ibi ursi albi, per quos repraesentabatur potentia spiritualis naturalis hominis per Verbum. Praeterea apparent ibi bestiae compositae ex ursis, pantheris, lupis, bovibus, et quoque eaedem alis praeditae, quae omnia significativa talium sunt, cum in meditatione vadunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 632

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

632. "Et civitatem sanctam conculcabunt" - Quod significet quod destructuri omnem doctrinam boni et veri ex Verbo, constat ex significatione "civitatis sanctae", quod sit doctrina veri et boni ex Verbo; per "civitatem sanctam" in sensu litterae intelligitur Hierosolyma, quae in Verbo passim vocatur civitas et urbs "sancta"; sed per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia, et per "civitatem" doctrina ecclesiae: (quod "civitas" seu "urbs" significet doctrinam, videatur supra (n. 223); inde "civitas sancta" significat doctrinam Divini Veri, nam Divinum Verum est quod in Verbo vocatur "sanctum" (n. 204): et ex significatione "conculcare", quod sit prorsus destruere, in specie per sensualia et naturalia, proinde per fallacias quae vocantur fallaciae sensuum, ex quibus non evolutis merae falsitates existunt; quod per "conculcare" significentur illa, est quia conculcatio fit per plantas pedum, et per "plantas pedum" significantur sensualia externa hominis, et per "pedes" naturalia ejus; quod illa significatio "plantarum" et "pedum" sit ex correspondentia, videatur supra (n. 65, 606; et in opere De Caelo et Inferno 96).

[2] Dicitur quod "gentes conculcabunt civitatem sanctam", quia sequitur post haec verba, "Atrium quod est extra templum, rejice foras, quia datum est gentibus"; et per "atrium" significatur externum Verbi, ecclesiae et cultus; et externum Verbi est quod a gentibus, hoc est, ab illis qui in malis et falsis sunt, pervertitur, proinde adulteratur et falsificatur. Nam, ut in praecedente articulo dictum est, externum Verbi, quod vocatur sensus litterae ejus, est pro infantibus et simplicibus, ac ideo secundum apparentias, ita pro illis qui sensuales et naturales sunt; infantes enim primum sensuales sunt, dein naturales, et cum adolescunt aetate fiunt spirituales; homo autem qui non fit spiritualis, sicut omnis qui male vivit, is non spiritualiter intelligit Verbum, sed mere naturaliter et sensualiter; et qui ita Verbum intelligit, is pervertit illud, et explicat secundum falsa suae religionis, et secundum mala suae vitae; inde est quod dicatur quod "conculcent" illud. Etiam in mundo spirituali apparent illi, qui negant et contemnunt vera caeli et ecclesiae, illa plantis pedum conculcare; et hoc, ut mox dictum est, quia externum sensuale hominis correspondet plantis pedum, per quas fit conculcatio. Dicitur quod externum sensuale hominis hoc faciat, sed solum sensuale apud illos qui mere sensuales sunt, qui sunt qui negant vera caeli et ecclesiae, tum qui non credunt aliquid nisi quod oculis vident et manibus tangunt.

[3] Hi sunt de quibus dicitur "conculcare", et quoque in sequentibus locis :

- Apud Lucam,

"Cadent ore gladii, et captivabuntur inter omnes gentes, et tandem Hierosolyma erit conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium" (21:24):

haec similia significant cum illis quae in Apocalypsi hic explicantur, nempe quod "atrium datum sit gentibus, et civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus"; nam per quod "cadent ore gladii" significatur quod perituri per falsa; quod "captivabuntur inter omnes gentes" significat quod mala depraedatura bona et vera ecclesiae; quod "Hierosolyma erit conculcata" significat quod ecclesia quoad doctrinam destruetur, "Hierosolyma" enim significat ecclesiam quoad doctrinam; quod "conculcata erit a gentibus" significat totalem destructionem ejus a malis vitae et a falsis doctrinae; "usque dum implebuntur tempora gentium" significat dum malum consummatum est (de quo supra, n. 624 [a]): haec consummatio etiam significatur per "menses quadraginta duos": illa quoque a Domino de tempore proxime ante ultimum judicium dicta sunt, sicut haec in Apocalypsi.

[4] Apud Ezechielem,

"Num parum vobis? pascuum bonum depascitis, et reliquum pascuorum vestrorum conculcatis pedibus vestris; sedimentum aquarum bibitis, reliquas pedibus vestris turbatis: et sic grex meus conculcatum pedum vestrorum pascunt, et turbatum pedum vestrorum bibunt" (34:18, 19):

per "pascuum bonum" significatur omne quod spiritualiter nutrit, imprimis Verbum, et inde cognitiones veri et boni: "depascere illud, et reliquum pedibus conculcare", significat deperdere ut non appareat, et destruere ut non sit, quod fit per ratiocinationes ex sensuali corporeo, et ex naturali homine separato a spirituali; hoc itaque est "conculcare pedibus": per "sedimentum aquarum" significantur vera conspurcata falsis, "aquae" enim sunt vera; "illud bibere" significat discere et recipere; "pedibus turbare reliquas aquas" significat vera non conspurcata falsis usque per ratiocinia ex naturali homine confundere ("pedes" significant naturalia apud hominem): inde constare potest quid significatur per quod." grex meus conculcatum pedum et turbatum pedum bibant."

[5] Apud Danielem,

Hircus "projecit" arietem "in terram, et conculcavit eum, nec erat eripiens arietem e manu ejus:.... postea cornu unum de exiguo...crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea" (8:7, 9, 10):

per "hircum" ibi significatur fides separata a charitate, et per "arietem" significatur fides conjuncta charitati, ita charitas (similia quae per "hircos" et per "oves" apud Matthaeum, cap. 25:31-46): per "cornu unum de exiguo quod immensum crevit" significatur justificatio per solam fidem: per "exercitum caelorum" significantur omnia vera et bona caeli et ecclesiae, et per "stellas" significantur cognitiones boni et veri; quare per "conculcare arietem", et quoque "exercitum caelorum", significatur prorsus destruere charitatem, et cum illa omnia vera et bona caeli et ecclesiae, et hoc per sensuale corporeum: nam qui in fide separata a charitate sunt, hoc est, qui credunt salvari per solam fidem, qualiscunque vita sit, illi fiunt sensuales corporei, et inde in falsis sunt quoad omnia Verbi et ecclesiae; non enim aliter percipiunt Verbum quam secundum ultimum sensum litterae ejus, nec aliquid ibi interius vident; immo, si loquantur vera ex Verbo, usque false percipiunt illa; hoc itaque est quod significatur per quod "hircus dejecerit in terram de exercitu caelorum et de stellis, et conculcaverit ea": quod charitatem erga proximum, hoc est, bonum vitae, similiter destruant, intelligitur per quod "hircus projecerit arietem in terram, et conculcaverit eum"; nam illi qui in fide separata a charitate sunt, qui intelliguntur per "hircum", fidem faciunt essentialem, et charitatem non essentialem; quare vivunt corpori et mundo, ac sibi solis student, et nihil proximo; et qui hoc faciunt, charitatem, quae intelligitur per "arietem", projiciunt in terram, et illam conculcant.

[6] Apud Lucam,

"Aliud" semen "cecidit super viam, quod conculcatum est, aut volatilia caeli comederunt illud" (8:5):

per "semen" significatur Divinum Verum, seu verum Verbi; per "cadere super viam et conculcari" significatur recipi solum a sensuali corporeo, et non interius; quod enim recipitur spiritu et corde, hoc intelligitur per "semen quod in terram bonam cecidit": per "volatilia caeli" quae comederunt illud, significantur falsa; nam omnia mala et inde falsa resident in ejus sensuali corporeo; quare nisi homo fiat spiritualis, et ex eo cogitet, prorsus falsa ex malo cogitat. (Quid sensuale corporeum est, et quales homines sensuales sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae 50: ut et supra, n. 342 [b, c] , 543, 550, 552, 554, 556 [a, c] , 559, 563, 569 [a, c] , 570, 580.)

[7] Apud Esaiam,

"Notum faciam vobis quid Ego facturus vineae meae; removendo sepem ejus ut sit ad depascendum, et perrumpendo maceriem ejus, ut sit ad conculcandum" (5:5):

per "vineam" ibi significatur ecclesia Domini, quae ecclesia spiritualis vocatur: per "removere sepem", et "perrumpere maceriem", significatur falsificare, et sic deperdere vera tutantia ecclesiam; per "sepem" et "maceriem" circum vineam, simile significatur quod per "murum" et per "antemurale" circum Hierosolymam: per "vineam depascere et conculcare" significatur vastare ecclesiam, ut non sit aliquod verum et bonum enascens, et sic illam destruere.

[8] Apud Jeremiam,

"Pastores multi perdiderunt vineam meam, conculcarunt agrum meum, redegerunt agrum desiderii in desertum solitudinis" (12:10):

per "vineam" etiam hic significatur ecclesia Domini, similiter per "agrum"; "perdere", "conculcare", et "redigere in desertum solitudinis", significat ita destruere ut non supersit aliquid boni et veri ecclesiae.

Apud Esaiam,

"Hostes nostri conculcarunt sanctuarium 1 tuum" (63:18):

per "hostes" significantur mala vitae; per "conculcare sanctuarium" significatur destruere vera doctrinae ex Verbo, et hoc quoque per sensuale corporeum; qui in malis. vitae sunt, illi omnes sensuales corporei sunt.

[9] Apud Davidem,

"Persequitur hostis animam meam, et assequitur, et conculcat in terram vitam meam, et gloriam meam in pulvere habitare facit" (Psalmuss 7:6 [B.A. 5]):

per "hostem" etiam hic significatur malum, in genere diabolus, hoc est, infernum, ex quo malum; et per "conculcare in terram vitam, et gloriam in pulvere habitare facere", significatur per sensuale corporeum destruere omnia vera caeli et ecclesiae; haec enim faciunt vitam spiritualem, et quoque significantur per "gloriam": "pulvis" etiam praedicatur de sensuali corporeo; hoc etiam intelligitur per "ambulare super ventre et comedere pulverem", ut passim dicitur de serpente.

[10] Similia per "conculcare" significantur in sequentibus locis :

- Apud Esaiam,

"Ponam" gentem hypocriticam "in conculcationem, sicut lutum platearum" (10:6);

apud Micham,

Inimica Jehovae "erit in conculcationem, sicut caenum platearum" (7:10);

apud Sachariam,

"Erunt sicut potentes conculcantes caenum platearum in bello, et proeliabuntur, quia Jehovah cum illis, et pudefacient equitantes in equis" (10:5);

apud Malachiam,

"Tunc 2 conculcabitis impios, et erunt cinis sub vola pedum vestrorum, in die quem Ego faciens" (3:21 [B.A. 4:3]);

apud Esaiam,

"Pedibus conculcabuntur corona superbiae, ebrii Ephraimi" (28:3);

apud eundem,

"Conculcavi populos in ira mea, et inebriavi eos in excandescentia mea, et descendere feci in terram victoriam eorum" (63:6);

apud Davidem,

"Per te hostes nostros feriemus, in nomine tuo conculcabimus insurgentes contra nos" (Psalmuss 44:6 [B.A. 5]);

apud eundem,

Deus "conculcabit hostes nostros" (Psalmuss 60:14 [B.A. Psalmuss 60bbccc12] ;Psalmuss 108:14 [B.A. :13]):

per "conculcare" in his locis etiam significatur destruere, quod fit ab illis qui sensuales corporei sunt; nam qui tales sunt, illi conculcant omnia caeli et ecclesiae; nam sunt in infimis, nec possunt cogitationes illorum sursum elevari a Domino, nam ipsi demittunt illas in terram, et ibi pulverem lambunt; tales sunt omnes qui Divinum negant. Mala enim, quae homini ex nativitate sunt, omnia resident in naturali et sensuali corporeo ejus; quapropter nisi homo se patitur ab illis elevari a Domino, quod fit per Divina media, quae sunt vera et bona fidei et amoris, seu per vera et bona doctrinae et vitae, manet ille in suis malis, quae naturali et sensuali corporeo insita sunt, et tunc conculcat caelestia et spiritualia quae sunt caeli et ecclesiae.

[11] Per "calcare super leonem, aspidem, serpentes et scorpios", intelligitur non modo destruere mala et falsa, quae per illos significantur, sed etiam non noceri ab illis: hoc intelligitur apud Davidem,

"Super leonem et aspidem calcabis, conculcabis leonem juvenem et draconem" (Psalmuss 91:13);

et apud Lucam,

"Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpios, et super omnem potestatem inimici, ut nihil tamen quicquam noceat" (10:19):

quod ita dicatur in Verbo, est quia illi qui in infernis sunt apparent coram oculis spirituum bonorum et angelorum quandoque in formis variarum bestiarum et serpentum, secundum species mali et inde falsi in quibus sunt: ipsae eorum cogitationes procedentes ex intentione eorum voluntatis sistunt illas apparentias. Exhalationes ex malis et falsis eorum continue exspirant per terras quae supra inferna illa sunt, seu ex quibus inferna tecta sunt; quare super illis locis ambulare periculosum est illis qui modo naturales sunt, et magis qui sensuales corporei; exsurgit enim exhalatio inde, et contagio infectat superambulantes. At illi quos Dominus ducit tuti possunt calcare illam terram absque infectione et infestatione; causa est, quia interiora quae mentis eorum sunt, seu quae cogitationis et affectionis, a Domino elevantur supra sensuale corporeum eorum, quod correspondet plantis pedum eorum. Ex his constare potest quid in sensu proprio intelligitur per "calcare super leonem, aspidem, serpentes et scorpios, ut nihil tamen quicquam noceat"; et quoque constare potest unde est quod ita in Verbo dicatur. Quid autem per "leonem" perque "serpentes et scorpios" significatur, alibi dictum et ostensum est.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232