Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 779

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

779. VERSUS 2.

"Et bestia quam vidi erat similis pardo, et pedes ejus sicut ursi, et os ejus sicut os leonis; et dedit illi draco potentiam suam, et thronum suum, et potestatem magnam."

2. "Et bestia quam vidi erat similis pardo", significat ratiocinia discordantia, et usque apparentia sicut cohaereant [n. 780] ; "et pedes ejus sicut ursi", significat ex naturalibus quae sunt fallaciae [n. 781] ; et os ejus sicut es leonis", significat ratiocinationes ex falsis destruentibus vera Verbi [n. 782] ; "et dedit illi draco potentiam suam, et thronum suum, et potestatem magnam", significat quod illi qui fidem a vita separant, per ratiocinationes ex fallaciis firment doctrinalia sua, et illa corroborent, et sic potenter seducant [n. 783] .

  
/ 1232  
  

Bible

 

Psalmi 1:4

Studie

       

4 Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.