Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 649

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

649. [Vers. 7.] "Et cum 1 absolverint testimonium." - Quod significet in fine ecclesiae, quando non amplius agnoscitur Divinum Domini, et inde non amplius est bonum amoris et verum doctrinae, constat ex significatione "testimonii", quod sit agnitio Divini in Domino, et inde bonum amoris et verum doctrinae (de qua sequitur); et ex significatione "absolvere illud", quod sit finire; et quia hoc finitur in fine ecclesiae, ideo per "absolvere" hic significatur finis ecclesiae; quia tunc non amplius est aliqua agnitio Divini in Domino, ideo nec est aliquod bonum amoris et verum doctrinae.

[2] Quod hoc per "testimonium" significetur, constare potest ex illis quae hactenus dicta sunt de "binis testibus"; quod nempe per illos intelligatur bonum amoris et charitatis ac verum doctrinae et fidei, quia illa principaliter testantur de Domino; sunt enim ab Ipso, et sunt Ipsius apud hominem; inde per "testimonium illorum" significatur praedicatio de illis. Quod sit agnitio Divini in Domino, quae per "testimonium" hic significatur, constat ex sequentibus in Apocalypsi, ubi dicitur

Quod testimonium Jesu sit spiritus prophetiae (cap. 19:10);

nam nisi homo id agnoscit ex corde, et credit ex spirituali fide, in nulla facultate recipiendi bonum amoris et verum doctrinae esse potest.

[3] In fine ecclesiae quidem praedicatur Dominus, et quoque ex doctrina addicatur Ipsi Divinum simile Divino Patris; attamen vix aliquis cogitat de Divino Ipsius, ex causa quia id ponunt supra aut extra Humanum Ipsius; quare cum ad Divinum Ipsius spectant, non ad Dominum spectant, sed ad Patrem sicut ad alium; cum tamen Divinum quod "Pater" vocatur est in Domino, ut Ipse docet apud Johannem (10:30, 38; 14:7). Inde est quod homo de Domino non aliter cogitet quam sicut de vulgari homine; et ex illa cogitatione fluit ejus fides, utcunque ore dicit quod credat Divinum Ipsius. Exploret quisque, si possit, ideam cogitationis suae de Domino, annon talis sit; et cum talis est, non potest conjungi Ipsi fide et amore, et per conjunctionem aliquod bonum amoris et verum fidei recipere. Inde nunc est quod in fine ecclesiae non aliqua agnitio Domini sit, hoc est, Divini in Domino et a Domino: creditur sicut agnoscatur Divinum Domini exinde, quia ex doctrina ecclesiae est; sed dum Divinum ab Humano Ipsius separatur, usque Divinum Ipsius non agnoscitur interius sed modo exterius; et exterius agnoscere est solum ore et non corde, seu est modo loquela et non fide.

[4] Quod ita sit constare potest ex Christianis in altera vita, ubi cordis cogitationes manifestantur: quando illis conceditur loqui ex doctrina et ex auditis e praedicatione, tunc Domino Divinum addicunt, et id vocant suam fidem; sed cum interior eorum cogitatio et fides exploratur, tunc de Domino non aliam ideam quam sicut de vulgari homine, cui non Divinum est, habent. Interior hominis cogitatio est unde ejus fides est; et quia illa est cogitatio et inde fides ejus spiritus, patet quod non aliqua agnitio Divini in Domino et a Domino sit in Christiano orbe in fine ecclesiae: verbo, agnitio Divini Domini externa quidem est, sed nulla interna; et agnitio externa est solius naturalis hominis, at interna est ipsius ejus spiritus; et externa post mortem sopitur, et interna est spiritus ejus. Ex his aliquantum constare potest quomodo sequentia intelligenda sunt; nempe, quod "bestia ex abysso ascendens vincet et occidet binos testes", et quod "visuri corpora eorum in platea urbis quae vocatur Sodoma et Aegyptus", at quod "postea spiritus vitae in illos intraverit."

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Ezechiel 32:4

Studie

       

4 Et projiciam te in terram ; super faciem agri abjiciam te : et habitare faciam super te omnia volatilia cæli, et saturabo de te bestias universæ terræ.