Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 588

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

588. "Quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare." - Quod significet in quibus et ex quibus nihil intellectis veri et perceptionis boni, et sic nihil vitae spiritualis, constat ex significatione "videre", quod sit intelligere verum (de qua supra, n. 11, 260 [a] , 529); ex significatione "audire", quod sit percipere et obedire (de qua etiam supra, n. 14, 249), et quod sit habere intellectum ad percipiendum (n. 529); et ex significatione "ambulare", quod sit vivere spiritualiter, et cum de Domino, quod sit ipsa vita (de qua etiam supra, n. 97); ex quibus constare potest quod per "non videre, audire et ambulare", significetur quod non sit intellectus veri, perceptio boni, et inde aliqua vita spiritualis. Quod haec non sint in illis et ab illis, nempe idolis, est quia per "idola" significantur falsa doctrinae, religionis et cultus; et in falsis talia non sunt, sed in veris quae ex bono; in his et ex his est omnis intellectus, perceptio ex voluntate boni, et consequenter vita spiritualis: dicitur consequenter, quia vita spiritualis consistit in intellectu veri ac in perceptione quae ex voluntate boni; vera enim in luce caeli sunt, in tantum ut ipsa vera luceant in caelo, et hoc ex causa quia Divinum Verum procedens a Domino facit omnem lucem in mundo spirituali, et illa lux dat omnem intelligentiam et sapientiam angelis. Quia nunc ipsa vera sunt lucis, sequitur quod falsa nullius lucis sint, illam enim exstinguunt; quapropter falsa in Verbo vocantur "tenebrae" (videatur supra, n. 526); et quia sunt tenebrae, sunt umbrae mortis spiritualis. At sciendum est quod falsa mali tales tenebrae sint, non autem falsa quae non ex malo.

Quod "audire" significet perceptionem quae ex voluntate boni, et inde obedentiam, est quia loquela intrat aurem simul cum sono, ac vera loquelae intrant intellectum et inde cogitationem, ac soni voluntatem et inde affectionem. Quod in mundo spirituali soni sistant et producant affectionem quae est voluntatis, et voces soni cogitationem quae est intellectus, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 236, 241), et supra (n. 323 [a]): inde constare potest, unde est quod "audire" et "auscultare" etiam significet obedire, ac "auris " et "auditus" obedientiam.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Apocalypsis 18:18

Studie

       

18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes : Quæ similis civitati huic magnæ ?