Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 387

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

387. "Et in morte." - Quod significet inde exstinctionem vitae spiritualis, constat ex significatione "mortis", quod sit exstinctio vitae spiritualis (de qua supra, n. 78, 186): quod hoc per "mortem" hic significetur, constat ex serie rerum in sensu interno; dicitur enim quod "data illis sit potestas interficiendi gladio, fame et morte", et per "gladium" significatur falsum destruens verum, per "famem" deprivatio cognitionum veri et boni, inde per "mortem" significatur exstinctio vitae spiritualis; nam ubi falsum regnat, ac ubi nullae cognitiones veri et boni sunt, ibi non est aliqua vita spiritualis, haec enim comparatur per cognitiones veri et boni applicatas usibus vitae: homo enim nascitur in omne malum et inde falsum, quare etiam nascitur in plenariam ignorantiam omnium cognitionum spiritualium; ut ergo abducatur a malis et inde falsis in quae nascitur, et ducatur in vitam caeli ac salvetur, necessum est ut discat cognitiones veri et boni, per quas introducatur, et fiat spiritualis. Ex hac serie rerum in sensu interno patet quod per "mortem" hic significetur exstinctio vitae spiritualis: hoc quoque significatur per mortem spiritualem.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6125

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6125. ‘Pro equis’: quod significet scientifica ex intellectuali, constat ex significatione ‘equorum’ quod sint intellectualia, de qua n. 2760-2762, 3217, 5321; et quia praedicantur de Aegypto per quam significantur scientifica, sunt hic ‘equi’ scientifica ex intellectuali. Quid scientifica ex intellectuali, dicendum: est homini intellectuale et est illi voluntarium, et haec non solum in interno ejus homine sed etiam in externo; intellectuale apud hominem augetur et crescit ab infantia ad virilem ejus aetatem, et consistit in intuitione rerum ex talibus quae sunt experientiae et scientiae, tum 1 in intuitione causarum ab effectibus, ut et consequentium ex nexu causarum; ita consistit intellectuale in comprehensione et perceptione talium quae sunt vitae civilis et moralis; existit ex influxu lucis e caelo, quapropter unusquisque homo quoad intellectuale potest perfici; intellectuale unicuique secundum applicationem, secundum vitam et secundum indolem datur, nec deficit ulli si modo sanae mentis sit; et datur homini ob finem, ut possit in libero et electione esse, hoc est, in libero 2 eligendi bonum aut malum; nisi intellectuale ei sit quale descriptum, ex semet non potest id facere, ita nec posset ei aliquid appropriari.

[2] Ulterius sciendum quod intellectuale hominis sit quod recipit spirituale, ita ut sit recipiens veri et boni spiritualis; nihil enim boni, hoc est, charitatis, et nihil veri, hoc est, fidei, potest insinuari alicui qui non intellectuale habet, sed insinuantur secundum ejus intellectuale; quapropter etiam homo non regeneratur a Domino priusquam in adulta aetate cum ei intellectuale; prius cadit bonum amoris et verum fidei sicut semen in humum prorsus sterilem; cumque regeneratus est homo tunc intellectuale ejus praestat illum usum quod videat et percipiat quid bonum et inde quid verum, transfert enim intellectuale illa quae sunt lucis caeli in illa quae sunt luminis naturae, unde illa in his apparent sicut affectiones interiores hominis in facie non simulata; et quia intellectuale illum usum praestat, ideo in Verbo multis in locis ubi de spirituali Ecclesiae, etiam de intellectuali ejus agitur; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, alibi.

[3] Ex his nunc constare potest quid per scientifica ex intellectuali intelligitur, quod nempe scientifica quae confirmant 3 illa, quae homo intellectualiter capit et percipit, haec sive mala sint sive bona; haec scientifica sunt quae per ‘equos ex Aegypto’ in Verbo significantur; ut apud Esaiam,

Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equis innituntur; confiduntque super curru quod 4 multus, et super equitibus quod validi sint valde, et non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam non quaerunt; nam Aegyptus homo non Deus, et equi ejus caro non spiritus, 31:1, 3:

[4] ‘equi ex Aegypto’ pro scientificis ex intellectuali perverso:

apud Ezechielem,

Rebellavit contra eum, mittendo legatos suos in Aegyptum, ut daret illi equos, et populum multum: num prosperabitur? num eripietur faciens hoc 17:15;

‘equi ex Aegypto’ etiam pro scientificis ex intellectuali perverso, quae consuluntur in rebus fidei, et non creditur Verbo, hoc est, Domino, nisi ex illis; ita nunquam creditur, nam in intellectuali perverso regnat negativum.

[5] Quod talia scientifica destructa sint, repraesentatur per ‘quod equi et currus Pharaonis submersi sint in mari Suph’; et quia illa, per ‘equos’, et falsa doctrinalia per ‘currus’ significantur, ideo toties ibi equi et currus nominantur, videatur Exod. 14:17, 18, 23, 26, 28; et inde in Cantico Mosis et Miriamis, Ingressus est equus Pharaonis, tum currus ejus, tum equites ejus in mare; sed redire fecit Jehovah super eos aquas maris.... Cantate Jehovae, quia exaltando exaltavit Se, equum et equitem ejus projecit in mare, Exod. 15:19, 21.

[6] Similia scientifica etiam significantur per illa quae praescripta sunt regi super Israelem, apud Mosen,

Si regem cupiant, e medio fratrum ponetur super eos rex; modo non multiplicet sibi equos, nec reducat populum in Aegyptum ut multiplicet equos, Deut. 17:15, 16;

‘rex’ repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4789, 4966, 5044, 5068, ita quoad intelligentiam, haec enim cum genuina, est ex Divino Vero; quod intelligentia per Verbum quod est Divinum Verum, comparanda sit, non autem per scientifica ex proprio intellectuali, significatur per quod ‘rex non multiplicaret equos, et non reduceret populum in Aegyptum ut multiplicet equos’.

Poznámky pod čarou:

1. ex, in the First Latin Edition.

2. et elegendi, in the First Latin Edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.