Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 330

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

330. "Ex omni tribu et lingua." - Quod significet ab omnibus qui in veris quoad doctrinam et quoad vitam sunt, constat ex significatione "tribus", quod sint omnia vera et bona in complexu (de qua supra, n. 39), illa enim per "duodecim tribus" significantur, et inde per unamquamvis tribum aliquid veri et boni; quare per "ex omni tribu" significatur ex omnibus qui in aliquo genere veri et boni sunt; et ex significatione "linguae", quod sit doctrina vitae et fidei.

Quod "tribus" significent omnia vera et bona in complexu, in suo articulo infra plenius ostendetur; pariter quod "lingua" significet doctrinam vitae et fidei, ita religionem. (Hic solum adducentur quae de significatione "tribuum" in Arcanis Caelestibus, ostensa sunt: nempe, Quod duodecim tribus Israelis repraesentaverint et inde significaverint omnia vera et bona in complexu, n. 3858, 3926, 4060, 6335:

quod similia duodecim apostoli Domini, n. 2129, 3354, 3488, 6397: causa quod duodecim fuerint, est quia "duodecim" significant omnia, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913. Quia duodecim tribus repraesentaverunt et inde significaverunt omnia vera et bona in complexu, quod inde repraesentaverint caelum et ecclesiam, n. 6337, 6637, 7836, 7891, 7996. Quod duodecim tribus varia significent secundum ordinem in quo nominantur, ac ita quoque omnia caeli et ecclesiae cum varietate, n. 3862, 3926, 3939, 4603, seq., 6337, 6640, 10335. Quod ideo responsa dari potuerint et data sint per Urim at Thummim, ubi nomina duodecim tribuum Israelis lapidibus pretiosis insculpta fuerunt, n. 3858, 6335, 6640, 9863, 9865, 9873, 9874, 9905.)

  
/ 1232  
  

Bible

 

Leviticus 4:18

Studie

       

18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.