Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 327

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

327. "Dicentes, Dignus es accipere librum et aperire sigilla ejus." - Quod significet quod Domino ex Divino Humano sit omnipotentia et omniscientia, constat ex omnibus illis quae praecedunt; actum enim huc usque est de eo, quod Domino ex Divino Humano sit omnipotentia etomniscientia, et inde quod Ipsi sit judicium. Quod id intelligatur per "Dignus es accipere librum et aperire sigilla ejus", patet ex serie rerum explicatarum a principio hujus capitis huc usque, quae velim ordine proferre; nempe, Quod per "Vidi in dextra Sedentis super throno" significetur Dominus quoad omnipotentiam et omniscientiam (n. 297): quod per "librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem", significetur status vitae omnium in caelo et in terra prorsus reconditus (n. 299, 300): quod per "Vidi angelum fortem praedicantem voce magna, Quis est dignus aperire librum et solvere sigilla ejus?" significetur exploratio num ullus talis sit ut sciat et percipiat status vitae omnium (n. 302, 303): quod per "Nemo potuit in caelo, nec super terra, nec sub terra, aperire librum", significetur quod ne hilum aliquis ex se (n. 304(a)): quod per "Ecce vicit Leo qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis, aperire librum et solvere sigilla ejus", significetur Dominus quod ex propria potentia subjugaverit inferna, ac redegerit omnia in caelis in ordinem, et hoc per Divinum Bonum unitum Divino Vero in suo Humano (n. 309, 310); per quod "Vidi Agnum stantem, habentem cornua septem et oculos septem", significetur Dominus quoad Divinum Humanum, quod Ipsi ex Eo Sit omnipotentia et omniscientia (n. 314, 316 (a, b), 317): et per quod "Venit et accepit librum e dextra Sedentis super throno", significetur quod ex Divino Humano Ipsius sint illa (n. 319). Inde nunc patet quod hic per "Dignus es accipere librum et aperire sigilla ejus", significetur quod Domino ex Divino Humano sit omnipotentia et omniscientia.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Revelation 4:11

Studie

       

11 "Worthy are you, our Lord and God, the Holy One, to receive the glory, the honor, and the power, for you created all things, and because of your desire they existed, and were created!"