Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Hoschea 14:1

Studie

       

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 480

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

480. [Vers. 16.] "Non esurient amplius neque sitient amplius." - Quod significet quod illis non deficiet bonum et verum, et inde felicitas, constat ex significatione "esurire", quod sit defectus boni, hic itaque "non esurient" quod non erit defectus boni; et ex significatione "Sitire", quod sit defectus veri, hic itaque "non sitient" quod non erit defectus veri. Quod per eadem verba etiam significetur felicitas, est quia omnis felicitas et beatitudo, quae est angelis in caelo, est ex bono et vero quae recipiunt a Domino, et secundum illa, hoc est, secundum illorum receptionem. Quod omnis felicitas caelestis, seu quod omne gaudium caeleste insit affectioni boni et veri, proinde conjugio boni et veri, in quo sunt angeli, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 395-414).

Quod "non esurient" significet quod non deficiet illis bonum, est quia per "panem" significatur bonum amoris, et "esurire" dicitur de pane et cibo; et quod "non sitient" significet quod non deficiet illis verum, est quia per "aquam" et "vinum" significatur verum, et "sitire" dicitur de aqua et vino. Inde est quod pluries in Verbo dicatur "esurire et sitire", per quae non intelligitur esuritio et sitis naturalis, sed esuritio et sitis spiritualis, quae sunt deprivatio, defectus et ignorantia cognitionum veri et boni, et simul desiderium ad illas. Quod haec per "esurire et sitire", seu per "famem et sitim" in Verbo significentur, videatur supra (n. 386), ubi plura loca de fame et siti adducta sunt et explicata.

  
/ 1232