Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Hoschea 12:10

Studie

       

10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.

Bible

 

Hiob 10

Studie

   

1 Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animæ meæ.

2 Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.

3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ?

4 Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?

5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,

6 ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,

7 et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?

8 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu ; et sic repente præcipitas me ?

9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.

10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?

11 Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.

12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.

13 Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.

14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?

15 Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

16 Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.

17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.

18 Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret !

19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.

20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum ;

21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :

22 terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo : sed sempiternus horror inhabitat.