Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Ezechiel 19

Studie

   

1 Et tu assume planctum super principes Israël :

2 et dices : Quare mater tua leæna inter leones cubavit ? in medio leunculorum enutrivit catulos suos ?

3 Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est : et didicit capere prædam, hominemque comedere.

4 Et audierunt de eo gentes : et non absque vulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in catenis in terram Ægypti.

5 Quæ cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis ; leonem constituit eum.

6 Qui incedebat inter leones, et factus est leo : et didicit prædam capere, et homines devorare :

7 didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere : et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius.

8 Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum : in vulneribus earum captus est,

9 et miserunt eum in caveam : in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël.

10 Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est : fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis.

11 Et factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes, et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum.

12 Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus : marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus : ignis comedit eam.

13 Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti.

14 Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit : et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum.

   

Bible

 

II ad Timotheum 1:10

Studie

       

10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :