Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Deuteronomium 32

Studie

   

1 Audite, cæli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei.

2 Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.

3 Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro.

4 Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.

5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa.

6 Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ?

7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.

8 Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.

9 Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus hæreditatis ejus.

10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui.

11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.

12 Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus :

13 constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ;

14 butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.

15 Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.

16 Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.

17 Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum :

18 Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.

19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.

20 Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.

21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.

22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.

23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.

24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.

25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.

26 Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.

27 Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia.

28 Gens absque consilio est, et sine prudentia.

29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.

30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?

31 Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices.

32 De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.

33 Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.

34 Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?

35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.

36 Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.

37 Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?

38 de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.

39 Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.

40 Levabo ad cælum manum meam, et dicam : Vivo ego in æternum.

41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.

42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum, de captivitate, nudati inimicorum capitis.

43 Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.

44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.

45 Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,

46 et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus :

47 quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.

48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens :

49 Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte.

50 Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis :

51 quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israël.

52 E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6075

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6075. ‘Etiam nos, etiam patres nostri’: quod significet quod ita ab antiquis, constat a significatione ‘patrum’ quod sint illi qui ab antiquis Ecclesiis, de qua n. 6050. In Verbo, ubi de Judaeis et 1 Israelitis agitur, pluribus in locis cum laude nominantur ‘patres’; qui in sensu litterae manent, per patres ibi non alios intelligunt quam Abrahamum, Jishakum, et Jacobum, et quoque filios Jacobi; sed in sensu interno per ‘patres’ ibi, cum in bono sensu, non illi intelliguntur sed qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima quae ante diluvium, et qui ab Ecclesia Antiqua quae post diluvium; illi et hi patres dicti sunt quia ab illis descendit Ecclesia, et derivata sunt illa quae Ecclesiae;

[2] per ‘patres’ intelliguntur qui ab antiquis Ecclesiis, apud Mosen,

Patribus tuis delectatus est Jehovah, ad amandum eos, et elegit semen eorum post illos, Deut. 10:15:

et apud eundem,

Memento dierum aeternitatis, intelligite annos generationis et generationis, ... cum hereditatem dedit Altissimus gentibus, quum separavit filios hominis, constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israelis: ... sed cum pinguis factus est Jeshurun, ... deseruit Deum, ... sacrificant daemonibus, diis, ... qui e propinquo venerunt, et non noverunt patres vestri, Deut. 32:7, 8, 15, 17 2 ; haec in Cantico Mosis prophetico, in quo de Antiqua Ecclesia agitur avers. 7ad 15, et de posteris Jacobi a vers. 15ad 44; status Ecclesiae Antiquissimae quae ante diluvium, significatur per ‘dies aeternitatis’; et status Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, per ‘annos generationis et generationis’; status boni eorum per ‘hereditatem quam dedit Altissimus gentibus’; et status veri eorum per quod ‘Altissimus separavit filios hominis, constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israelis’; quod hic numerus seu ‘duodecim’, sint omnia vera fidei in complexu, videatur n. 577, 2089, 3 2129 fin. , 2130 fin. , 3272, 3858, 3913; inde patet quod per ‘patres’ significentur illi qui ab antiquis Ecclesiis. Similiter in his locis:

apud Esaiam,

Domus sanctitatis nostra, et decus nostrum, ubi 4 laudaverunt Te patres nostri, 5 facta est in incendium ignis, 64:10 [KJV 11]:

apud Jeremiam,

Pater tuus nonne comedit et bibit? sed fecit judicium et justitiam, tunc bene illi, 22:15:

apud eundem,

Peccarunt Jehovae, habitaculo justitiae, et spei patrum eorum, Jehovae, 50:7:

apud Davidem,

Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri enarraverunt nobis, opus operatus in diebus illorum, in diebus antiquitatis, Ps. 44:2:

pariter ‘patres’ apud Danielem 11:24, 37, 38: quod illi qui ab antiquis Ecclesiis intelligantur per ‘patres’ in his locis, in sensu litterae non apparet sed ex sensu interno in quo agitur de Ecclesia, deque bonis et veris ejus; ipsa Ecclesia etiam quia est conjugium caeleste, hoc est, conjugium boni et veri, in Verbo quoad bonum vocatur ‘pater’ et quoad verum ‘mater’, n. 3703, 6 5581.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The First Latin Edition inserts 2119

4. laverunt 1

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.