Bible

 

Hoschea 12:3

Studie

       

3 In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 247

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

247. Multis in locis apud Prophetas describitur Ecclesia apud Gentem Israeliticam et Judaicam, quod prorsus destructa et nulla facta sit per id, quod Sensum seu Intellectum Verbi falsificaverint; nam aliud non destruit Ecclesiam. Intellectus Verbi, tam verus quam falsus, describitur apud Prophetas per EPHRAIMUM, imprimis apud Hoscheam, nam per Ephraimum in Verbo significatur intellectus Verbi in Ecclesia. Quoniam intellectus Verbi facit Ecclesiam, ideo Ephraim vocatur FILIUS PRETIOSUS, et NATUS DELICIARUM, Jeremias 31:20, 1 PRIMOGENITUS, Jeremias 31:9; 2 ROBUR CAPITIS JEHOVAE, Psalmuses 60:9, 3 108:9, 4 POTENS, Sacharia 10:7, IMPLETUS ARCU, Sacharia 9:13 et filii Ephraimi vocantur ARMATI ET JACULATORES ARCUS, Psalmus 78:9 per Arcum enim significatur Doctrina ex Verbo pugnans contra falsa. Ideo etiam Ephraim ad dextram Israelis translatus est, et benedictus; tum loco Rubenis acceptatus 5 est, Genesis 48:5, 11, seq. 6 Et ideo, Ephraim cum fratre suo Menasse a Mose in Benedictione filiorum Israelis sub nomine Josephi patris illorum supra omnes exaltatus est, Deuteronomius 33:13-17. 7

[2] Qualis autem Ecclesia est, quando intellectus Verbi est deperditus, per Ephraimum apud Prophetas etiam describitur, imprimis apud Hoscheam; ut in his, Israel et Ephraim corruent. Ephraim in solitudinem erit. Ephraim oppressus et concussus judicii, Hoschea 5:5, 9, 11-14. Quid faciam tibi Ephraim, quia sanctitas tua sicut nubes aurorae, et sicut ros mane cadens, abit, Hoschea 6:4. Non habitabunt in terra Jehovae, revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, 8 Hoschea 9:3 terra Jehovae est Ecclesia, Aegyptus est scientificum naturalis hominis; Assyria est ratiocinatio inde, ex quibus duobus simul Verbum quoad intellectum ejus interiorem falsificatur; ideo dicitur quod Ephraim in Aegyptum revertetur, et in Assyria immundum comedent. 9

[3] Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum; omni die mendacium et vastationem multiplicat; foedus cum Assyria pangit, et oleum in Aegyptum defertur, Hoschea 12:2, 10 pascere ventum, persequi eurum, ac multiplicare mendacium et vastationem, est falsificare vera, et sic destruere Ecclesiam. Simile etiam significatur per scortationem Ephraimi, nam scortatio significat falsificationem intellectus Verbi, hoc est, genuini veri ejus; in his, "Ego novi Ephraimum, quod omnino scortatus sit, et pollutus sit Israel, Hoschea 5:3. In domo Israelis vidi rem foedam, ibi scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel," Hoschea 6:10, Israel est ipsa Ecclesia, et Ephraim est intellectus Verbi, ex quo et secundum quem est Ecclesia; quare dicitur, scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel.

[4] Quoniam Ecclesia apud Gentem Israeliticam et Judaicam per falsificationes Verbi plane destructa fuit, ideo de Ephraimo dicitur, Dabo te Ephraim, tradam te Israel, sicut Adamam, et ponam te sicut Zeboim, Hoschea 11:8.

Nunc quia apud Prophetam Hoscheam a Primo Capite ad Ultimum de Falsificatione genuini intellectus Verbi, et de destructione Ecclesiae per illam, et quia per scortationem significatur falsificatio veri ibi, ideo mandatum est illi Prophetae, ut repraesentaret illum statum Ecclesiae, per quod acciperet sibi Scortum in Uxorem, et ex illa gigneret filios, Cap. 1 ac iterum, ut acciperet Mulierem adulteram, Cap. 3. Haec allata sunt, ut ex Verbo sciatur et confirmetur, quod Ecclesia talis sit, qualis est intellectus Verbi in illa, praestans et pretiosa, si intellectus sit ex genuinis veris ex Verbo, at destructa, imo foeda, si ex falsificatis.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: 21.
2. Prima editio: 20.
3. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 60:7 apud Biblia Anglica.

4. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 108:8 apud Biblia Anglica.

5. Prima editio: occeptatus.
6. Prima editio: 5, 11; seq.
7. Prima editio: Deut. 33: ad 17.
8. Prima editio: comedet.
9. Prima editio: comedet.
10. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 12:1 apud Biblia Anglica.

  
/ 853