Bible

 

Hoschea 11

Studie

   

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum.

2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

3 Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.

5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.

6 Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.

7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

8 Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.

9 Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.

10 Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.

11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9496

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9496. ‘Et facies vectes lignorum schittim’: quod significet potentiam inde, constat ex significatione ‘vectium’ quod sint potentia quae veri ex bono, de qua sequitur, et ex significatione ‘lignorum schittim’ quod sint bonum meriti 1 quod solius Domini, de qua supra n. 9472, 9486. Hic nunc dicendum est unde id quod per arcam et habitaculum repraesentari potuerit caelum, et tunc per limbum arcae terminatio, 2 per angulos firmitudo, per annulos conjunctio 3 boni cum vero, et per vectes potentia; ostensum est quod universa natura, ita omnia et singula 4 quae ibi in ordine, sint repraesentativa regni Domini, hoc est, caeli et caelestium quae ibi, n. 9280; ostensum etiam est quod universum caelum referat unum hominem, 5 et quod ideo caelum Maximus Homo 6 dictum sit, n. 9276 fin; ex quibus nunc sequitur quod omnes formae per quas repraesentantur caelestia se referant ad formam humanam, et secundum congruentiam cum illa significent;

[2] inde nunc patet unde est cum arca significat caelum ubi Dominus, quod limbus ibi 7 significet terminationem, latera bonum cum quo conjungendum 8 verum, anguli firmitudinem, annuli ipsam conjunctionem, et vectes potentiam; vectes enim se referunt ad bracchia apud hominem, unde quoque simile cum bracchiis significant, annuli se referunt ad ginglymos seu acetabula ubi conjunctio bracchiorum cum pectore, anguli ad 9 ipsas eminentias, ubi illa conjunctio, latera ad partem pectoralem seu thoracicam, limbus ad circumferentiam in qua terminatio; inde constare potest quod per ‘vectes’ significetur potentia sicut per bracchia; quod ‘bracchia’ et ‘manus’ sint potentia, videatur n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6292, 6947, 7188, 7189, 7205, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 9025, 9133, et quod per latera 10 simile quod per partem pectoralem seu thoracicam corporis, nempe bonum, nam inibi est cor et pulmo, et per ‘cor’ significatur bonum caeleste, et per pulmonem bonum spirituale, n. 3883-3896, 9300; inde patet quod per ‘annulos’ significetur simile quod per ginglymos seu juncturas pectoris cum umeris, et umerorum cum bracchiis, nempe conjunctio boni cum vero, et quod per ‘angulos’ firmitudo, nam ibi 11 se exserit robur corporis, cui robur et potentia existit per bracchia; ex his constare potest unde est quod formae naturales non vivae similia 12 repraesentent cum formis vivis, seu cum formis in humano corpore, quod nempe inde, quia caelum refert unum hominem, et quae in caelo referunt illa quae apud hominem, ut 13 videri potest ex illis quae de correspondentia hominis cum Maximo Homine seu cum caelo, fuse ostensa sunt, videantur citata n. 9276 fin.

[3] Sicut vectes quibus portabatur arca, significabant potentiam, ita quoque vectes quibus firmabantur portae urbium, ut constat a sequentibus his locis: apud Hoscheam,

Incidit gladius in urbes ejus, et consumit vectes ejus, 11:6;

‘gladius’ pro vero pugnante contra falsum, ‘urbes’ pro doctrinalibus, ‘vectes’ pro potentia:

apud Esaiam,

Propter vos misi in Babelem, et dejiciam vectes omnes, 43:14:

apud Jeremiam,

Fortes Babelis sedent in munitionibus, oblivioni data est potentia eorum, fracti sunt vectes ejus, 51:30:

apud Amos, Frangam vectem Damasci, 1:5:

apud Esaiam,

Portas aeris confringam, et vectes ferri concidam, 45:2:

similiter apud Davidem,

Ps. 107:16:

apud Jeremiam,

Non portae, 14 nec vectes illi; solitarii habitant, 49:31:

apud Ezechielem,

Omnes habitant sine muro, nec vectes et portae illis, 38:11:

apud Jeremiam,

Subsederunt in terram portae ejus, perdidit et confregit vectes ejus, Threni 2:9:

apud Davidem,

Collauda, Zion, Deum tuum, nam firmat vectes portarum tuarum, Ps. 147:[12, ] 13; in illis locis 15 ‘urbes’ significant doctrinalia, 16 n. 17 2449, 2712, 3216, 4492, 4493, ‘portae’ firmitudinem et tutationem, et ‘vectes’ potentiam quae est veri ex bono; quod omnis potentia sit veri, sed veri quod ex bono, videatur n. 6344, 18 6423, 8200, 8304, 9133, 9327, 9410.

Poznámky pod čarou:

1. ita bonum

2. The Manuscript places this after vero, .

3. The Manuscript inserts quae.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. quare

6. vocatur

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts est.

9. ipsam eminentiam

10. sicut per partem pectoralem seu thoracicam significetur bonum; quod per hanc partem in homine significetur bonum, est quia

11. robur corporis se exserit e pectore, cui robur est per brachia

12. repraesentent altered to repraesentare possint

13. constare

14. non vectes illis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. The Manuscript inserts (in the margin) dicuntur vectes portarum, qui vectes simile significant cum vectibus quibus portabatur arca,

16. In the Manuscript these references are an interpolation; after doctrinalia follows: quae firmantur et tutantur per vera ex bono; portae inde sunt firmitudoet tutatio, quae doctrinae per vera ex bono; et vectes sunt potentia

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.