Bible

 

Hoschea 11

Studie

   

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum.

2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

3 Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.

5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.

6 Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.

7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

8 Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.

9 Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.

10 Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.

11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1502

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1502. Ex his nunc patet quod peregrinatio Abrami in Aegypto nihil aliud repraesentet et significet quam Dominum, et quidem Ipsius instructionem in pueritia; quod confirmatur etiam per id quod dictum apud Hoscheam,

Ex Aegypto vocavi filium Meum, 11:1; Matth. 2:15: adhuc ex illo quod dicitur apud Mosen,

Habitatio filiorum Israelis, qui habitarunt in Aegypto, triginta anni et quadringenti anni: et factum est a fine triginta et quadringentorum annorum; et factum in eodem die hoc, egressi omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti, Exod. 12:40, 41;

qui anni non fuerunt ab ingressu Jacobi in Aegyptum sed a peregrinatione Abrami in Aegypto, ex qua fuerunt 430 anni; sic per ‘filium ab Aegypto’ apud Hoscheam 11:1 significatur hic in sensu interno Dominus: et adhuc per id confirmatur quod per ‘Aegyptum’ in Verbo non aliud significetur quam scientia, ut ostensum n. 1164, 1165, 1462.

[2] Et quod haec arcana contineantur, constare quoque potest ex eo quod similia dicantur de Abramo cum peregrinatus in Philistaea, quod nempe uxorem suam dixerit sororem, Gen. 20:1 ad fin. , et similia de Isaco cum quoque is peregrinatus in Philistaea, quod uxorem suam dixerit sororem, Gen. 26:6-13, quae nusquam relata fuissent in Verbo et fere cum similibus circumstantiis nisi arcana haec inibi recondit: laterent: praeter quod Verbum Domini sit, quod nusquam aliquam vitam habere potest nisi sensus internus sit qui Ipsum spectat.

[3] Arcana quae in his ut et in illis quae de Abramo et Isaco in Philistaea recondita latent, sunt quomodo Humana Domini Essentia conjuncta fuerit Ipsius Divinae, seu quod idem, quomodo Dominus quoad Humanam Ipsius Essentiam quoque factus Jehovah; quodque inauguratus a pueritia, de qua inauguratione hic agitur. Praeterea haec quoque involvunt arcana plura quam usquam homo possit credere; sed quae dici possunt, sunt tam pauca ut vix aliquid: praeter arcanissima de Domino, etiam involvunt arcana de instructione et regeneratione hominis ut fiat caelestis; tum quoque de instructione et regeneratione hominis ut fiat spiritualis; nec solum de hominis in particulari sed etiam de Ecclesiae in communi: tum etiam involvunt arcana de instructione infantum in caelo; verbo de omnium qui fiunt imagines et similitudines Domini: haec nusquam patent in sensu litterae, ex causa quia historica offundunt et obtenebrant, sed in sensu interno.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.