Bible

 

Genesis 9

Studie

   

1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12 Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

25 ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.

27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.

28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 755

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

755. Quod per ‘annum sexcentesimum, mensem secundum, et diem decimum septimum’ significetur alter status tentationis, sequitur ex illis quae hactenus dicta sunt, nam a vers. 6 ad hunc 11 actum est de primo statu tentationis, qui fuit quoad ejus intellectualia, nunc autem agitur de altero statu, nempe quoad voluntaria, quae causa est quod iterum dicatur aetas ejus, prius quod ‘fuerit filius sexcentorum annorum, hic quod factum diluvium ‘anno sexcentesimo ejus vitae, mense secundo, et die decimo septimo’: nusquam aliquis autumare potest quod per annos aetatis Noahi, ubi et anni et menses et dies designantur, intelligatur status tentationis quoad voluntaria; sed, ut dictum, talis fuit modus loquendi et scribendi antiquissimorum, et imprimis delectati sunt in eo quod designare tempora et nomina possent et inde historiam vero similem concinnare; in eo sapientia eorum constabat. Quod autem ‘sexcenti anni’ non significent aliud quam statum tentationis primum, ostensum est supra ad vers. 6;

hic similiter ‘anni sexcenti’, sed ut alter status tentationis significaretur, additi sunt menses et dies, et quidem menses duo, seu ‘in mense secundo’, qui significant ipsam pugnam, ut constare potest a significatione ‘numeri ‘duo’ prius ad vers. 2 hujus capitis, nempe quod significent idem ac sex, hoc est, laborem et pugnam, tum dispersionem, ut ibi ostensum videatur. numerus autem ‘septendecim’ significat tam principium tentationis quam finem tentationis, ex causa quia compositus est ex numero septenario et decem; qui numerus cum significat principium tentationis tunc involvit ‘ad dies septem’, seu septimanam septem dierum, quae quod significet principium tentationis, prius ad vers. 4 hujus capitis ostensum est; at cum significat finem tentationis, ut cap. seq. viii vers. 4, tunc ‘septem’ est numerus sanctus, cui ‘decem’ adjectus qui significat reliquias, nam absque reliquiis non potest regenerari homo: quod numerus ‘septendecim’ significet principium tentationis, constat apud Jeremiam,

Quod mandatum ei, ut emeret agrum a Hanamele, filio patrui sui, qui in Anathoth; et appendit ei argentum septem 1 siclos et decem argenti, 32:9;

qui numerus quod significet etiam captivitatem eorum Babylonicam, per quam repraesentatur tentatio fidelium et devastatio infidelium, et quidem principium tentationis et simul finis tentationis, seu liberatio, constare potest a sequentibus in capite illo apud Prophetam; quod captivitas ad vers. 36 ibi, quod liberatio a vers. 37 seq. ibi; talis numerus nusquam apud Prophetam exstaret nisi arcana, sicut omnia reliqua, involveret. Quod ‘septendecim’ significent principium tentationis, etiam constare potest ab aetate Josephi, qui septendecim annorum filius erat cum missus ad fratres et venditus in Aegyptum, Gen. 37:2; ‘quod venditus in Aegyptum’ similia repraesentat, ut ibi loci, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; ibi historica repraesentativa sunt, quae ita se habent sicut describuntur, hic autem historica facta significativa, quae se non ita habent sicut describuntur in sensu litterae; sed usque illa involvunt arcana caeli, et quidem unaquaevis vox, sicut haec: quod ita se habeant, non potest non peregrinum apparere, quia ubi aliquod historicum verum aut historicum factum occurrit, animus detinetur in littera, e qua se abstrahere nequit; inde credit quod nihil aliud significet et repraesentet; sed quod internus aliquis sensus sit, in quo vita Verbi, non autem in littera, quae absque sensu interno mortua est, unicuique intelligenti constare potest; absque sensu interno quid historicum aliud est quam historicum apud aliquem profanum scriptorem? ita quid utilitatis foret scire annum Noahi, et mensem et diem, cum diluvium factum, nisi arcanum caeleste involvat? et quis non potest videre quod ‘omnes fontes abyssi magnae disrupti, et cataractae caeli apertae’ sit locutio prophetica? praeter alia similia.

Poznámky pod čarou:

1. I has siclorum, probably a printer’s misreading.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.