Bible

 

Genesis 8

Studie

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 913

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

913. Quod ‘diffundant se in terra, significent operationem interni hominis in externum, et quod ‘fructificent’ significent incrementa boni, et ‘multiplicentur’ incrementa veri, et quod ‘super terra’ significet apud externum hominem, constat a serie rerum, tum ab ii quae prius dicta et ostensa sunt de significatione ‘fructificare’ quod in Verbo praedicetur de bonis, et de significatione ‘multiplicari’ quod praedicetur de veris: quod ‘terra’ significet externum hominem similiter prius ostensum est; quare non illis confirmandis immorandum. Hic agitur de interni hominis operatione in externum postquam homo regeneratus est, quod nempe tunc primum ‘fructificetur’ bonum et ‘multiplicetur’ verum cum externus homo redactus est in correspondentiam aut oboedientiam; prius nusquam potest, quia repugnant bonis corporea et veris sensualia; illa amorem boni, haec amorem veri exstinguunt: fructificatio boni, et multiplicatio veri fit in externo homine; fructificatio boni in ejus affectionibus, multiplicatio veri in ejus memoria. Externus homo hic vocatur ‘terra’, in quam 1 se diffundunt, et super qua se fructificant et multiplicant.

Poznámky pod čarou:

1. The First Latin Edition has quem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.