Bible

 

Genesis 6

Studie

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 666

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

666. Quod ‘foedus’ nihil aliud significet quam regenerationem et quae regenerationis sunt, constare potest ex Verbo passim ubi Ipse Dominus appellatur ‘Foedus’, quia Ipse unicus est Qui regenerat, et Qui ab homine regenerato spectatur, et est Omne in omnibus amoris et fidei: quod Dominus sit ipsum Foedus constat apud Esaiam,

Ego Jehovah vocari Te in justitia, et apprehendens manum Tuam, et custodiens Te, et dabo Te in Foedus populi, in lucem gentium, 42:6;

ubi ‘foedus’ pro Domino; ‘lux gentium’ est fides; similiter, cap. 49:6, 8:

apud Malachiam, Ecce Ego mittens angelum Meum, ... et subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et Angelus foederis, quem vos desideratis; ecce venit, ... quis sustinet diem Adventus Ipsius, 3:1, 2;

ubi Dominus appellatur ‘Angelus foederis’. Sabbatum appellatur ‘foedus aeternum’, Exod. 31:16, quia significat Ipsum Dominum; et hominem ab Ipso regeneratum caelestem.

[2] Quia Dominus est ipsum Foedus, constat quod foederis sit omne quod conjungit hominem Domino, ita amor et fides, et quae sunt amoris et fidei; illa enim sunt Domini et in illis Dominus, ita ipsum foedus in illis ubi recipiuntur; haec non dantur nisi quam apud regeneratum, apud quem quicquid est Regeneratoris seu Domini, hoc est foederis seu foedus; ut apud Esaiam,

Misericordia Mea a tecum non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, 54:10;

ubi ‘misericordia et foedus pacis’ est Dominus et quae sunt Domini:

apud eundem,

Inclinate aurem vestram et ite ad Me, audite et vivat 1 ad vestra, et pangam vobis foedus aeternitatis, misericordias Davidis firmas; en testem populis dedi Ipsum, ducem et legislatorem populis, 2 55:3, 4;

ubi ‘David’ pro Domino; ‘foedus aeternitatis’ in illis, et per illa, quae sunt Domini, quae intelliguntur per ‘ire ad Ipsum’, et ‘audire ut vivat anima’:

[3] apud Jeremiam,

Dabo illis cor unum et viam unam, ad timendum Me omnibus diebus in bonum illis et filiis illorum post illos; feriamque illis foedus saeculi, quod non avertar a post eos, ad benefaciendum Me illis, et timorem Meum dabo in cor illorum, 32:39, 40;

pro illis qui regenerandi, tum pro iis quae sunt apud regeneratum, quae sunt ‘cor unum, et via una’, hoc est, charitas et fides, quae sunt Domini, ita foederis:

apud eundem,

Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae foedus pacis; non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum, ... quia ii irritum reddiderunt foedus Meum:... sed hoc foedus, quod pangam cum domo Israelis post dies hos, ... dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, eroque iis in Deum, et ii erunt Mihi in populum, 31:31-33;

manifeste hic explicatur quid ‘foedus’, quod sit amor et fides in Dominum, quae apud regenerandum:

[4] apud eundem, appellatur amor

‘foedus diei’, et fides ‘foedus noctis’, 33:20:

apud Ezechielem,

Ego Jehovah ero illis in Deum, et servus Meus David princeps in medio illorum, ... et pangam illis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, et habitabunt in deserto confidenter, et dormient in silvis, 34:24, 25;

ibi manifeste de regeneratione; ‘David’ pro Domino:

apud eundem,

David... princeps iis in aeternum; pangam iis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, ... ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum, Ezech. 32:25, 26;

ubi similiter de regeneratione; ‘David’ et ‘sanctuarium’ pro Domino:

apud eundem,

Inii foedus tecum, ... et fuisti Mihi; et lavi te aquis, et ablui sanguines tuos desuper te, et unxi te oleo, 16:8, 9, 11;

ubi manifeste pro regeneratione:

apud Hoscheam,

Pangam illis foedus in die illo, cum fera agri et cum avis caelorum et reptili terrae, 2:18;

pro regeneratione; ‘fera agri’ pro illis quae sunt voluntatis, ‘avis caelorum’ quae sunt intellectus:

apud Davidem,

Redemptionem misit populo Suo, praecepit in aeternum foedus Suum, Ps. 111:9;

pro regeneratione: ‘foedus’ dicitur quia datur et recipitur.

[5] Qui vero non regenerati sunt, seu quod idem est, qui in externis ponunt cultum, et semet et quae cupiunt et cogitant, sicut pro diis aestimant et colunt, et quia separant se a Domino, praedicatur de iis quod ‘irritum reddant foedus’; ut apud Jeremiam,

Deseruerunt foedus Jehovae Dei sui, et incurvarunt se diis aliis, et serviverunt iis, 22:9:

apud Mosen,

Qui transgrederetur foedus serviendo diis aliis, soli, lunae, exercitui caelorum, lapidaretur, Deut. 17:2 seq;

‘sol’ pro amore sui, ‘luna’ pro principiis falsi, ‘exercitus caelorum’ pro ipsis falsis. Exinde nunc constat quid ‘arca foederis’, in qua testimonium seu foedus, quod Ipse Dominus; quid ‘Liber foederis’, quod Ipse Dominus, Exod. 24:4-7; 3 34:27; Deut. 4:13, 23;

quid ‘Sanguis foederis’, quod Ipse Dominus, Exod. 24:6, 8, Qui solus Regenerator; inde ‘foedus’ ipsa regeneratio.

Poznámky pod čarou:

1. Line 6 below, and Arcana Coelestia 3869 have ut vivat.

2. The First Latin Edition and Schmidius have gentibus, so also Arcana Coelestia 6804; but the Hebrew and Arcana Coelestia 4197 has populis.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.