Bible

 

Genesis 6

Studie

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 661

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

661. ‘Ad perdendum omnem carnem in qua spiritus vitarum, sub caelis’: quod significet quod se perderet omnis posteritas Ecclesiae Antiquissimae, constat inde, tum ex eorum descriptione prius, quod successive hereditario traxerint a parentibus talem genium ut tam diris persuasionibus prae aliis imbuerentur; imprimis ex causa quod doctrinalia fidei, quae apud se habebant, cupiditatibus suis infuderint, tunc tales facti; aliter se res habuit cum iis qui nulla doctrinalia fidei habent, sed in ignorantia prorsus vivunt; ii non possunt ita facere, ita non profanare sancta, et sic intercludere viam pro reliquiis,

[2] consequenter non angelos Domini a se expellere. Reliquiae, ut dictum, sunt omnia innocentiae, omnia charitatis, omnia misericordiae, et omnia veritatis fidei, quae homo ab infantia a Domino habuit, et didicit; omnia et singula illa reconduntur; quae si homo non haberet, nusquam aliquid innocentiae, charitatis et misericordiae potuisset inesse ejus cogitationi et actionibus, proinde nihil boni et veri; inde pejor foret immanibus feris; similiter si haberet reliquias talium, at per foedas cupiditates et diras persuasiones falsi viam obturaret ne operari possent; tales fuerunt antediluviani qui semet perdiderunt, qui intelliguntur per ‘omnem carnem in qua spiritus vitarum, sub caelis’.

[3] ‘Caro’ significat, ut prius ostensum, omnem hominem in genere, et corporeum in specie; ‘spiritus vitarum’ omnem vitam in genere, sed proprie illorum vitam qui regenerati fuerunt, ita hic posteritatem ultimam Ecclesiae Antiquissimae, in qua tametsi nulla vita fidei residua; usque quia a parentibus traxerunt aliquid seminis inde quod suffocarunt, hic vocatur ‘spiritus vitarum’, seu ‘in cujus naribus flatus spiritus vitarum’, ut cap. seq. vii vers. 22. ‘Caro sub caelis’ significat mere corporeum, ‘caeli’ sunt intellectualia veri et voluntaria boni; quae cum a corporeo separata sunt, homo non amplius potest vivere; quod sustinet hominem, est conjunctio ejus cum caelo, hoc est, per caelum cum Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.