Bible

 

Genesis 50

Studie

   

1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.

2 Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.

3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.

4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis :

5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.

6 Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.

7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti :

8 domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.

9 Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.

10 Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.

11 Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.

12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :

13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre.

14 Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.

15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,

16 mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,

17 ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.

18 Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus.

19 Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ?

20 Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.

21 Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.

22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir Filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.

23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.

24 Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto :

25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6534

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6534. ‘Etiam equites’: quod significet intellectualia, constat ex significatione ‘equitum’ quod sint illa quae sunt intellectus, nam per ‘equum’ significatur intellectuale, n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125. Quod ‘equites’ sint illa quae sunt intellectus, porro constare potest rex his locis:

apud Mosen,

Jehovah solus duxit eum, ... equitare fecit eum super excelsis terrae, Deut. 32:12, 13;

ubi de Ecclesia Antiqua; ‘equitare facere super excelsis terrae’ pro donare intellectu superiore:

[2] apud Davidem,

In honore tuo conscende, et equita super verbo veritatis et mansuetudinis et justitiae, et docebit te mirabilia dextra tua, Ps. 45:5 [KJV 4);

ibi de Domino, ‘equitare super verbo veritatis’ pro esse in ipso intellectu veri:

apud eundem,

Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus, per Jah, nomen Ipsius, Ps. 68:5 [KJV 4);

ibi etiam de Domino, ‘nubes’ pro sensu litterali Verbi, Praefat. ad Gen. xviii, n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. ; ‘equitare super illis’ pro esse in sensu interno ubi verum in sua intelligentia et sapientia:

[3] apud Zachariam, In die illo percutiam omnem equum stupore, et equitem ejus furore, 1 et super domum Jehudae 2 aperiam oculum Meum; omnem autem equum populorum percutiam caecitate, 12:4;

‘equus’ pro intellectuali, et ‘eques’ pro intellectu; quis non videt quod ‘equus’ hic non sit equus, nec ‘eques’ eques, sed quod significetur tale quod percuti potest stupore et furore, tum caecitate? quod id sit intellectus, patet.

[4] Quod per ‘equos et equites’ intellectualia significentur, et in opposito sensu ratiocinia et inde falsa, constare potest apud Johannem, Vidi, cum ecce Equus albus, et sedens super illo habens arcum, cui data est corona, hic exivit vincens.... 3 Tunc exivit alius equus rufus, et sedenti super eo datum est ut auferret pacem de terra, et ut se invicem occiderent, unde data est illi machaera magna.... Vidi, cum ecce equus niger, et sedens super illo habens libram in manu; ... vidi ergo, cum ecce equus pallens et sedens super illo, cui nomen mors, Apoc. 6:2, 4, 5, 8 4 ; quod hic ‘equi et sedentes super illis’ significent talia quae sunt intellectus veri, et in opposito sensu quae sunt falsi, a singulis patet; equus albus et sedens super illo' pro intellectu veri ex Verbo; quod ‘sedens super equo albo’ sit Dominus quoad Verbum, apertis verbis dicitur Apoc. 19:11, 13, 16; ‘equus rufus et sedens super illo’ pro ratiociniis ex cupiditatibus mali, per quae violentia infertur veris ex Verbo; equus niger et sedens super illo, pro exstincto intellectuali veri; et ‘equus pallens et sedens super illo’ pro damnatione inde.

[5] ‘Equi et equites’ in opposito sensu pro intellectu perverso et inde falsis, etiam apud Ezechielem,

Scortata est Oholah sub me, et dilexit amasios suos, ... praefectos et duces, juvenes desiderii omnes, equites equitantes equis.... Soror ejus Oholibah filios Asshuris adamavit, praefectos et duces, propinquos, vestitos ornatu perfecto, equites equitantes equis, juvenes desiderii omnes, 23:5, 6, 12;

‘Oholah’ pro Ecclesia perversa spirituali, quae est Samaria, 5 et ‘Oholibah’ pro Ecclesia 6 perversa caelesti, quae est Hierosolyma 7 , Israelitae enim qui Samariae, repraesentabant Ecclesiam spiritualem, Judaei autem qui Hierosolymae, repraesentabant Ecclesiam caelestem; ‘Assyrii et filii Asshuris’ pro ratiocinatione contra vera fidei, n. 1186; ‘equites equitantes equis’ pro intellectu perverso, unde falsa:

[6] apud Habakkuk, Ego excitans Chaldaeos, gentem amaram et praecipitem, pergentem in latitudinem terrae, ad hereditandum habitacula non sua, ... cujus leves sunt prae pardis equi, 8 acuti prae lupis vesperae, ut diffundant se equites ejus, unde equites ejus e longinquo veniunt, 1:6, 8;

‘Chaldaei’ pro illis qui in falsis sunt, sed in externis apparent esse in veris, ita pro profanatione veri, ‘Babel’ autem pro profanatione boni, n. 1182, 1368; ‘pergere in latitudinem terrae’ pro destruere vera; quod ‘latitudo terrae’ sit verum, videatur n. 3433, 3434, 4482; inde patet quod ‘equites qui se diffundunt et e longinquo adveniunt’ sint illa quae sunt 9 intellectus perversi, ita falsa'.

Poznámky pod čarou:

1. at

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. Tum

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts quam Ecclesiam Israelitae repraesentabant, .

6. inversa

7. The Manuscript inserts quam Ecclesiam Judaei repraesentabant:

8. oculi 1

9. intellectus perversus et inde falsum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.