Bible

 

Genesis 49:25

Studie

       

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 358

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

358. "Ex tribu Isascharis duodecim millia signati," significat Bonum vitae, apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. - Per "Isascharem" significatur in Sensu supremo Divinum Bonum Veri et Verum Boni, in Sensu spirituali Amor conjugialis caelestis qui est boni et veri, et in Sensu naturali Remuneratio hic autem Bonum vitae, quia in hac classe in ordine est tertius, ac tertius in qualibet classe significat ultimum, quod producitur ex duobus prioribus, ut effectus ex suis causis; et effectus ex Amore spirituali, qui est Amor erga proximum, et significatur per Simeonem, per Affectionem veri, quae significatur per Levim, producit Bonum vitae, quod est "Isaschar:" nominatus etiam est ex Mercede, (Genesis 30:17-18), ita ex Remuneratione, et Bonum vitae in se Remunerationem habet. Aliquid tale etiam per Isascharem significatur in Benedictione ejus a Mose:

"Laetare Sebulon in exitu tuo, Isaschar in tentoriis tuis, populos in montem vocabunt, ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae," (Deuteronomius 33:18-19).

Per "Isascharem" autem in benedictione ejus a Patre Israele, (Genesis 49:14-15), significatur Bonum vitae meritorium, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis (6388). 1

Poznámky pod čarou:

1. 6388 pro "5688"

  
/ 962