Bible

 

Genesis 49

Studie

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6353

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6353. ‘Instrumenta violentiae machaerae eorum’: quod significet quod doctrinalia serviant ad destruendum opera charitatis, ita ipsam charitatem, constat a significatione ‘instrumentorum violentiae’ quod sint quae inserviunt ad 1 destruendum charitatem; quod ‘instrumenta’ sint quae inserviunt, patet, et quod ‘violentia’ sit destructio charitatis, mox videbitur; et ex significatione ‘machaerarum’ quod sint doctrinalia; ‘gladii’ enim sunt vera fidei per quae contra falsa et mala pugnatur, n. 2799, 2 ita ‘machaerae’ sunt doctrinalia, hic doctrinalia per quae pugnatur contra verum et bonum, et per quae haec exstinguuntur, quia ab illis qui in sola fide, seu in fide separata a charitate, apud quos contrarium est.

[2] Doctrinalia eorum qui in sola fide, ex quibus destruunt opera charitatis, sunt praecipue quod doceant salvari hominem per fidem solam absque operibus charitatis, et quod haec non necessaria sint, quodque homo per solam fidem salvetur etiam in ultima mortis hora, utcumque per totum vitae 3 curriculum vixerat; ita qui non nisi quam crudelia exercuerunt, qui latrocinia, qui adulteria, qui profana; 4 ac inde quod salvatio sit modo intromissio in caelum, ita quod non intromittantur nisi qui illam gratiam acceperunt 5 in fine vitae suae, ac ita quod quidam ex misericordia electi sint et quidam ex immisericordia damnati; cum tamen a Domino nulli negetur caelum, sed vita et communicatio vitae quae sentitur ibi sicut a subjectis odor in terra, facit ut nequaquam ibi esse possint, cruciantur enim a malo vitae suae ibi plus quam in profundissimo inferno.

[3] Quod ‘machaera’ significet falsum pugnans et occidens, patet apud Johannem, Exivit alius equus rufus, et sedenti super eo datum est ut auferret pacem de terra, ut se invicem occiderent, unde illi data est machaera magna, Apoc. 6:4 6 :

apud eundem,

Si quis machaera occidit, oportet illum machaera occidi, Apoc. 13:10, 14.

[4] 7 Quod ‘violentia’ sit vis quae infertur charitati, liquet a pluribus locis in Verbo 8 ; ut apud Esaiam,

Desinet violentus, et consumetur irrisor, exscindentur omnes maturantes 9 iniquitatem, qui peccare faciunt hominem in verbo, et corripientem in porta illaqueant, et declinare faciunt in 10 inane justum, 29:20, 21;

hic violentus alia voce in lingua originali, sed 11 quae similis significationis est; quod ‘violentus’ sit qui vim infert 12 charitati, significatur per quod ‘peccare faciant hominem in verbo’, et ‘declinare faciant 13 justum’:

[5] apud eundem,

Opera eorum opera iniquitatis, et factum violentiae in manibus eorum; pedes eorum ad malum currunt, et festinant ad effundendum sanguinem innocentem, 59:6, 7; hic ‘violentia’ pro vi allata charitati, quae vis quod etiam significetur per ‘effundere sanguinem’, videatur n. 374, 1005:

apud eundem,

Non erit amplius violentia in terra tua, vastatio et confractio in terminis tuis, 60:18;

‘violentia’ pro destructione charitatis, inde enim ‘vastatio et confractio in terra’, hoc est, in Ecclesia:

[6] apud Jeremiam,

Violentiam et vastationem praedico, nam factum est verbum Jehovae mihi opprobrio et ignominiae toto die, 20:8;

‘violentia’ etiam ibi pro violentia in spiritualibus, ita pro destructione charitatis, ut et fidei:

apud Ezechielem,

Terra plena est judicio sanguinum, et urbs plena 14 violentia, 7:23;

‘judicium sanguinum’ pro destructione fidei, ‘violentia’ pro destructione charitatis:

[7] apud eundem,

Si genuerit filium violentum, effusorem sanguinis, qui fecerit unum de ullo eorum; si ille ... super montibus comederit, et uxorem socii polluerit, miserum et egenum oppresserit, rapinas rapuerit, pignus non restituerit, et ad idola sustulerit oculos suos, abominationem fecerit, in faenus dederit, et usuram receperit, num vivet? non vivet, ... moriendo morietur, 18:10-13;

hic quid ‘filius violentus et effusor sanguinis’ sit, describitur, sunt quae ibi recensentur, omnia opera charitatis quae destruit, ita filius violentus et effusor sanguinis est destructor charitatis et fidei:

[8] apud Davidem,

Libera me Jehovah ab homine malo, a viro violentiarum serva me, qui cogitant mala in corde, toto die congregant se ad bellum, exacuunt linguam suam sicut serpens, venenum aspidis sub labiis eorum: custodi me, Jehovah, a manibus impii, a viro violentiarum serva me.... Vir linguae ne subsistat in terra, vir violentiae malum venatur in subversiones, Ps. 140:2-5, 12 [KJV 1-4, 11);

‘vir violentiarum’ pro illis qui destruunt vera fidei et bona charitatis; quod pugnent contra illa, significatur per quod ‘toto die congregent se ad bellum, exacuant linguam sicut serpens’, 15 quod ‘venenum aspidis sub labiis eorum’, et 15 quod ‘venetur malum in subversiones’: et praeterea alibi, ut Ezech. 12:19, Joel 4:19 (KJV 3:19), Mal. 2:16, 17, Zeph. 3:4, Ps. 18:49 [KJV 48), Ps. 55:10-12 [KJV 9-11), 58:3-6 [KJV 2-5), Deut. 19:16, i ibi machaera pro falso pugnante contra verum, et id exstinguente

Poznámky pod čarou:

1. destruendam

2. sed

3. The Manuscript inserts suae.

4. et sic

5. The manuscript has quod fidem in fine vitae suae confiteantur, praeter plura quae ex illis dependent. Quod machaera sit quae pugnat et exstinguit.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts ibi machaera pro falso pugnante contra verum, et id exstinguente.

8. The Manuscript inserts violentia enim in spirituali sensu non aliud est; quod violentia id sit patet.

9. judicium, in the Manuscript, , in the First Latin Edition, iniquitatem Schmidius and others; Hebrew ( = aven) sinfulness

10. mane justum in the Manuscript, and mane judicium, in the First Latin Edition, evidently a misreading of inane

11. usque eadem significatione

12. The Manuscript inserts fidei et.

13. in mane justum in the Manuscript, and judicium l

14. The Manuscript inserts est.

15. The Manuscript inserts per.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.