Bible

 

Genesis 49

Studie

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 448

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

448. "Ex tribu Josephi duodecim millia signati." - Quod significet conjunctionem illorum qui in secundo caelo cum Domino, constat ex repraesentatione et inde significatione "Josephi" et ejus tribus, quod sit spirituale regni et ecclesiae Domini; quod hic per "Josephum" significetur conjunctio eorum qui in secundo caelo cum Domino, est quia per "Josephum" significatur regnum spirituale Domini, et hoc regnum constituit secundum caelum: sunt enim duo regna, ex quibus caelum, regnum caeleste et regnum spirituale; regnum caeleste consistit ex illis qui in tertio seu intimo caelo, et regnum spirituale ex illis qui in secundo seu medio caelo. Quod conjunctio eorum qui in eo sunt, per "Josephum" significetur, est quia id caelum per "Josephum" significatur, et quia in hac quarta classe tribuum agitur de conjunctione omnium qui in caelis sunt et in caelos veniunt cum Domino, et illa conjunctio significatur per "tribum Sebulonis", quae est prima tribus illius classis; et prima tribus cujusvis classis et seriei indicat rem de qua agitur in sequentibus, quam etiam in genere sequentes retinent, hic itaque conjunctionem: inde est quod "tribus Sebulonis" significet conjunctionem illorum qui in tertio caelo cum Domino, "tribus Josephi" conjunctionem illorum qui in secundo caelo cum Domino, et "tribus Benjaminis" conjunctionem illorum qui in primo caelo cum Domino.

[2] Quod "Josephus" repraesentaverit et inde in Verbo significet Dominum quoad Divinum spirituale, et in sensu respectivo regnum spirituale, constare potest ex omnibus illis quae in Verbo tam Historico quam Prophetico de illo memorata et dicta sunt: in Verbo Historico de Josepho dicitur

Quod somniaverit somnium, quod undecim manipuli circumdederint ejus manipulum, et incurvaverint se ei: tum quod sol et luna, et undecim stellae, ei se incurvaverint (Genesis 37:4-11);

per quae in sensu proximo intelligitur quod fratres ejus ac parentes venturi in Aegyptum, ac ut dominum terrae ibi veneraturi; sed in sensu spirituali per illa significatur quod ecclesia quae per Jacobum et per filios ejus repraesentabatur, se submissura Domino; nam per "Josephum", ut dictum est, repraesentatur Dominus quoad Divinum spirituale, et in sensu respectivo regnum spirituale Domini in caelo et in terra: regnum spirituale Domini in terra est ecclesia spiritualis; haec ecclesia est quae in sensu interno intelligitur per Jacobum et per ejus filios, quando fuerunt in Aegypto.

[3] Postea per "Josephum" describitur instauratio ecclesiae quae a filiis Israelis repraesentanda erat; quare etiam Josephus delatus est in Aegyptum, et dominatum super totam illam terram obtinuit, et illuc invitavit patrem suum et fratres suos, ac nutrivit eos; et quamdiu dominus terrae fuit, per terram Aegypti repraesentabatur ecclesia spiritualis in naturali, ac per Jacobum et filios ejus ecclesia spiritualis: sed finis repraesentationis ecclesiae spiritualis in naturali per Aegyptum fuit cum Moses natus est, ac incepit filios Israelis ex Aegypto educere. (Sed haec, quia plura sunt et varia, exposita sunt in Arcanis Caelestibus.)

[4] repraesentatio Domini quoad Divinum spirituale, et inde repraesentatio regni spiritualis Domini, continetur in his verbis apud Mosen,

"Dixit Pharao ad servos suos, Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei? Et dixit Pharao ad Josephum, Postquam cognoscere fecit Deus tibimet omne hoc, nemo intelligens et sapiens sicut tu; tu eris super domo mea, et super ore tuo osculabitur omnis populus meus; tantum solio magnus ero prae te. Et dixit Pharao ad Josephum, vide, dedi te super omnem terram Aegypti: et removit Pharao annulum suum super manu sua, et dedit illum super manum Josephi, et vestivit eum vestibus byssi; et posuit torquem auri super collum ejus, et vehi fecit eum in curru secundario qui sibi, et clamaverunt ante eum Abrech, et dando eum super omnem terram Aegypti: et dixit Pharao ad Josephum, Ego Pharao; praeter te non extollet vir manum suam et pedem suum in omni terra Aegypti" (Genesis 41:38-44);

(quae explicata in Arcanis Caelestibus, a n. 1 5306, 5329 videantur).

[5] Dicitur quod per Josephum in supremo sensu repraesentetur Dominus quoad Divinum spirituale: quare primum dicetur quid per Divinum spirituale Domini intelligitur. Caelum distinguitur in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, et alterum regnum spirituale. Ipsum Divinum procedens a Domino facit caelum, et Divinum procedens a Domino est Divinum Bonum unitum Divino Vero. Omnes in caelo qui recipiunt Divinum Bonum plus quam Divinum Verum, illi constituunt regnum caeleste Domini; omnes autem qui recipiunt Divinum Verum plus quam Divinum Bonum, illi constituunt regnum spirituale Domini: quare Divinum Domini quod recipitur ab angelis in caelesti regno Domini, vocatur Divinum caeleste, ac Divinum Domini quod recipitur ab angelis in regno spirituali Domini, vocatur Divinum spirituale; at sciendum est quod Divinum a Domino procedens ita dicatur ex receptione, et non quod duo Divina, caeleste et spirituale, procedant; nam Divinum Bonum, quod a receptione vocatur Divinum caeleste, ac Divinum Verum, quod a receptione vocatur Divinum spirituale, ita unita procedunt ut non sint duo sed unum. (Verum haec amplius exposita videantur in opere De Caelo et Inferno 20-28, ubi actum est De duobus Regnis, in quae tres Caeli distincti sunt: et n. 13, 133, 139, ubi actum est de Divino procedente, quod sit Divinum Bonum unitum Divino Vero, et quod duo sint modo apud recipientes.)

[6] Quod Dominus quoad Divinum spirituale, et inde regnum spirituale significetur per "Josephum", constat adhuc ex sequentibus his locis: - In benedictione filiorum Israelis a patre,

"Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem, filiae, incedit super murum; et exacerbabunt illum, et jaculabuntur, et odio habebunt illum sagittarii; et sedebit in valido arcus sui, et roborabuntur brachia manuum illius a manibus potentis Jacobi; inde Pastor Lapis Israelis a Deo patris tui, et juvabit te, et cum Schaddai, et benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis infra, benedictionibus uberum et uteri: benedictiones patris tui praevalebunt super benedictionibus genitorum meorum, usque ad desiderium collium saeculi; erunt capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum illius" (Genesis 49:22-26):

"filius fecundae Josephus" significat regnum spirituale et ecclesiam spiritualem Domini, ac in supremo sensu Dominum quoad Divinum spirituale; "filius fecundae supra fontem", significat fructificationem a veris quae ex Verbo ("filius fecundae" est fructificatio a veris, et "fons" est Verbum): "filiae, incedit super muro", significat ad pugnandum ex veris quae ex bono contra falsa quae ex malo; "murus" est verum tutans: "et exacerbabunt illum" significat resistentiam a falsis; "et jaculabuntur" significat quod ex falsis pugnabunt; "et odio habebunt illum sagittarii" significat quod omni hostilitate a falsis doctrinae, "jacula" enim et "sagittae", ita "jaculatores" et "sagittarii", significant pugnam ex veris contra falsa doctrinae, hic autem ex falsiS doctrinae contra vera: "et sedebit in valido arcus", significat quod tutus erit ex veris doctrinae pugnantibus contra falsa; "arcus" est doctrina: "et roborabuntur brachia manuum ejus" significat potentiam virium pugnandi; "a manibus potentis Jacobi" significat ab omnipotentia Divini Humani Domini: "exinde Pastor Lapis Israelis" significat quod inde omne bonum et verum spirituale in regno; "a Deo patris tui" significat quod Deus Antiquae Ecclesiae; "et cum Schaddai?" significat Dominum benefactorem post tentationes; "et benedicet tibi benedictionibus caeli desuper" significat bonis et veris ab interiori; "benedictionibus abyssi cubantis infra" significat cognitionibus veri et boni, ac scientificis confirmantibus, ab exteriori; "benedictionibus uberum et uteri" significat affectiones earum spirituales et conjunctionem: "benedictiones patris tui praevalebunt super benedictionibus genitorum meorum" significat quod ecclesia illa, quae per "Josephum" significatur, sit ex vero et bono spirituali; "usque ad desiderium collium saeculi" significat ex amore mutuo caelesti; "erunt capiti Josephi" significat quod illa quoad interiora; "et vertici Naziraei fratrum ejus" significat et quoad exteriora. (Sed haec amplius explicata in Arcanis Caelestibus n. 6416-6438, videantur.)

[7] In benedictione filiorum Israelis a Mose,

"Josepho dixit, Benedicta a Jehovah terra illius, de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra, et de pretiosis proventuum solis, et de pretiosis producti mensium, et de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi, et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus; et beneplacitum habitantis in rubo, venient capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum ejus" (Deutr, 33:13-17):

describitur ibi ecclesia spiritualis Domini apud illos qui in doctrina veri sunt ex Verbo, et in vita secundum illam: "terra Josephi" significat illam ecclesiam; "benedicta de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra", significat ex Divinis veris ex Verbo in spirituali homine, et ex influxu ejus in naturalem: "pretiosa caeli" sunt Divina vera spiritualia seu quae in spirituali homine, "ros" significat influxum inde, et "abyssus jacens infra" significat naturalem hominem ubi cognitiones veri et boni ad perceptionem, ac scientifica confirmantia: "de pretiosis proventuum solis, et de pretiosis producti mensium", significat ex veris profluentibus ex caelesti regno Domini, et ex veris profluentibus ex spirituali regno Domini; "pretiosa solis" sunt vera ex regno caelesti, "pretiosa mensium" sunt vera ex regno spirituali, "proventus" et "productum" sunt quae profluunt: "de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi", significat vera genuina qualia fuerunt in Antiquissima Ecclesia, et qualia in Antiqua; "montes orientis" significant Antiquissimam Ecclesiam quae fuit in amore in Dominum; illa ecclesia describitur per "montes orientis", quia "mons" significat amorem et "oriens" Dominum; "colles saeculi" significant Antiquam Ecclesiam quae fuit in charitate erga proximum; haec ecclesia describitur per "colles saeculi", quia "colles" significant charitatem erga proximum: (quod "montes" et "colles" illa significent, videatur supra, n. 405): "et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus" significat ecclesiam externam spiritualem, quae est apud, illos qui vivunt secundum cognitiones veri ac boni; "terra est ecclesia illa, et "plenitudo" sunt cognitiones in externo homine: "et beneplacitum habitantis in rubo" significat Dominum quoad Divinum spirituale, quod ab Ipso illa omnia: "venient capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum ejus", significat quoad interiora et quoad exteriora (ut supra).

[8] Apud Sachariam,

"Potentem faciam domum Jehudae, et domum Josephi salvabo;.... hinc erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eorum sicut vino" (10:6, 7):

per "domum Jehudae" hic intelligitur ecclesia quae in amore in Dominum, quae vocatur ecclesia caelestis; et per "Josephum" intelligitur ecclesia quae in bono charitatis et veris fidei, quae vocatur ecclesia spiritualis; quoniam vera illius ecclesiae potentiam ex bono habent, ideo dicitur quod "erunt sicut potens Ephraim", nam "Ephraim" significat verum ex bono in naturali homine, cui vero est potentia: gaudium eorum ex veris significatur per quod "laetabitur cor eorum sicut vino"; "vinum" significat verum ex bono.

[9] Apud Ezechielem,

Jehovah dixit, "Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud, Jehudae et filiis Israelis et sociis ejus: deinde sume tibi lignum unum, et scribe super illud, Josephi, lignum Ephraimi, et omnis domus Israelis.... ; postea conjunge illa unum cum altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu 2 mea. .... Ego accepturus lignum Josephi quod in manu Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et addam illos super lignum Jehudae, et faciam eos in lignum unum, et erunt unum in manu mea et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis, et Rex unus erit omnibus illis in Regem, et non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in duo regna iterum" (37:16, 17, 19, 22):

per "Jehudam" etiam hic significatur ecclesia caelestis quae in bono amoris, et per "Josephum" ac "Ephraimum" significatur ecclesia spiritualis quae in bono charitatis et in veris fidei: quod binae illae ecclesiae apud Dominum una ecclesia erunt, sicut bonum et verum sunt, intelligitur per "Faciam eos in lignum unum, et unum erunt in manu mea, et faciam eos in gentem unam in terra, et Rex unus erit omnibus illis in Regem; et non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in duo regna." (Sed etiam haec videantur explicata supra, n. 433 [b] .)

[10] Apud Davidem,

Deus "redemisti brachio tuo populum tuum, filios Jacobi et Josephi" (Psalmuss 77:16 [B.A. 15]):

per "filios Jacobi et Josephi" intelliguntur illi qui in bono vitae secundum religiosum suum sunt; per "Jacobum", in Verbo intelligitur ecclesia externa, quae est apud illos qui in bono vitae sunt; et per "Josephum" hic intelliguntur Menasseh et Ephraim, nam dicitur "Redemisti filios Josephi", per quos intelliguntur qui quoad externum hominem in bono et vero Sunt, ita quoad vitam; (quod Menasseh et Ephraim, qui "filii Josephi", illos significent, videatur supra, n. 440); "redimere illos brachio" significat ex omnipotentia salvare, nam illi qui tales fuerunt, salvati sunt a Domino per adventum Ipsius in mundum; non enim aliter salvari potuerunt.

[11] Apud Obadiam,

"In monte Zionis erit ereptio, et erit sanctitas?; tunc heres erit domus Jacobi hereditatum eorum; et fiet domus Jacobi ignis, et domus Josephi flamma, et domus Esavi in stipulam, ut accendant hos et comedant hos, ut non sit residuus domui Esavi" (vers. [17,] 18, 18):

per "Esavum" et ejus "domum" intelliguntur illi qui credunt se intelligentes et sapientes esse non ex Domino sed ex semet; nam in versu octavo in eo capite dicitur, "Perdam sapientes ex Edomo, et intelligentes ex monte Esavi"; qui sunt qui se confirmaverunt in talibus quae favent amoribus suis ex sensu litterae Verbi: per "domum Jacobi" et per "domum Josephi" intelliguntur qui in bono vitae secundum vera doctrinae sunt; per "domum Jacobi" qui in bono vitae, et per "domum Josephi" qui in veris doctrinae: per "montem Zionis" ubi erit "ereptio et sanctitas", significatur amor in Dominum, a quo salvatio et a quo Divinum Verum: quod "domus Jacobi heres erit hereditatum domus et montis Esavi", et quod "domus Jacobi erit illi ignis, et domus Josephi flamma", significat quod loco illorum qui per "Esavum" intelliguntur successuri qui in bono vitae secundum vera doctrinae sunt; nam in mundo spirituali fit ita, quod qui in fastu ex propria intelligentia fuerunt, et se confirmaverunt ex Verbo in talibus quae favent amoribus sui et mundi, occupent tractus et montes, et sibi faciunt ibi instar caeli, credentes quod caelum illis sit prae aliis; sed exacto tempore ejiciuntur locis suis, et ibi succedunt qui in bono vitae secundum vera doctrinae ex Domino sunt (de qua re videatur opusculum De Ultimo Judicio); inde constare potest quid in sensu interno significatur per quod "domus Jacobi erit heres hereditatum eorum", et quod "erit ignis, domus Josephi flamma, et domus Esavi stipula."

[12] Apud Amosum,

"Qui modulantur super nablio, sicut David excogitant sibi instrumenta cantus, qui bibunt ex scyphis vini, et primitiis oleorum se ungunt, sed super confractione Josephi non afficiuntur dolore" (6:5, 6):

agitur ibi de illis qui affectiones bonas in externis simulant, et ex Verbo plura adducunt ad confirmandum, et tamen interius mali Sunt; simulare in externis affectiones bonas significatur per "modulari super nablio, excogitare sibi instrumenta cantus, ac primitiis oleorum se ungere"; adducere plura ex Verbo ut appareant, significatur per "bibere ex scyphis vini"; quod nihil curent vera doctrinae ecclesiae, si vel ecclesia per falsa periret, significatur per "super confractione Josephi non afficiuntur dolore"; per "Josephum" intelligitur ecclesia spiritualis, quae est apud illos qui in veris doctrinae sunt.

[13] Apud Davidem,

"Pastor Israelis, adverte aurem, ducens sicut gregem Josephum; insidens cherubis, effulge; coram Ephraim, Benjamin et Menasse ex- cita potentiam tuam, ac ito in salutem nobis" (Psalmuss 80:2, 3 [B.A. 1, 2]):

per "Josephum" etiam hic significatur ecclesia spiritualis, quae est apud illos qui in veris ex bono sunt, hoc est, in veris doctrinae etiam quoad vitam: quid per "Ephraim", "Benjamin" et "Menasse" ibi intelligitur, explicatum est supra (n. 440 [b]).

[14] Apud Amosum,

"Sic dixit Jehovah domui Israelis, Quaerite Me et vivetis;.... ne 3 invadat sicut ignis domum Josephi, et comedet et nemo exstinguens:.... odio habete malum, et diligite bonum, et stabilite in porta judicium, forte miserebitur Jehovah [Deus] Zebaoth reliquiarum Josephi" (5:4, 6, 15):

per "domum Israelis" significatur ecclesia spiritualis, et per "domum Josephi" ecclesia illa quoad vera doctrinae; quod peritura sint vera doctrinae nisi in affectione boni et veri sint et in vita secundum illa, intelligitur per. "ne 4 invadat sicut ignis domum Josephi"; et [per] quod "Jehovah miserturus sit reliquiarum ejus", [intelligitur] et conservaturus apud illos vera doctrinae residua; si vivunt secundum bona et vera ex Verbo, intelligitur per "odio habete malum, diligite bonum, et stabilite in porta judicium."

[15] Apud Davidem,

"Extollite cantum, et date tympanum, citharam amoenam cum nablio, clangite in mense buccina, in feria ad diem festi nostri; quia statutum Israeli hoc, .... testimonium Josepho posuit, in exeundo illo contra terram Aegypti; labia non noveram audivi" (Psalmuss 81:3-6 [B.A. 2-5]):

"extollere cantum, dare tympanum, citharam amoenam cum nablio", significat confessionem ex veris spiritualibus et caelestibus, et jucunda affectionis veri et boni (videatur supra, 323 [b] 326 [d]): "clangite in mense buccina, in feria ad diem festi nostri", significat cultum ex jucundo affectionum illarum; "statutum Israeli hoc, et testimonium Josepho posuit" significat quod illa essent novae ecclesiae apud filios Israelis institutae quae in veris doctrinae; "in exeundo Illo contra terram Aegypti, labia non noveram audivi", significat quando vetus ecclesia destructa est, in qua tunc falsa doctrinae ("labia non nota" significant falsa doctrinae): Aegyptus enim, quando Josephus erat dominus ibi, repraesentabat ecclesiam quae in cognitionibus veri et boni, et in scientiis confirmantibus; at cum incipiebant filios Israelis odio habere et male tractare, tunc repraesentabat Aegyptus ecclesiam destructam, in qua mere falsa; nam dicitur quod

Surrexerit rex novus super Aegyptios, qui non novit Josephum (Exodus 1:8):

quare etiam Aegyptii cum Pharaone, qui persecuti sunt filios Israelis, submersi sunt in mare Suph.

[16] Quod per "Josephum" in sensu supremo intelligatur Dominus quoad Divinum spirituale, constat etiam apud Davidem,

"In servum Venditus est Josephus, afflixerunt in compede pedem ejus, in ferrum venit anima ejus, usque ad tempus quo veniret verbum ejus, et sermo Jehovae probavit eum; misit rex et solvit eum, dominator gentium aperuit eum; posuit in dominum domui suae, et dominantem in omnem possessionem suam, ad vinciendum principes illius juxta arbitrium suum, et seniores illius ut erudiret: tunc Venit Israel in Aegyptum, et Jacob peregrinus factus est in terra Chami" (Psalmuss 105:17-23):

describitur per "Josephum" Dominus, quomodo cum in mundum venit receptus est, et quomodo tentatus, et dein quod factus sit Dominus caeli et terrae, ac subjugaverit inferna, ordinaverit caelos et instauraverit ecclesiam: quomodo receptus et tentatus, describitur per quod "in servum venditus sit", "afflixerint in compede pedem ejus", et quod in "ferrum veniret anima ejus"; quod "in servum venditus sit" significat quod tam vilis aestimatus sit; quod "afflixerint [in] compede pedem ejus" significat quod sicut vinctus et in carcere quia non amplius bonum naturale; quod "in ferrum veniret anima ejus" significat quod ita quia non amplius verum naturale sed falsum: quod vicerit inferna per Divinum Verum 5 ex Divino suo, describitur per "usque ad tempus quo veniret verbum ejus, et sermo Jehovae probavit eum"; "verbum illius" significat Divinum Verum, et "sermo Jehovae" Divinum Bonum ex quo Divinum Verum: quod sic Dominus comparaverit Humano suo ex Divino suo potestatem super omnia caeli et terrae, describitur per quod "misit rex et solvit eum, dominator gentium aperuit eum, posuit in dominum domui suae, et dominantem in omnem possessionem suam"; per "regem" qui misit et per "dominatorem gentium", qui aperuit, significatur Divinum Verum ac Divinum Bonum quae in Ipso et ab Ipso; per "regem" Divinum Verum et per "dominatorem Divinum Bonum"; nam Dominus ex Divino Vero in Verbo vocatur "Rex", et ex Divino Bono "Dominus", tum "Dominator": per "domum" super qua positus, significatur caelum et ecclesia quoad bonum, et per "possessionem" caelum et ecclesia quoad verum: (per haec simile significatur quod per Ipsius Domini verba, quod omnia Patris sua sint et omnia sua Patris, et quod data sit Ipsi potestas super caelum et terram, Johannes 17:10; Matth. 28:18 6 ): quod ex Divino suo detineat caelos a falsis et teneat in veris, et sic det 7 illis intelligentiam et sapientiam, describitur per quod "vinciret principes ad arbitrium, et seniores illius erudiret"; per "principes" significantur illi qui in veris, et per "seniores" qui in intelligentia et sapientia: quod tunc ecclesia in terris ab Ipso instaurata sit, intelligitur per "tunc venit Israel in Aegyptum"; per "Israelem" significatur ecclesia, instauratio enim ecclesiae a Domino repraesentata est per filios Israelis quod venirent in Aegyptum, tum quod Dominus cum infans in Aegyptum deductus sit (Matthaeus 2:14, 15; Hoschea 11:1): quod omnia ecclesiae tunc perierint, intelligitur per quod "Jacob peregrinus factus sit in terra Chami"; per "Jacobum" significatur ecclesia apud omnes qui in bono vitae sunt, et per "terram Chami" significatur ecclesia destructa.

[17] Hic et alibi in Verbo per "Israelem" et "Jacobum" non intelliguntur filii Israelis et posteri Jacobi, sed omnes illi, ubicunque erant et sunt, apud quos ecclesia; sicut per "Jehudam" in Verbo non intelligitur gens Judaica, sed ecclesia ab illis qui in amore in Dominum sunt (de qua re supra, n. 433); nam apud filios Israelis seu posteros Jacobi non fuit aliqua ecclesia, sed solum repraesentabatur ecclesia; quare per illos significantur omnes qui ab ecclesia sunt, et hoc non solum in propheticis Verbi sed etiam in historicis ejus, ut in praecedentibus ostensum est: quare etiam per "Josephum" et ejus tribum non Josephus et Josephi tribus intelligitur, sed in supremo sensu Dominus quoad Divinum spirituale, et inde in sensu respectivo regnum spirituale Domini in caelis et in terris, tum quoque illa quae faciunt regnum illud, quae sunt vera doctrinae.

[18] Quoniam apud Ezechielem describitur nova ecclesia Spiritualis a Domino instauranda, quae ecclesia cum ejus doctrina intelligitur per "novam urbem", "novum templum", et "novam terram", ideo dicitur,

"Hic terminus ad quem hereditabitis terram, juxta duodecim tribus Israelis, Josepho funes" (47:13):

per "Josephum" significatur Ecclesia spiritualis, et per "funes" conjunctio, et praedicatio ex illa tribu ad reliquas, et reliquarum ad illam; ac per "duodecim tribus Israelis" significantur omnia ecclesiae illius.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 433

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

433. (Vers. 5.) "Ex tribu Jehudae duodecim millia signati." - Quod significet amorem in Dominum, et quod omnes qui in illo sunt, in caelo sint et in caelum veniant, constat ex repraesentatione et inde significatione Jehudae et ejus tribus, quod sit amor in Dominum (de qua sequitur); ex significatione "duodecim millium", quod sint omnes et omnia (de qua supra, n. 430); hic omnes qui in illo amore sunt: et ex significatione "signatorum", quod sint qui distincti et separati ab illis qui in malo sunt, proinde illi qui in bono (de qua etiam supra, n. 427 [a]); quod sint illi qui in caelo sunt et in caelum veniunt, sequitur, illi enim "signabantur in frontibus", hoc est, separabantur a malis; illi enim sunt de quibus dicitur in capite 14 Apocalypseos,

"Agnus stans super monte Sionis, et cum Eo centum quadraginta quatuor millia habentes nomen Patris scriptum in frontibus suis:.... hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim, . . . empti de hominibus, primitiae Deo et Agno" (vers. 1, 3, 4):

per "montem Sionis" significatur caelum ubi est amor in Dominum; nam omnes qui significantur per "duodecim millia ex unaquavis tribu", Seu per "centum quadraginta quatuor millia, signatos in frontibus", sunt qui agnoscunt Dominum et amant Ipsum: quare prima tribus quae nominatur est tribus Jehudae, et per illam tribum significatur amor in Dominum; nam (ut supra, n. 431 [c] dictum est) repraesentatio caeli cadit secundum ordinem in quo tribus nominantur; et primum nomen seu prima tribus nominata est ex qua determinationes et significationes sequentium cum varietate fluunt.

[2] Praeterea in caelum nemo admittitur nisi a Domino, nam universum caelum est Ipsius; quare nemo ibi est et illuc venit, nisi qui agnoscit Ipsum et amat Ipsum. Amare Ipsum non est amare Ipsum quoad Personam, sed vivere secundum praecepta Ipsius, ut quoque Dominus apertis verbis docet apud Johannem,

"In illa die cognoscetis quod Ego in Patre meo, et Vos in Me et Ego in vobis: qui habet praecepta mea et facit illa, ille est qui amat Me:.... si quis amaverit Me, verbum meum servat; et Pater meus amabit illum, et ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus: qui non amat Me, verba mea non servat" (14:20, 21, 23, 24):

quod illi ament Dominum qui faciunt et servant praecepta et verba Ipsius, est quia praecepta et verba Ipsius significant Divina vera, et omne Divinum Verum procedit ab Ipso, ac quod procedit ab Ipso hoc Ipse est; quare cum homo est in illo quoad vitam, tunc Dominus est in illo et ille in Domino; unde dicitur, "Vos in Me et Ego in vobis", et quod "venturus et mansionem apud illum facturus"; hoc itaque est amare Ipsum. Amare etiam est conjungi, nam amor est conjunctio spiritualis, et conjunctio fit per receptionem Divini Veri doctrina et vita.

[3] Antequam ex Verbo ostenditur quod Per "Jehudam", seu per tribum a Jehudah nominatam, significetur amor in Dominum, dicetur quid "Jehudah" in omni sensu in Verbo significat. "Jehudah"significat in sensu supremo Dominum quoad amorem caelestem; in sensu interno regnum caeleste Domini, et Verbum; et in sensu externo doctrinam e Verbo quae est regni caelestis: et quia significat in supremo sensu Dominum quoad amorem caelestem, et in sensu interno regnum caeleste, etiam significat amorem in Dominum, nam hic amor est reciprocus apud hominem, et regnat in regno caelesti Domini. Sunt duo regna in quae universum caelum distinctum est, regnum caeleste et regnum spirituale; regnum caeleste consistit ex illis qui in amore in Dominum sunt, et regnum spirituale ex illis qui in amore erga proximum sunt: inde patet quid intelligitur per amorem caelestem et per amorem spiritualem. (Sed de his regnis videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28.) Haec duo regna repraesentabant Judaei et Israelitae, Judaei regnum caeleste et Israelitae regnum spirituale.

Quod "Jehudah" etiam significet Verbum, est quia Dominus est Verbum; et Humanum assumpsit in illa tribu ut quoad Humanum quoque esset Verbum; secundum haec apud Johannem,

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum:.... et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos" (1:1, 14):

"Verbum" significat Dominum quoad Divinum Verum procedens ex Divino Amore Ipsius; inde est quod qui amant Divinum Verum quod in Verbo, faciendo illud, in Domini amore sint.

[4] Quod Dominus quoad amorem caelestem, et inde amor in Dominum, et quoque Verbum, per "Jehudam" significetur, constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Mosen,

"Jehudah tu, celebrabunt te fratres tui; manus tua in cervice hostium tuorum: incurvabunt se tibi filii patris tui. Catulus leonis Jehudah; a praeda, fili mi, ascendisti: curvavit se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus; quis suscitabit eum? Non removebitur sceptrum a Jehudah, et legislator ab inter pedes ejus, usque dum venit Schiloh, et Ei obedientia populorum: alligat ad vitem asellum suum, et ad vitem praestantem filium asinae suae: lavat in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum: ruber oculis a vino, et albus dentibus a lacte" (Genesis 49:8-12):

describitur hic per "Jehudam" in sensu spirituali regnum caeleste Domini, ac Ipse Dominus quoad amorem caelestem; amor caelestis est amor Domini receptus in regno caelesti, et amor spiritualis est amor Domini receptus in regno spirituali. Sequentia per ea verba significantur: "Celebrabunt te fratres tui" significat quod ecclesia caelestis prae reliquis eminens sit, "fratres" enim seu tribus nominatae a filiis Jacobi, qui fuerunt fratres ejus, significant ecclesiam: "manus tua in cervice hostium tuorum" significat quod infernalis et diabolica turba expelletur et detinebitur; "hostes" sunt illi qui ab inferno: "incurvabunt se tibi filii patris tui", significat quod vera omnia ecclesiae se submittent; "incurvare" est se submittere, ac "filii patris" ejus sunt omnia vera ecclesiae; nam illis qui in amore in Dominum sunt et inde in regno caelesti omnia vera ecclesiae insita sunt: "catulus leonis Jehudah" significat innocentiam cum viribus innatis; amor enim in Dominum in se spectatus est innocentia, haec significatur per "catulum", et vires ei innatae per "leonem": "a praeda, fili mi, ascendisti", significat liberationem plurium ab inferno; "curvavit se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus", significat bonum amoris et verum inde in sua potentia, nam "curvare se", cum de leone, est mittere se in potentiam: "quis suscitabit eum" significat quod tutus sit ubicunque est, nec dimoveri possit ab infernis: "non removebitur sceptrum a Jehudah" significat quod non potestas recedet a bono amoris caelestis; "et legislator ab inter pedes ejus" significat quod nec vera Verbi a sensu ultimo ejus; "usque dum venit Schiloh" significat adventum Domini, et tunc tranquillum pacis; "et Ei obedientia populorum" significat vera ab Ipso, et conjunctionem per illa: "alligat ad vitem asellum suum" significat eccleSiam externam et ejus vera a Domino; "et ad vitem praestantem filium asinae suae" significat ecclesiam internam et ejus vera a Domino; "lavat in vino vestimentum suum" significat Humanum Domini externum seu naturale quod Divinum Verum ex Divino Amore Ipsius; "et in sanguine uvarum velamen suum" significat Humanum Domini internum seu rationale quod Divinum Bonum ex Divino Amore Ipsius: "ruber oculis prae vino" significat quod Humanum internum seu rationale non sit nisi Bonum; "et albus dentibus a lacte" significat [quod] Humanum externum seu naturale non sit nisi Bonum Veri. Ex singulis in descriptione illa constare potest quod per "Jehudam" non intelligatur Judah, sed aliquod eminens caeleste, quod ita describitur. (Sed illa singillatim explicata videantur in Arcanis Caelestibus, a n. 6363 ad 1 6381.)

[5] Apud Ezechielem,

"Tu fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud, Jehudae et filiis Israelis et sociis ejus: deinde sume lignum unum, et scribe super illud, Josephi, lignum Ephraim et omnis domus Israelis . postea conjunge illa, unum cum altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu 2 mea. .... Ego accepturus lignum Josephi quod in manu Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et adducam super illo cum ligno Jehudae, et faciam eos in lignum unum.... .... Ego accepturus filios Israelis ab inter gentes quo abiverunt, et congregabo eos a circuitu, et adducam eos super terram suam, et faciam eos in gentem unam super terra in montibus Israelis, et Rex unus erit omnibus illis in Regem; neque erunt amplius duae gentes, neque dividentur amplius in duo regna iterum; .... servus meus David Rex super eos, ut Pastor unus sit omnibus illis, utque in judiciis meis ambulent, et statuta mea custodiant, ac faciant ea; tunc 3 habitabunt super terra, quam dedi servo meo Jacobo, in qua habitarunt patres vestri, et habitabunt super illa illi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in aeternum, et David Servus meus Princeps illis in aeternum; et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et dabo eos, et multiplicabo eos, et ponam sanctuarium meum in medio eorum in aeternum; sic erit habitaculum meum apud illos, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum" ( 4 37:16, 17, 19, 21, 22, [24,] 25-27);

quid haec significant nemo scire potest si non sciat quid "Jehudah" et "Israel", et quid "Joseph" et "Ephraim" significant: quod non Jehudah et Israel, nec Joseph et Ephraim, patet; nam dicitur quod "tribus Israelis dispersae inter gentes congregarentur et adducerentur super terram Canaanem", quodque "David erit rex et princeps illorum", et quod "cum Illo habitaturae in aeternum"; quis non scit quod tribus Israelis non congregari possint, et quod David non amplius erit rex super illis? Quare sciendum est, quid in sensu spirituali significatur per "Jehudam", quid per "filios Israelis", tum quid per "Josephum" et "Ephraimum", et porro quid per "Davidem", et quid per "terram Canaanem." Per "Jehudam" in sensu spirituali significatur regnum caeleste Domini, per "filios Israelis" regnum spirituale Domini; per "Josephum" et "Ephraimum" ac per "tribus Israelis dispersas et congregandas" intelliguntur illi qui infra illa regna sunt, quia non caelestes nec spirituales, sed naturales, et usque in bono vitae secundum religiosum suum:

[6] hi etiam sunt qui intelliguntur a Domino apud Johannem,

"Etiam alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, et vocem meam audient, et fiet unus grex, unus Pastor" (10:16);

hi enim in caelo non fuerunt ante adventum Domini, sed ab Ipso introducti postquam glorificavit Humanum suum: causa erat, quia Divinum procedens non prius ad illos extendi potuit. Qui haec scit, et quod per "Davidem" intelligatur Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Humano Ipsius, scire potest singula ibi in serie. Quod illa "scriberentur super duobus lignis", et quod duo illa ligna "conjungerentur in unum lignum", erat quia per "lignum" significatur bonum vitae, et omnis conjunctio in caelo fit per bonum, et secundum id.

(Quod "lignum" significet bonum vitae, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 643, 2784, 3720, 8354,)

[7] Apud Esaiam,

Dominus cum "tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis, et dispersa Jehudae colliget a quatuor alis terrae: tunc recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; Ephraim non aemulabitur cum Jehudah, et Jehudah non angustabit Ephraimum; sed involabunt in humerum Philisthaeorum versus mare" (11:12-14):

haec dicta sunt de salvatione gentium, quae etiam significantur per "expulsos Israelis" et "dispersa Jehudae", dicitur enim quod Dominus "tollet signum gentibus"; per "expulsos Israelis" intelliguntur qui non [in] veris sunt sed usque in desiderio discendi illa, et per "dispersa Jehudae" intelliguntur qui in bono vitae et per id in amore in Dominum; nam qui amant facere bonum illi amant Dominum, Dominus enim est in illo bono quia id est ab Ipso: per "Ephraimum" intelligitur intellectuale hic concordans cum bono amoris; quod unum non discordabit cum altero, intelligitur per "Tunc recedet aemulatio Ephraimi, Ephraim non aemulabitur cum Jehudah, et Jehudah non angustabit Ephraimum": quod separabuntur ab illis qui in fide separata a charitate sunt, significatur per quod "involabunt in humerum Philisthaeorum versus mare"; "Philisthaei versus mare" sunt qui separant fidem a charitate seu a bono vitae; "mare est ultimum caeli ubi desinit, ac "involare in humerum" est rejicere et sic se separare.

[8] Apud Sachariam,

"Exulta, filia Zionis, clange, filia Hierosolymae; ecce Rex tuus venit tibi, justus et fidelis Ille.... .tendam Mihi Jehudam, arcum implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos, Sion" (9:9, 13):

haec de adventu Domini et de instauratione ecclesiae ab Ipso apud illos qui in bono amoris et in veris doctrinae inde sunt: "filia Sionis" et "filia Hierosolymae" significat ecclesiam quae apud illos; "Rex tuus" qui "venit justus et fidelis" est Dominus ex quo bonum amoris et verum doctrinae: "tendam Mihi Jehudam, arcum implebo Ephraimum", significat quod ecclesia instauranda sit apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt, et in veris doctrinae inde; per Jehudam" hic intelliguntur qui in bono amoris in Dominum sunt, et per "Ephraimum" vera doctrinae; "Ephraim" enim significat intellectuale ecclesiae, et "arcus" doctrinam veri; (quod "arcus" significet doctrinam, videatur supra, n. 357 [a] , ubi etiam haec explicata sunt;) "filii Sionis" sunt illi. Quod non gens Judaica per "Jehudam" ibi intelligatur, nec Ephraim per "Ephraimum", patet; nam ecclesia Domini non instaurata est quia non recepta apud gentem Judaicam, et tribus Ephraimi tunc non erat.

[9] Apud eundem,

"Visitabit Jehovah Zebaoth gregem suum, domum Jehudae, et ponet eos sicut equum gloriae suae in bello; ex illo angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli: .... . potentem reddam domum Jehudae et domum Josephi servabo, et habitare faciam eos; .... hinc erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eorum sicut vino" (10:3, 4, 6, 7):

per "domum Jehudae" etiam hic intelligitur regnum caeleste Domini, quod consistit ex illis qui in amore in Ipsum sunt, et per "Ephraimum" intelliguntur qui in veris doctrinae inde sunt; nam omnes qui in regno caelesti Domini sunt, in veris doctrinae sunt, vera enim habent sicut insita et cordibus inscripta. (Videatur in opere De Caelo et Inferno 25, 26 reliqua videantur explicata supra, n. 355 [f] . 376 [d] .)

[10] Apud eundem,

"Jubila et laetare, filia Sionis; ecce Ego veniens ut habitem in medio tui...; tunc adhaerebunt gentes multae Jehovae in die illo, et erunt Mihi in populum . Jehovah hereditatem Sibi faciet Jehudam, portionem suam super terra sanctitatis, et eliget iterum Hierosolymam" (2:14-16 [B.A. 10-12]):

quod hic per "Jehudam" non gens Judaica intelligatur, nec per "Hierosolymam" Hierosolyma, manifeste patet, nam agitur ibi de adventu Domini, quando gens illa prorsus recessit, ac Hierosolyma dein destructa fuit; et tamen dicitur quod "Jehovah hereditatem Sibi faciet Jehudam, et portionem suam super terra sanctitatis, et eliget iterum Hierosolymam"; quare per "Jehudam" intelliguntur illi qui in amore in Dominum sunt, et per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quoad doctrinam apud illos.

[11] Apud Nahum,

"En super montibus pedes evangelizantis, proclamantis pacem; feriare Jehudah festa tua, redde vota tua, quia non addet amplius per te transire belial, omnis exscindetur" (Nahum 2:1 [B.A. 1:15]):

etiam haec de Domino; adventus Ipsius intelligitur per "En super montibus pedes evangelizantis, proclamantis pacem"; per "feriari festa", et "reddere vota", significatur ex adventu Ipsius gaudere, et tunc colere Ipsum; per quod "non addet amplius transire per Jehudam belial, omnis exscindetur", significatur quod non malum apud illos, quia in Domino; haec non dici potuerunt de gente Judaica, sed de illis qui in amore in Dominum sunt; unde patet quod hi per "Jehudam" intelligantur.

[12] Apud Malachiam,

"Ego mitto angelum meum, qui parabit viam ante Me; et subito veniet ad Templum suum Dominus:.... tunc suavis erit Jehovae minchah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies saeculi et juxta annos priores" (3:1, 4):

quod haec dicta sint de adventu Domini, et quod per "angelum qui parabit viam ante Ipsum" intelligatur Johannes Baptista, notum est in ecclesia: quod tunc "suavis erit Jehovae minchah Jehudae et Hierosolymae" significat quod tunc acceptus erit cultus ex bono amoris in Dominum: "minchah Jehudae" illum cultum significat; quod non acceptus fuerit cultus gentis Judaicae et Hierosolymae, constat, nam non agnoverunt Dominum, sed Ipsum prorsus reprobaverunt: "juxta dies saeculi et juxta annos priores" significat juxta cultum in ecclesiis antiquis; Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium et in amore in Dominum, intelligitur per "dies saeculi" seu "aeternitatis", et Ecclesia Antiqua quae post diluvium, quae fuit ecclesia spiritualis, intelligitur per "annos priores."

[13] Apud Joelem,

"Fiet in die illo stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis; et fons e domo Jehovae exibit et irrigabit flumen schittim: Aegyptus in vastitatem erit, et Edom in desertum vastitatis, propter violentiam filiorum Jehudae, quorum fuderunt sanguinem innocentem in terra sua: at Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem" (4 [B.A. 3:18-20] 18-20):

agitur etiam ibi de adventu Domini, ac de novo caelo et de nova terra tunc; et per quod "montes stillabunt mustum significatur quod ex bono amoris omne verum; (quod "montes" significent bonum amoris, videatur supra, n. 405 [a-f] , et quod "vinum et mustum" significet verum, etiam supra, n. 376 [a-f] ;) per quod "colles fluent lacte" significatur quod ex bono charitatis erga proximum vita spiritualis; et per quod "omnes rivi Jehudae fluent aquis" significatur quod ex singulis Verbi vera per quae intelligentia: per quod "fons e domo Jehovae exibit et irrigabit flumen schittim" significatur quod ex caelo a Domino verum doctrinae, quod illustrabit illos qui in cognitionibus et scientiis sunt: "Aegyptus in vastitatem erit, et Edom in desertum vastitatis", significat quod principia falsa et mala amoris sui, utraque ex naturali homine, destruentur; "propter violentiam filiorum Jehudae, quorum fuderunt sanguinem innocentem in terra sua", significat propter falsificata vera et adulterata bona Verbi, quae corruperunt et destruxerunt; "Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem", significat quod Verbum et inde doctrina genuini veri permansura sint in aeternum apud illos qui in amore in Dominum sunt. Inde etiam patet quod non Jehudah per "Jehudam" nec Hierosolyma per "Hierosolymam" ibi intelligatur.

[14] Apud eundem,

"Tyre et Zidon, et omnes termini Philisthaeorum, ...cito reducam retributionem in caput vestrum, propterea quod argentum meum et aurum meum sumpsistis, et desiderabilia bonorum meorum intulistis in templa vestra; et filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filiis Graecorum, ut longe removeritis eos a terminis eorum" (4 [B.A. 3:4-6] 4-6):

per "Tyrum" et "Zidonem" ac per "Philisthaeos" intelliguntur qui falsificaverunt vera et bona Verbi; "argentum meum et aurum meum" significant vera et bona illa; et "inferre illa in templa sua" significat illa falsificare et profanare: "filios Jehudae et filios Hierosolymae vendere filiis Graecorum" significat pervertere et falsificare omnia vera et bona Verbi; "filii Jehudae" sunt bona Verbi, "filii Hierosolymae" sunt vera ejus, et "filii Graecorum" sunt falsa; "longe removere illos a terminis illorum" significat procul ab ipsis veris. Qui non scit sensum spiritualem Verbi, credere potest quod illi qui in Tyro et Zidone et in Philisthaea erant vendiderint filios Jehudae et Hierosolymae ad Graecos; sed est propheticum, in quo gentes quae nominantur significant res ecclesiae.

[15] Apud Jeremiam,

"In diebus illis ibunt domus Jehudae et domus Israelis, et venient una e terra septentrionis super terram quam hereditare feci patribus vestris" (3:18):

haec etiam de adventu Domini, et de nova ecclesia ab Ipso; adventus Ipsius intelligitur per "in diebus illis", et nova ecclesia per "domum Jehudae et domum Israelis", ecclesia quae ex illis qui in amore in Dominum sunt per "domum Jehudae", et ecclesia quae ex illis qui in charitate erga proximum sunt, et vocatur ecclesia spiritualis, per "domum Israelis": quod "venient una e terra septentrionis super terram quam hereditare feci patribus vestris" significat quod ex ignorantia et ex falsitatibus in quibus tunc, in cognitiones et in lucem veri quae ecclesiae, venturi sint; "terra septentrionis" significat statum ignorantiae et falsum religionis; "terra quam hereditarunt patres" significat ecclesiam quae in cognitionibus et in luce veri. Haec dicta sunt de gentibus, ex quibus nova ecclesia instauranda; quod non domus Jehudae, nec domus Israelis tunc, nempe cum fuit Dominus in mundo, e terra septentrionis venerit, notum est; Judaei enim tunc erant in terra Canaane, et Israelitae erant dispersi.

[16] Apud eundem,

"Ecce dies venientes, ...cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex et prosperabitur, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit secure; et hoc nomen Ipsius quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra" (23:5, 6; 33:15, 16):

manifeste hic de Domino, qui est "Germen Davidis", et qui "regnabit Rex", et qui vocabitur "Jehovah Justitia nostra": quod "in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit secure", significat quod salvandi qui in amore in Ipsum et in charitate erga proximum sunt (ut supra). Quod non Jehudah salvatus sit, nec quod Israel revocatus aut revocari potuerit, ut habitaret secure, hoc est, absque infestatione a malis et falsis, constat.

[17] Apud eundem,

Reducam Israelem ad habitaculum illius, ut pascat in Carmele et Baschane, ac in monte Ephraimi et Gileade saturetur anima ejus: in diebus illis et in tempore illo .... quaeretur iniquitas Israelis et peccata Jehudae, et non invenientur" (50:19, 20):

etiam haec de instauratione ecclesiae a Domino apud gentes, quae per "Israelem qui reducetur ad habitaculum suum", similiter per "Jehudam cujus peccata non invenientur", intelliguntur; quod ducendi a Domino ac instruendi in bono charitatis, intelligitur per quod "pascent in Carmele et Baschane, et in monte Ephraimi et Gileade."

[18] Apud Sachariam,

"In die illo...percutiam omnem equum stupore, et equitem ejus amentia, et super domum Jehudae aperiam oculum meum: .... in die illo ponam duces Jehudae sicut fornacem ignis in lignis, et sicut facem ignis in manipulo, ut comedant ad dextram et ad sinistram omnes populos circumcirca, ut habitet amplius Hierosolyma, sub se in Hierosolyma; servabit Jehovah tentoria Jehudae primo" (12:4, 6, 7):

agitur ibi de devastatione ecclesiae prioris, et de instauratione ecclesiae novae a Domino; devastatio ecclesiae prioris describitur per "In die illo percutiam omnem equum stupore et equitem amentia"; per "equum" enim significatur intellectus veri apud hominem, et per "equitem" intelligentia (videatur supra, n. 355): per "domum Jehudae" significatur ecclesia apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt; de illa dicitur quod Dominus "super illam aperiet oculum suum": quod mala quae ab inferno dispergentur ab illis et apud illos, et quoque falsa, significatur per quod "ponet duces Jehudae sicut fornacem ignis in lignis, et sicut facem ignis in manipulo, ut comedant ad dextram et ad sinistram omnes populos circumcirca": quod ecclesia illa tuta erit ab infestatione malorum et falsorum, significatur per quod "habitabit Hierosolyma sub se in Hierosolyma"; et quod Dominus omnino salvabit illos qui in amore in Ipsum sunt, significatur per quod "Jehovah servabit tentoria Jehudae primo."

[19] Apud Esaiam,

"Verbum" Jehovae "super Jehudam et Hierosolymam: Fiet in posteritate dierum stabilis erit mons Jehovae in caput montium, et elatus prae collibus; et confluent ad eum omnes gentes; et ibunt populi multi, et dicent, Ite et ascendemus ad montem Jehovae, ad domum Dei Jacobi, qui docebit nos de viis suis, et eamus in semitis ejus" (2:1-3):

haec quoque dicta sunt de nova ecclesia a Domino; per "montem Jehovae", qui tunc stabilis et in caput montium, intelligitur Sion, et significatur ecclesia caelestis, et amor in Dominum qui est illis qui ab ea ecclesia; quod hoc ecclesiae primarium sit, crescet et vires sumet, significatur per quod "erit in caput montium et elatus prae collibus"; quod illi qui in bono sunt agnituri sint Dominum et accessuri ad ecclesiam, significatur per "confluent ad eum montem omnes gentes"; "gentes" significant illos qui in bono caelesti sunt, quod est bonum amoris in Dominum, ac "populi" qui in bono spirituali sunt, quod est bonum charitatis erga proximum; de his dicitur "Ibunt populi multi et dicent, Ite et ascendemus ad montem Jehovae, ad domum Dei Jacobi."

(Quod "gentes" significent illos qui in bono caelesti sunt, ac "populi" illos qui in bono spirituali, videatur supra, n. 331.)

[20] Apud eundem,

"Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero stabiliens verbum servi sui, et consilium legatorum suorum perficit, dicens Hierosolymae, Habitaberis; et urbibus Jehudae, Aedificabimini; et vastitates ejus erigam" (44:24, 26):

agitur etiam ibi de adventu Domini, qui est "Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero"; "Redemptor" dicitur ex eo quod liberaverit ab inferno, et "Formator ex utero" ex eo quod regeneret hominem: praedictio a prophetis de Ipso et de salvatione hominum intelligitur per "Stabiliens Verbum servi sui et conSilium legatorum suorum perficit": quod illi Salvandi qui ab ecclesia Ipsius sunt, et quod illi instruendi in veris doctrinae caelestis, intelligitur per "dicens Hierosolymae, Habitaberis; et urbibus Jehudae, Aedificabimini"; "Hierosolyma" est ecclesia, et "urbes Jehudae" sunt vera doctrinae caelestis: quod falsitates, quae destruunt ecclesiam, discutientur, intelligitur per "Vastitates ejus erigam." Quod a Domino non dictum sit quod Hierosolyma habitaretur, et quod urbes Jehudae aedificarentur, sed quod Hierosolyma destrueretur, quod etiam factum, notum est.

[21] Apud eundem,

"Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium meorum, ut possideant eum electi, et servi mei habitent ibi" (65:9):

hic per "Jacobum" et per "Jehudam" non intelligitur populus ex Jacobo et gens ex Jehudah, sed ecclesia a Domino instauranda; per "Jacobum" ecclesia quae in bono vitae, et per "Jehudam" ecclesia quae in bono amoris in Dominum; ita per "Jacobum" ecclesia externa, et per "Jehudam" ecclesia interna: per "semen" intelligitur charitas et fides, et per "montes" intelliguntur bona amoris: illi qui in charitate sunt, vocantur "electi"; et illi qui in veris ex bono amoris, vocantur "servi"; quare dicitur "ut possideant eum electi, et servi mei habitent ibi."

[22] Apud Ezechielem,

"Jehudah et terra Israelis fuerunt negotiatores tui in triticis minnith et pannag et melle, et oleo et balsamo, dederunt negotiationem tuam" (27:17):

haec dicta sunt de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, inde etiam per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni quae ecclesiae; agitur ibi de mercaturis et negotiationibus ejus, per quas describitur quomodo cognitiones illae comparantur, hic quaenam comparantur ex Jehuda et ex terra Israelis; et quia per "Jehudam" significatur bonum amoris, et per "Israelem" verum ex illo bono, ideo dicuntur negotiationes ejus esse "in triticis minnith et pannag, et in melle et in oleo et in balsamo", quia per "tritica minnith et pannag" significantur vera et bona ecclesiae omnis generis, per "mel" bonum amoris in naturali homine, per "oleum" bonum amoris in spirituali homine, et per "balsamum" vera quae ex bono grata sunt. (Videatur supra, n. 375, ubi haec amplius explicata sunt.) Ex mercaturis in eo capite memoratis, et in sensu spirituali intellectis, manifeste patet quid per varias gentes ibi memoratas significatur, ita quid per "Jehudam" et per "Israelem"; mercaturae enim ibi indicant.

[23] Quod per "Jehudam" non intelligatur gens Judaica, constare etiam potest apud Ezechielem (cap. 48), ubi agitur de nova terra quae distribuenda erit inter duodecim tribus Israelis, quae tribus etiam ibi nominantur, et quam partem terrae unaquaevis possessura est; et ibi multum de tribu Jehudae, et quod Sanctuarium in medio ejus (vers. 8-22); ex quibus manifeste patet quod per "tribus" ibi nominatas non intelligantur tribus illae, fuerunt enim undecim dispersae, ac factae gentes, a quibus non dignoscuntur, fuerunt enim in perpetuum exilium abductae: tum etiam patet quod per "terram" ibi non intelligatur terra sed ecclesia, proinde per "tribus" ibi nominatas talia quae sunt ecclesiae, ac per "Jehudam" ibi ecclesia caelestis seu ecclesia quae in amore in Dominum, in qua idcirco est Sanctuarium.

[24] Simile per "Jehudam" et "Israelem" intelligitur apud Davidem,

"Factus est Jehudah in sanctuarium, et Israel in dominia Ipsius" (Psalmuss 114:2):

"sanctuarium" significat in supremo sensu Ipsum Dominum, ac in respectivo cultum Ipsius ex bono amoris; per "Israelem" significatur verum ecclesiae ex illo bono; et quia omnis potentia est veris ex bono, seu bono per vera, ideo dicitur quod "Israel factus sit in dominia Ipsius." Quoniam per "Jehudam" significatur regnum caeleste Domini, et per "Israelem" regnum spirituale Domini (ut supra dictum est), et regnum caeleste est quod constituit sacerdotium Domini in caelo, et regnum spirituale quod constituit regium Domini (videatur in opere De Caelo et Inferno 24, 226), inde est quod Dominus in Verbo dicatur "Rex", et apud Evangelistas,

"Rex Judaeorum" (Matthaeus 2:2; Johannes 18:33, 37; 19:19):

et per Dominum ut "Regem Judaeorum" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius; inde "reges" in Verbo significant vera quae ex bono (videatur supra, n. 31).

[25] Apud Jeremiam,

"Ecce dies venientes, .... quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae;.... et quibus pangam cum domo Israelis et cum domo Jehudae foedus novum:.... hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, .... dabo legem meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, et ero illis in Deum, et erunt Mihi in populum" (31:27, 31, 33, 34):

per "dies venientes" etiam hic intelligitur adventus Domini; quare non intelligitur quod novum foedus tunc pangeretur cum domo Israelis et cum domo Jehudae, sed cum nova ecclesia a Domino instauranda, quae intelligitur per "domum Israelis" et per "domum Jehudae", quorum in medio daretur lex et scriberetur super cor; quod hoc non factum sit cum domo Israelis et cum domo Jehudae notum est, nam foedus cum Domino prorsus rejecerunt, et quoque hodie similiter: "foedus" significat conjunctionem cum Domino per amorem in Ipsum, ex qua conjunctione datur lex seu Divinum Verum in illis, tam in doctrina quam in vita eorum, quod est "lex in medio" et " 5 scripta super cor": "seminare domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae" significat reformare illos qui e nova ecclesia per vera et bona quae intelligentiae et affectionis; "semen" est verum, "homo" est intelligentia, et "bestia" est bonum affectionis; quod "bestia" id significet, ostendetur in sequentibus.

[26] Apud Sachariam,

"Venient populi multi et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma, et ad deprecandum facies Jehovae:.... in 6 diebus illis apprehendent decem viri ex omnibus linguis gentium alam viri Judaei, dicendo, Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum vobiscum" (8:22, 23):

qui non scit quod per "Judaeum" intelligantur illi qui in amore in Dominum sunt, et inde in veris doctrinae, facile adducentur ad credendum quod haec dicta sint de Judaeis, et de introductione illorum in terram Canaanem, et quod tunc omnes alii qui salvari volunt apprehendent alam vestis illorum, orantes ut liceat comitari; sed qui scit quod haec non dicta sint de aliqua introductione in terram Canaanem ad Hierosolymam ibi, et quod per "Judaeum" non illi ex gente illa intelligantur, sed quod per "Hierosolymam" intelligatur nova ecclesia a Domino instauranda, ac per "Judaeum" omnis qui in bono amoris in Dominum est, ac per "alam Judaei" verum ex illo bono, scire potest quid omnia in illo capite et quid illa verba in specie significant: agitur enim ibi de convocatione et accessione gentium ad ecclesiam, ac per "Judaeum" intelliguntur qui agnoscunt Dominum et amant IpSum, ac per "apprehendere alam ejus" desiderium sciendi verum ab Ipso, ac per "decem viros ex omnibus linguis gentium" intelliguntur omnes ex quacunque religione; "decem viri" significant omnes, et "linguae gentium" significant religiosa.

[27] Ex his constare potest quantum hallucinantur qui credunt quod Judaei in fine temporum convertentur ad Dominum, ac introducentur in terram Canaanem; qui sunt illi qui credunt quod per "terram", per "Hierosolymam", per "Israelem" et per "Jehudam" in Verbo, intelligatur terra Canaan, urbs Hierosolyma, populus Israeliticus et gens Judaica. Sed ignoscendi sunt qui hactenus id crediderunt, quia non sciverunt aliquid de sensu spirituali Verbi; ita non quod per "terram" significetur ecclesia, per "Hierosolymam" illa quoad doctrinam, per "Israelem" illi qui ab ecclesia spirituali sunt, et per "Jehudam" illi qui ab ecclesia caelesti; tum quod ubi agitur apud Prophetas de introductione illorum in terram Canaanem, intelligatur introductio fidelium in caelum et in ecclesiam: quod etiam factum est cum Dominus in mundum venit, nam tunc introducti sunt in caelum omnes illi qui in bono charitatis vixerunt, et Deum sub Humana forma coluerunt; qui reservati sunt sub caelo usque ad adventum Domini, ac introducti postquam Dominus glorificavit Humanum suum. Hi sunt qui intelliguntur in pluribus locis in Verbo Prophetico, ubi agitur de captivitate filiorum Israelis et Jehudae, ac de reductione eorum in terram; intelliguntur etiam illi qui introducendi erant in ecclesiam et inde in caelum e terris post adventum Ipsius, non modo ubi Christiana Religio recepta est, sed etiam ubivis alibi; hi et illi sunt qui intelliguntur in multis locis ubi nominatur Israel et Jehudah et Hierosolyma, et agitur de introductione in terram (Ut in sequentibus:-Esaias 10:21, 22; 11:11, 12; 43:5, 6; cap. 49:10-26; 56:8; 60:4; 61:1-5, 9: Jeremias 3:12-20; 16:15, 16; 23:7, 9; 30:2-11; 31:1-14, 23-49; 33:6-18; Ezechiel 16:60-62; 20:40-42; 34:11-16; 37:21-28; 39:21-29; Hoschea 3:5; Joel 2:18-27; 3:5 [B.A. 2:32] : Amos 9:12-15 et alibi).

[28] Sint pro exemplo bina haec loca, ex quibus Judaei sibi persuadent, et quoque Christiani credunt, quod gens Judaica, reditura sit in terram Canaanem, et prae reliquis salvanda:

Apud Esaiam,

"Tunc adducent omnes fratres vestros ex omnibus gentibus, munus Jehovae, super equis et super curru, et super rhedis cameratis, et super mulis, et super veredariis, ad montem sanctitatis meae Hierosolymam:.... et quemadmodum caeli novi et terra nova, quae-acturus sum, stabunt coram Me, ...sic stabit semen vestrum et nomen vestrum" (66:20, 22):

(quid illa significant, videatur supra, n. [355 [c] ,] 405 [e] , ubi explicata sunt): per "novum caelum" et "novam terram" intelligitur caelum et ecclesia ex illis qui salvandi a Domino postquam glorificavit Humanum suum, ut supra dictum est.

[29] Apud eundem,

"Tollam erga gentes manum meam, et erga populos attollam signum meum, ut adferant filios tuos in sinu, et filias tuas super humero apportent: erunt reges nutritii tui, et principes [feminae] eorum lactatrices; facies ad terram incurvabunt se Tibi, et pulverem pedum tuorum lingent" (49:22, 23):

agitur in toto illo capite de adventu Domini, et de salvatione illorum qui recipiunt Ipsum, ut manifeste patet a versibus 6, 7, 8, 9, illius capitis; proinde non de salvatione Judaeorum, minus de reductione illorum in terram Canaanem. Quod gens Judaica in allatis locis non intellecta fuerit, constare etiam potest ex eo, quod gens pessima fuerit, et corde idololatra; et quod non introducta sit in terram Canaanem propter aliquam cordis bonitatem et justitiam, sed propter promissionem factam patribus eorum; et quod nulla ecclesiae vera et bona fuerint apud illos, sed falsa et mala, et quod ideo rejecti et expulsi ex terra Canaane; ut conStare potest ex omnibus illis locis in Verbo ubi gens illa describitur.

[30] Qualis illa gens fuit et futura est, quod pessima, describitur a Mose in Cantico, his verbis,

"Occultabo, facies meas ab illis, videbo quid posteritas eorum; generatio enim perversionum 7 illi, filii in quibus fidelitas non:.... dixerim, In extremos angulos ejiciam illos, cessare faciam ab homine memoriam eorum;.... nam gens perdita consiliis illi, nec in illis intelligentia;.... de vile Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae, uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis; venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele. 8 Nonne illud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris meis? Mihi vindicta et retributio" (Deuteronomius 32:20-35):

describitur ibi qualis ecclesia est apud illos, quod nempe in diris falsis ex malo; ecclesia apud illos qualis est intelligitur per quod "de vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae"; "vitis" significat ecclesiam: falsa ex malo quae illis intelliguntur per quod "uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis, venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele"; "uvae" significant bona ecclesiae, at "uvae fellis ac botri amaritudinum" significant mala ex diris falsis; ipsa falsa eorum intelliguntur per "venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele"; "vinum" significat verum ex Verbo, at "venenum draconum et fel aspidum" significat enorme falsum quod existit ex falsificatis veris Verbi. Similiter describitur gens illa alibi in Verbo (Ut in Deuteronomio; in Libro Judicum; apud Prophetas, ut apud Jeremiam, cap. 5:20-31; 7:8-34; 9:1-252-26] ; cap. 11:6-17; 13:9-27; 19:1-15; 32:30-35; 44:2-24). Quod gens illa corde idololatra fuerit, patet ab allatis illis locis, et a plurimis aliis:

Ut apud Jeremiam,

"Juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehudah;.... .... et juxta numerum platearum Hierosolymae 9 posuistis altaria ad suffiendum Baali" (2:28; 11:13).

[31] Quod non in terram Canaanem introducti fuerint propter aliquam cordis bonitatem et justitiam, sed propter promissionem factam patribus eorum, apud Mosen,

"Non propter justitiam tuam, et propter rectitudinem cordis tui tu Veniens ad possidendum terram, .... sed ut stabiliat verbum quod Jehovah juravit patribus tuis, Abrahamo, Isaco et Jacobo: quare scito quod non propter justitiam tuam Jehovah Deus tuus dans tibi terram bonam hanc ad possidendum eam, quia populus durus cervice tu" (Deuteronomius 9:5, 6).

[32] Quod nulla ecclesiae vera et bona fuerint apud illos, sed falsa et mala, patet ex Verbo ubi agitur de scortationibus et adulteriis eorum (Apud Jeremiam, cap. 3:1 ad fin. ; et apud Ezechielem, cap. 23:1 ad fin. ): per "scortationes" et "adulteria" in Verbo intelliguntur falsificationes veri et adulterationes boni (videatur supra, n. 141, 161): quapropter a Domino vocantur

"Generatio adultera" (Matthaeus 12:39; Marcus 8:38):

Et quoque illi "pleni hypocrisi, iniquitate et immunditie" (Matthaeus 23:27, 28):

Et quod per traditiones suas falsificaverint Verbum (Matthaeus 15:1-6; Marcus 7:1-14):

et apertis verbis apud Johannem,

"Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non veritas in illo; quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est et pater ejus" (8:44)

per "mendacium" intelligitur falsum ex malo; per "diabolum" exstinctio omnis boni; per "homicidam" exstinctio omnis veri; per "patrem" intelliguntur tam qui ab inferno quam qui a generatione ista prius usque a primis temporibus vixerunt; "ex propriis loqui" est ex innato.

[33] Quod sic omne ecclesiae apud illos deperditum fuerit, ac ideo rejecti, constat apud Esaiam,

"Dominus 10 Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma et ex Jehudah baculum et scipionem, omnem baculum panis, et omnem 11 scipionem aquae, fortem et virum belli, judicem et prophetam, et divinatorem et senem:.... nam impegit Hierosolyma et Jehudah cecidit, quia lingua eorum et opera eorum contra Jehovam ad rebellandum oculis gloriae Ipsius" (3:1, 2, 8):

"removere omnem baculum panis et omnem 12 scipionem aquae" significat omne bonum amoris et verum fidei, a quibus vita spiritualis; "panis" est bonum amoris, et "aqua" est verum fidei, ac "baculus" et "scipio" sunt potentiae, et inde omnia vitae spiritualis: "removere fortem et virum belli" significat omnem resistentiam contra mala et falsa; removere "judicem et prophetam" significat omne bonum et verum doctrinae; removere "divinatorem et senem" significat omnem intelligentiam et sapientiam: "lingua eorum et opera eorum contra Jehovam ad rebellandum oculis gloriae Ipsius" significat quod omne doctrinae eorum et vitae eorum sit prorSus contra Divinum Verum; "lingua" est doctrina, "opera" sunt vita, "oculi gloriae Jehovae" sunt Divinum Verum, "rebellare" est contra illud esse.

[34] Apud eundem,

" 13 Quid faciendum amplius vineae meae?" "Judicate..inter Me et inter vineam meam: quid faciendum [amplius] vineae meae quod non fecerim in illa? Quare exspectavi ut faceret uvas, sed fecit labruscas: et notum faciam vobis, quid Ego faciam vineae meae, removendo sepem ejus ut sit ad depascendum, perrumpendo maceriem ejus ut sit ad conculcationem; ponam eam in desolationem, .... ut ascendat sentis et vepris; immo nubibus praecipiam, ut non faciant pluere super eam pluviam" (5:3-6):

per "vineam" hic intelligitur ecclesia apud illam gentem; per "Exspectavi ut faceret uvas sed fecit labruscas" significatur quod pro bonis veri quae ecclesiae apud illam fuerint mala falsi; per "removere sepem ejus ut sit ad depascendum, perrumpendo maceriem ut sit ad conculcationem", significatur destructio ejus quoad bona et vera, ut invadant mala et falsa, quae sunt "sentis et vepris" quae ascendent; per "Nubibus praecipiam ut non faciant pluere super illam pluviam" significatur quod ulterius non aliqua receptio veri et boni illis per Verbum e caelo.

[35] De destructione ecclesiae apud illam gentem etiam agitur apud Esaiam (cap. 7:17-19, seq.), apud Jeremiam (cap. 1:15), et multis aliis in locis. Propterea etiam gens illa ejecta est e terra Canaane, primum gens Israelitica et postea gens Judaica; et hoc quia per "terram Canaanem" significatur Canaan caelestis, quae est caelum et ecclesia. Qualis utraque illa gens fuit, describitur plene in sensu interno in capitibus 32 et 33 Exodi, ubi agitur de vitulo aureo quem sibi fecerunt, propter quem Jehovah voluit illos consumere, et aliam generationem ex Mose exsuscitare (quorum omnium explicatio videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10393-10512, et n. 10523-10557).

[36] Qualis gens Judaica fuit, describitur etiam in sensu interno in capite 38 Genescos, ubi agitur de ortu eorum, qui fuit ex Canaanitide et ex Scortatione cum nuru; tres enim stirpes eorum fuerunt, una ex muliere Canaanitide, quam Jehudah sumpsit sibi in uxorem, et binae ex Thamare quae nurus Jehudae, cum qua concubuit ut cum scorto (quorum explicatio etiam videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4813-4930).

[37] Qualis illa gens fuit, etiam describitur per Judam Ischarioth, nam ille repraesentavit gentem Judaicam quoad ecclesiam; duodecim enim discipuli Domini repraesentaverunt ecclesiam Domini in communi, et quisque aliquod universale essentiale ejus, et Judas Ischarioth repraesentavit illam qualis apud Judaeos. (Praeter haec videantur quae in Arcanis Caelestibus, de illa gente scripta sunt, quae sunt sequentia:- Quod ecclesia repraesentativa apud gentem Judaicam instituta fuerit, sed quod in ipsa gente nulla ecclesia fuerit, n. 4899, 4912, 6304. Quod ideo quoad ipsam gentem fuerit repraesentativum ecclesiae, et non ecclesia, n. 4281, 4288, 4311, 4500, 6304, 7048, 9320, 10396, 10526, 10531, 10698. Quod gens lsraelitica et Judaica non electa fuerit, sed recepta ut ecclesiam repraesentaret, ob contumaciam qua patres eorum et Moses institerunt, n. 4290, 4293, 7051, 7439, 10430, 10535, 10632. Quod cultus eorum mere externus fuerit, absque omni cultu interno, n. 1200, 3147, 3479, 8871. Quod prorsus non sciverint interna cultus, nec scire voluerint, n. 301-303, 3479, 4429, 4433, 4680, 4844, 14 4847, 10396, 10401, 10407, 10694, 10701, 10707. Quomodo considerant interna cultus, ecclesiae et Verbi, n. 4865. Quod interiora eorum, quae sunt cogitationis et affectionis, fuerint foeda, amoribus sui et mundi ac avaritia plena, n. 3480, 9962, 10454-10457, 10462-10466, 10575. Quod ideo illis non detecta fuerint interna ecclesiae, quoniam illa profanavissent, n. 2520, 3398, 15 3479, 4289. Quod Verbum illis prorsus occlusum fuerit, et quod adhuc sit, n. 3769. Quod videant Verbum ab extra et non ab intra, 10549-10551. Quod ideo internum eorum, quando in cultu, occlusum fuerit, n. 8788, 8806, 9320, 9380, 9377, 9962, 16 10396, 10401, 10407, 10492, 10498, 10500, 10575, 10629, 17 10694. Quod usque gens illa prae aliis talis fuerit, ut potuerit esse in sancto externo, clauso interno, n. 4293, 4311, 4903, 9373, 9377, 18 9380. Status eorum tunc, n. 4311. Quod conservati sint propter Verbum in lingua originali, et quia tales esse potuerunt, n. 3479. Quod sanctum externum eorum a Domino miraculose elevatum sit in caelum, et sic interiora cultus, ecclesiae et Verbi ibi percepta, n. 3480, 19 4307, 4311, 6304, 8588, 20 10493, 10499, 10500, 10602. Quod hoc ut fieret, per media externa coacti sint stricte observare ritus et statuta in externa forma, n. 3147, 4281, 10149. Quia in sancto externo absque interno potuerunt esse, quod sancta ecclesiae et caeli repraesentare potuerint, n. 3479, 3881, 4208, 6306, 21 6589, 9377, 10430, 10500, 10570. Quod usque sancta illos non affecerint, n. 3479. Quia nihil refert qualis persona est quae repraesentat, quoniam repraesentatio spectat rem, non autem personam, n. 665, 1097, 1361, 3147, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7439, 22 8588, 8788, 8806. Quod gens illa pejor aliis gentibus fuerit, describitur qualis, etiam ex Verbo utriusque Testamenti, n. 4314, 4316, 4317, 4444, 4503, 4750, 4751, 4815, 4820, 4832, 5057, 5998, 7248, 8819, 9320, 10454-10457, 10462-10466. Quod tribus Jehudae abiverit in pejus quam reliquae tribus, n. 4815. Quam crudeliter tractaverunt gentes ex jucundo, n. 5057, 7248, 9320. Quod gens illa corde idololatra fuerit, ac prae aliis coluerit alios deos, n. 3732, 4208, 4444, 4825, 5998, 6877, 7401, 8301, 8871, 8882. Quod etiam cultus eorum in ipsa gente spectatus fuerit idololatricus, quia externus absque interno, n. 4281, 4825, 8871, 8882. Quod Jehovam modo quoad nomen coluerit, n. 6877, 10559-10561, 10566: et solum propter miracula, n. 4299. Quod erronee cogitent qui credunt quod Judaei in fine ecclesiae convertendi sint, et reducendi in terram Canaanem, n. 4847, 7051, 8301. Plura loca e Verbo de illa re allata, quae tamen intelligenda sunt secundum sensum internum, ita aliter quam secundum litteram, n. 7051. Quod Verbum quoad sensum externum propter illam gentem immutatum fuerit, non tamen quoad sensum internum, n. 10453, 10461, 10603, 10604. Quod Jehovah a Monte Sinai apparuerit eis secundum quale eorum, in igne consumente, densa nube et in fumo sicut fornacis, n. 1861, 6832, 8814, 8819, 9434. Quod Dominus appareat unicuivis secundum ejus quale, ut ignis vivificans et recreans illis qui in bono sunt, ac ut ignis consumens illis qui in malo, n. 934, 1861, 6832, 8814, 8819, 9434, 10551. Quod una ejus gentis origo sit ex Canaanitide, et quod binae reliquae ex scortatione cum nuru, n. 1167, 23 4818, 4820, 4825, 4874, 24 4899, 4913. Quod per illas origines significatum sit qualis conjunctio illorum cum ecclesia esset, quod nempe sicut cum Canaanitide et cum scortatione cum nuru, n. 4868, 4874, 4899, 4911, 4913. De statu eorum in altera vita, aliqua, n. 939, 940, 5057. Quoniam gens illa, tametsi talis repraesentabat ecclesiam, et quia Verbum apud illam et de illa conscriptum est, ideo Divina caelestia per nomina eorum significata sunt, ut per Reubenem, Schimeonem, Levi, Jehudam, Ephraimum, Josephum, et reliquos: quod per "Jehudam" in sensu interno significetur Dominus quoad amorem caelestem, ac regnum caeleste Ipsius, n. 3654, 3881, 5583, 5603, 5782, 6363. Explicatur propheticum Israelis de Jehudah, in quo agitur de Domino, Genesis 49:8-12, n. 25 6362, 6381.

Quod "tribus Jehudae" et "Judaea" significet ecclesiam caelestem, n. 3654, 6364. Quod duodecim tribus repraesentaverint et inde significaverint omnia amoris et fidei in complexu, n. 3858, 3926, 4060, 6335: inde quoque caelum et ecclesiam, n. 6337, 6637, 7836, 7891. Quod significent secundum ordinem quo nominantur, n. 3862, 3926, 3939, 4603, seq., 6337, 6640. Quod duodecim tribus divisae fuerint in duo regna, ut Judaei repraesentarent regnum caeleste, ac lsraelitae regnum spirituale, n. 8770, 9320. Quod per "semen Abrahami", "Isaci" et "Jacobi" significentur bona et vera ecclesiae, n. 26 3373, 10445.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.
21. The editors made a correction or note here.
22. The editors made a correction or note here.
23. The editors made a correction or note here.
24. The editors made a correction or note here.
25. The editors made a correction or note here.
26. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232