Bible

 

Genesis 49

Studie

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 196

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

196. "Et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt." - Quod significet vitam eorum spiritualem quae illis per cognitiones veri et boni ex Verbo, constat ex significatione "ambulare", quod sit vivere (de qua supra, n. 97); ex significatione "in albis", quod sit in veris, nam "album" et "candidum" in Verbo dicitur de veris (de qua sequitur); ideo per "ambulare Mecum in albis" significatur vita spiritualis, nam vita spiritualis est vita veri, hoc est, vita secundum vera, seu secundum praecepta Domini in Verbo; et ex significatione "quia digni sunt", quod sit quia illis vita spiritualis est a Domino: quantum quis a Domino accipit, tantum dignus est; at quantum ex se, hoc est, ex suo aut proprio, tantum non dignus est. Nihil aliud apud hominem facit vitam spiritualem quam cognitiones veri et boni ex Verbo applicatae vitae; et tunc applicantur vitae cum homo illas pro legibus suae vitae habet, sic enim Dominum spectat in singulis, ac Dominus praesens est apud illos et dat intelligentiam et sapientiam, et earum affectionem et jucundum; nam Dominus est in suis veris apud hominem, procedit enim omne verum a Domino, et quod a Domino procedit, hoc Ipsius est adeo ut sit Ipse: quare Dominus dixit,

"Ego sum.... Veritas et Vita" (Johannes 14:6);

"Qui facit Veritatem, venit ad lucem, (ut manifestentur ejus opera, ) quia in Deo facta sunt" (Johannes 3:21);

"Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum;.... Ipse erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem. .... Et Verbum Caro factum est." (Johannes 1:1, 2, 4, 9, 14).

Dominus dicitur "Verbum", quia Verbum significat Divinum Verum; et quoque dicitur "Lux", quia Divinum Verum est lux in caelis: et quoque dicitur "Vita", quia omne quod vivit ex luce illa vivit; inde etiam est angelis intelligentia et sapientia, in qua vita eorum consistit; qui aliunde deducit vitam quam ex Divino quod procedit a Domino, quod in caelo vocatur Divinum Verum ac ibi apparet ut lux, multum fallitur. Exinde constare potest quomodo intelligendum est quod "Deus erat Verbum, et in Illo vita erat, et vita erat lux hominum."

[2] Quod "album" in Verbo dicatur de veris, est quia Divinum Verum est lux caeli, ut nunc dictum est, et ex luce caeli est album et candidum. Inde est

Quod Dominus cum transformatus est coram Petro, Jacobo et Johanne, apparuerit facies Ipsius sicut Sol, ac vestimentum Ipsius ut lux" (Matthaeus 17:2),

ac ut "album fulgurans" (Luca 9:29),

et "splendens...ut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare" (Marc. 9:3 1 ).

Quod angelis ad sepulcrum Domini esset indumentum album sicut nix (Matthaeus 28:3),

et splendens (Luca 24:4);

Quod apparuerint Johanni septem angeli e templo induti lino mundo et splendido (Apocalypsis 15:6);

Quod stantes ante thronum Agni amicti stolis albis (Apocalypsis 6:11; 7:9, 13, 14; cap. 19:8 2 );

Quod exercitus Sedentis super Equo albo sequerentur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo (Apocalypsis 14:14).

Inde est

Quod Aharoni fuerint vestes lini, ac illas induerit cum iret intra velum ad propitiatorium (Leviticus 16:1-5, 32);

"linum" ex albedine etiam significat verum (n. 7601, 9959). Quoniam "album" significat verum, ac vera sunt quae detegunt falsa et mala apud hominem, et sic purificant eum, ideo dicitur apud Davidem,

"Ecce veritatem desideras in renibus, et in occulto sapientiam notam facis mihi; purificabis me hyssopo ut mundus fiam, et lavabis me, et prae nive dealbabor" (Psalmuss 51:8, 9 [B.A. 6, 7]).

[3] Quia Naziraei repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum in ultimis, quod in terris est Verbum in sensu litterae, et hoc apud Judaeos falsificatum et perversum fuit, ideo de illis dicitur in Threnis,

"Albi erant Naziraei prae nive, candidi erant prae lacte; rubuerunt ossa prae margaritis, sapphirus pollities eorum; sed obscurata est forma eorum, ut non cognoscantur in plateis (4:7, 8).

(Quod Naziraei repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum, videatur n.6437; quod "vertex Naziraei" sit Divinum Verum in ultimis, seu Verbum in littera, n. 6437, 9407.

Quod "crinis", qui erat Naziraeatus, et dictus fuit "vertex Naziraei", sit Divinum verum in ultimis, n. 3301, 5247, 10044. Quod Divinum Verum in ultimis sit cui robur et potentia, n. 9836; quod inde robur Simsoni in crinibus, n. 3301.)

[4] Inde patet quid significatur per quod "Naziraei albi fuerint prae nive, et candidi prae lacte, et quod sapphirus polities ossium eorum; sed obscurata forma eorum, ut non cognoscantur in plateis"; "albedo" enim et "candor" significant Divinum Verum in sua luce, ut supra dictum est; et "ossa", quia sunt ultima apud hominem, sunt enim sustentacula totius corporis ejus, correspondent ultimis in caelo. (Nam omnia hominis correspondent, videatur in opere De Caelo et Inferno 87-102; ideo "ossa" significant ultima in spirituali mundo, quae etiam sunt ultima Divini Veri seu Verbi, n. 5560-5564, 8005:

quod "sapphirus" significet translucidum ex veris, n. 9407: "non cognosci in plateis", significat quod non amplius appareat Divinum Verum, "plateae" enim significant ubi vera doctrinae, n. 2336.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6729

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6729. ‘Et descendit filia Pharaonis’: quod significet religiosum ibi, constat ex significatione ‘filiae’ quod sit affectio veri et boni, et inde Ecclesia, de qua n. 2362, 3963; et in sensu opposito, affectio falsi et mali, et inde religiosum quod ex illis, n. 3024; hic religiosum ex scientificis falsis quia ‘filia Pharaonis’, per ‘Pharaonem’ enim hic repraesentatur scientificum falsum, n. 6651, 6679, 6683, 6692. Quod per ‘filias’ in Verbo significentur Ecclesiae, constare potest ex perpluribus illis locis ubi Ecclesia vocatur filia Zionis, et filia Hierosolymae; et quoque quod per ‘filias’ significentur plurima gentium religiosa quae falsa, patet quoque ex illis locis ubi illa vocantur filiae, sicut filia Tyri, Ps. 45:13 [KJV Ps. 45:12]; filia Edomi, Threni 4:22;

filia 1 Chaldaeorum et Babelis, Esai. 47:1, 5; Jer. 1 41, 42, 51:33; Sach. 2:11: [KJV 7]; Ps. 137:8;

filia Philistaeorum, Ezech. 16:27, 57;

filia Tharschischi, Esai. 23:10;

‘filia Aegypti’ apud Jeremiam,

Ascende Gilead, et sume balsamum virgo filia Aegypti: vasa migrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti: pudefacta es filia Aegypti, data in manum populi septentrionis, 46:11, 19, 24; ‘filia Aegypti’ pro affectione ratiocinandi de veris fidei, num ita sit, ex scientificis cum negativum regnat, ita pro religioso quod inde exsurgit, quod tale est 2 ut nihil credatur nisi falsum 3 .

Poznámky pod čarou:

1. Moabi, Esai. 16:2;

filia Babelis et filia Chaldaeorum

2. quod

3. The Manuscript inserts, ita nihil veri fidei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.