Bible

 

Genesis 49

Studie

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 195

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

195. a. (Vers. 4.) "Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt vestimenta sua." - Quod significet illos qui agunt vitam moralem ex origine spirituali, per quod cognitiones veri et boni ex Verbo applicent usibus suae vitae, constat ex significatione "nominis", quod sit quale status vitae hominis (de qua supra, n. 148); hic itaque "nomina" significant homines qui tales sunt: ex significatione "Ecclesiae in Sardibus", quod sint qui vitam moralem agunt sed non spiritualem, quia parvi pendunt cognitiones veri et boni ex Verbo (de qua etiam supra, n. 148 [, 182]); hic autem intelliguntur illi qui moralem vitam agunt ex origine spirituali, nam dicitur, "qui non inquinaverunt vestimenta sua": et ex significatione "vestimentorum", quod sint vera scientifica et cognitiones quae in naturali homine (de qua sequitur): inde per "non inquinare vestimenta sua" significatur non vivere moralis homo propter se et mundum, quod est solum propter corpus et ejus vitam, sed propter Dominum et caelum, quod est propter animam et ejus vitam. Inde patet quod per "Habes pauca nomina etiam in Sardibus quae non inquinaverunt vestimenta sua", significentur illi qui tales ut agant vitam moralem ex origine spirituali, per quod cognitiones veri et boni ex Verbo applicent suae vitae.

[2] Sed quia pauci sciunt quid sit vivere moralem vitam ex origine spirituali, et quid sit applicare cognitiones veri et boni ex Verbo usibus suae vitae, quare dicetur. Homo vivit moralem vitam ex origine spirituali quando ex religione illam vivit; ita quando cogitat, dum obvenit malum, insincerum aut injustum, quod ita non faciendum sit, quia est contra leges Divinas: is quia abstinet ab illis faciendis propter leges Divinas, sibi comparat vitam spiritualem, et moralis ejus vita tunc inde est; nam per talem cogitationem et fidem homo communicat cum angelis caeli, ac per communicationem cum caelo aperitur ejus internus spiritualis homo, cujus mens est mens superior, qualis est angelis caeli, ac imbuitur inde caelesti intelligentia et sapientia. Inde constare potest quod moralem vitam ex origine spirituali agere, sit ex religione, ac intra ecclesiam ex Verbo; nam qui ex illis vitam moralem agunt, illi elevantur supra naturalem suum hominem, et sic supra suum proprium, et ducuntur per caelum a Domino. Inde est quod illis fides sit, timor Dei, et conscientia, et quoque affectio veri spiritualis, quae affectio est affectio cognitionum veri et boni ex Verbo, nam hae sunt illis leges Divinae secundum quas vivunt. Talem vitam moralem vivunt multi ex gentibus, cogitant enim quod malum non faciendum sit quia est contra religionem eorum; inde est quod tam multi ex illis salventur.

[3] Vicissim autem agere moralem vitam non ex religione, sed modo ex timore legis in mundo, et ex timore jacturae famae, honoris et lucri, est moralem vitam agere non ex origine spirituali, sed ex origine naturali; inde nulla communicatio illis est cum caelo: et quia cogitant insincere et injuste de proximo, tametsi aliter loquuntur et agunt, ideo illis clauditur internus spiritualis homo, et aperitur modo internus naturalis homo, quo aperto in luce mundi sunt, at non in luce caeli; quare etiam tales in se parvi faciunt et quidam negant Divina et caelestia, ac Naturam et mundum credunt esse omne. (Ex his nunc constare potest quid sit agere moralem vitam ex origine spirituali, et quid est illam agere ex origine naturali: sed haec in clariore luce exposita videantur in opere De Caelo et Inferno 528-535.) De illis qui moralem vitam solum ex origine naturali agunt, dicitur quod "inquinent vestimenta sua"; nam per "vestimenta" intelligitur id quod extra ipsum hominem est, et investit illum, ita ejus naturalis homo cum illis quae ibi sunt, quae sunt scientifica et cognitiones; hae, cum ex Verbo sunt, inquinantur per id quod illas discat et teneat solum propter famam ut eruditus et scius audiat, aut ut per id aucupet honores et lucretur opes, et praeter illos fines non curat illas; ita cognitiones ex Verbo polluuntur et conspurcantur amoribus sui et mundi, nam una habitant cum malis et falsis quae ex amoribus illis ut ex suis fontibus scaturiunt.

[4] Dictum est supra quod homo fiat spiritualis per cognitiones veri et boni ex Verbo, applicatas usibus vitae; at cur homo spiritualis fit per illas quae ex Verbo, et non per alias, nunc dicetur. Omnia, quae in Verbo sunt, Divina sunt, et Divina sunt per id quod in se spiritualem sensum habeant, et per eum sensum communicent cum caelo et cum angelis ibi; quapropter cum homo cognitiones habet ex Verbo et illas applicat vitae, tunc per illas communicat cum caelo, et per communicationem illam fit spiritualis; nam homo spiritualis fit per id, quod in similibus veris sit cum angelis caeli, aut in correspondentibus: in correspondentibus dicitur, quia omnia et singula quae in sensu litterae Verbi sunt, correspondentiae sunt, correspondent enim veris quae apud angelos. Cognitiones autem quae sunt ex aliis libris, qui doctrinalia ecclesiae tradunt et variis confirmant, non communicationem faciunt cum caelo nisi per cognitiones ibi ex Verbo; hae communicant si vere intelliguntur, et non applicantur soli fidei sed vitae. Quod ita sit, nemo non scire potest ex eo, quod Verbum in se Divinum sit; et quod in se Divinum est, hoc fieri potest Divinum apud hominem, si id applicat vitae. Per Divinum fieri apud hominem intelligitur quod Dominus; mansionem habere possit apud illum (Johannes 14:23), ita habitare apud illum in suo; (quod Dominus in suo apud hominem et angelum habitet, et non in proprio illorum, videatur in opere De Caelo et Inferno 12); et Dominus in suo habitat cum in illis apud hominem quae ex Verbo sunt, nam Dominus est Verbum (Johannes 1:1, 2, 14); et verba quae Ipse locutus est, hoc est, quae in Verbo sunt,

"Spiritus et Vita sunt" (Johannes 6:63, 68; 12:50).

[5] Quod "vestimenta" significent illa quae sunt in naturali homine, quae sunt scientifica vera aut falsa, seu 1 cognitiones, est ex mundo spirituali; ibi enim omnes quotcunque sunt, vestiti apparent secundum vitam suam moralem; quare illi qui moralem vitam ex origine spirituali vixerunt, vestiti apparent in albis splendentibus, sicut byssinis; illi autem qui moralem vitam ex sola origine naturali egerunt, vestiti apparent secundum quale ejus; qui polluerunt illam malis et falsis, illi apparent in vestibus obscuris, vilibus, laceris et ad aspectum tetris. (De Vestibus eorum, videatur in opere De Caelo et Inferno 177-182.) Inde nunc est quod "vestimenta" in Verbo significent vera ex bono, ac in opposito sensu falsa ex malo, et illa et haec in naturali homine, in quo vera et falsa vocantur scientifica et cognitiones.

[6] Quod "vestimenta" in Verbo significent vera aut falsa, manifeste constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Excitare, excitare, indue robur tuum Zion, indue vestes decoris tui Hierosolyma, .... quoniam non amplius veniet ad te praeputiatus et immundus" (52:1);

"Zion" in Verbo significat regnum caeleste Domini, ita quoque ecclesiam caelestem, et "Hierosolyma" regnum spirituale et ecclesiam spiritualem; (quid regnum caeleste et regnum spirituale, videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28); "vestes decoris", quas induet Hierosolyma, sunt Divina vera; "praeputiatus et immundus", qui ad illas non venient, sunt qui in malis et falsis sunt.

[7] Apud Ezechielem,

Hierosolyma, "vestivi te acupicto, calceavi te taxo, accinxi te bysso, .... et ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, et monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, immo coronam ornatus super caput tuum; sic amicta es auro et argento, et vestes tuae byssus, sericum, et acupictum, .... unde pulchra facta es valde, et prosperata es usque ad regnum.... . Sed sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, ut scortareris super illis; .... sumpsisti etiam vestes acupicti tui, et texisti" imagines maris, cum quibus scortabaris (16:10-14, 16-18);

hic describitur ecclesia qualis cum primum a Domino instaurata est; "vestes" quae nominantur, sunt vera ex bono; "acupictum" est verum scientificum, "byssus" et "sericum" sunt vera ex origine caelesti; "armillae", "torques", "monile", "inaures", "corona" sunt insignia per quae significantur spiritualia varii generis; "aurum et argentum quibus amicta, sunt bonum amoris et verum ejus: dein describitur eadem ecclesia cum perversa, per quod "sumpserit de vestibus et fecerit sibi excelsa variegata", per quae significantur vera falsificata; et per quod "sumpserit vestes acupicti et texerit imagines maris", significatur quod applicuerint veritates sensus litterae Verbi ad confirmandum falsa usque ad apparentiam; "scortari cum illis" et "sub illis", significat ex falsis doctrinam et cultum facere (quod hoc sit "scortari", videatur supra, n. 141, 161).

(Quod "Hierosolyma" sit ecclesia ubi vera doctrina, videatur n. 402, 3654, 9166.

Quod "acupictum" sit scientificum, n. 9688.

Quod "byssus" sit verum ex origine caelesti, n. 5319, 9469.

Quod "armillae" sint vera et bona ecclesiae, n. 3103, 3105.

Quod "torques" sit repraesentativum conjunctionis interiorum et exteriorum, n. 5320.

Quod "monilia" et "inaures" sint repraesentativa perceptionis et obedientiae, n. 4551.

Quod "corona" sit sapientia, supra, n. 126.

Quod "aurum" sit bonum amoris, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881.

Quod "argentum" sit verum ex illo bono, n. 1551, 1552, 2954, 5658.

Quod "excelsa variegata" sint vera falsificata, n. 796, 4005.

Quod "mas" aut "masculus" sit verum, n. 749, 2046, 4005, 7838; inde "imagines maris" sunt apparentiae veri.)

[8] Apud eundem,

"Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio; .... hyacinthinum et purpura ex insulis Elischa fuit tegumentum tuum: .... Syria negotiatrix tua fuit .... per purpuram et acupictum et byssum, cum chrysopraso; .... Dedan negotiatrix tua cum vestibus libertatis pro curru; .... Aschur et Kilmad .... cum glomeribus hyacinthi et acupicti, et cum thesauris vestium pretiosarum" (27:7, 16, 20, 23 [, 24]);

agitur ibi de Tyro et ejus mercaturis, et per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni, ac per "mercari" et "negotiari" significatur cognitiones illas sibi comparare et communicare; per "purpuram et hyacinthum" significatur amor caelestis boni et veri; per "Aegyptum" scientificum naturalis hominis, simile per "acupicturam" inde; per "Syriam" ecclesia quoad cognitiones veri et boni; per "Aschurem" rationale illius ecclesiae; per "Dedan" illi qui in cognitionibus caelestium. Inde constare potest quod per "mercaturas Tyri", de quibus in toto illo capite agitur, non aliquae mercaturae intelligantur, sed per omnia et singula intelligantur spiritualia, quae comparanda, imbuenda, et communicanda.

Quod "Tyrus" significet cognitiones veri et boni, videatur n. 1201.

Quod "Aegyptus" scientificum naturalis hominis, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702, 6015, 6651, 6679, 6682, 6683, 6692, 7296, 9340, 9391.

Quod "Syria" ecclesiam quoad cognitiones veri et boni, n. 1232, 1234, 3664, 3680, 4112.

Quod "Dedan" illos qui in cognitionibus caelestium sunt, n. 3240, 3241.

Quod "Aschur" rationale inde, n. 119, 1186.

Quod "purpura" amorem caelestem boni, n. 9467.

Quod "hyacinthinum" amorem caelestem veri, n. 9466, 9687, 9833; similiter "chrysoprasus", n. 9868. Quid "byssus" et "acupictum", videatur mox supra.)

[9] Apud Davidem,

"Tota gloriosa filia Regis intus, et ex implexis auri vestis ejus; in acupictis adducetur Regi" (Psalmuss 45:14, 15 [B.A. 13, 14]);

per "filiam Regis" significatur affectio veri spiritualis, et inde ecclesia ex illis qui in ea affectione sunt; "Rex" significat Dominum quoad Divinum Verum; "vestis ex implexis auri" intelligentiam et sapientiam ex illo vero; "acupicta in quibus" adducetur Regi", sunt cognitiones veri.

(Quod "filia" significet affectionem veri et inde ecclesiam, videatur n. 2362, 2623, 3373, 3963, 4257, 6729, 6775, 2 6779, 8649, 9055, 9807; quod "Rex" Dominum quoad Divinum Verum, supra. n. 31.)

[10] In Libro Secundo Samuelis,

"Filiae Israelis super Saule flete, qui amicivit vos dibapho cum delicatis, et imposuit ornatum auri super vestem vestram" (1:24);

haec in lamentatione Davidis super Saulem, quam inscripsit "Ad docendum filios Jehudae Arcum" (ibid. vers. 18);

per "arcum" significatur verum pugnans contra falsum (videatur n. 2686, 2709); per "Saulem" ibi, ut regem, significatur id verum; per "filios Jehudae" significantur illi qui in veris ex bono sunt; per "amicire filias Israelis dibapho", et per "imponere ornatum auri super vestem", est impertiri intelligentiam et sapientiam illis qui in affectione veri spirituali sunt.

[11] Apud Matthaeum,

"Ingressus rex ut videret discumbentes, vidit ibi hominem non indutum veste nuptiarum; et dixit ei, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptiarum? Ille obmutuit: tunc dixit rex, Ligate pedes et manus, et ejicite in tenebras extimas (22:11-13);

"vestis nuptiarum" significat intelligentiam spiritualis hominis, quae est ex cognitionibus veri et boni; at "non indutus veste nuptiarum" significat hypocritam qui per moralem vitam mentitur spiritualem, cum tamen est mere naturalis; "ligare pedes et manus" significat privationem cognitionum ex Verbo, per quas est mentitus hominem spiritualem; "ejici in tenebras extimas" significat inter illos qui in falsis ex malo sunt ("tenebrae extimae" sunt falsa ex malo).

[12] Apud Zephaniam,

"Visitabo super principes et super filios regis, et super omnes indutos vestimentis alienigenae" (1:8);

"principes" et "filii regis" significant illos qui in veris sunt, ac in opposito sensu, ut hic, illos qui in falsis; hi dicuntur "induti vestimento alienigenae", quia "vestimentum" significat falsum, et "alienigena" illos qui extra ecclesiam sunt et non agnoscunt ecclesiae vera.

[13] Apud Matthaeum,

"Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium: intus sunt lupi rapaces" (7:15);

"pseudoprophetae in vestimentis ovium", qui "intus lupi rapaces", sunt qui docent falsa sicut forent vera, et moralem vitam ad apparentiam agunt, sed apud se, dum ex suo spiritu, nihil nisi quam de se et mundo cogitant, ac deprivare student omnes veris.

[14] Apud Johannem,

Jesus dixit ad Petrum, "Cum fuisti junior, cingebas temet et ambulabas quo volebas; quando vero senex fueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, ducetque quo non vis" (21:18);

quid haec in sensu spirituali significant, videatur supra (n. 9); quod nempe per "Petrum" intelligatur fides ecclesiae; per illum "cum junior", quando "cingeret semet et ambularet quo vellet", fides ecclesiae in principio quando in bono charitatis sunt, tunc quod ex spirituali homine de veris ecclesiae cogitant, et ex eo cogitare est ex suo spiritu, ita ex affectione veri spirituali, quod est ex libero; per illum autem "cum senex fuerit", quod "extenderet manus et alius illum cingeret", intelligitur fides ecclesiae in fine ejus, quando fides absque charitate erit, quod tunc nihil de veris ecclesiae cogitarent ex se sed ex aliis, ita solum ex doctrina et non ex Verbo, quod respective servum est; nam credere quod alius dicit est servum, at credere quod ipse cogitat ex Verbo est liberum, secundum Domini verba apud Johannem,

"Si manseritis in Verbo meo, vere discipuli mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberos faciet vos" (8:31, 32).

[15] Apud Lucam,

"Nemo panniculum novi vestimenti indit in vestimentum vetus; alioquin illud novum findet vetus, et veteri non convenit panniculus ex novo. Et nemo injicit vinum novum in utres veteres; alioquin disrumpet vinum novum utres, et illud effundetur, et utres peribunt" (5:36-38; Matthaeus 9:16, 17; Marcus 2:21, 22);

quia "vestimentum" significat verum, ideo Dominus comparat vera ecclesiae prioris, quae erat ecclesia repraesentativa spiritualium, panniculo vestimenti veteris, et vera ecclesiae novae, quae erant ipsa vera spiritualia, panniculo vestimenti novi: similiter comparavit illa utribus vini, quia per "vinum" similiter significatur verum, ac "utres" sunt cognitiones quae continent 3 illud.

(Quod "vinum" in Verbo significet verum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 219.)

[16] Ex his nunc constare potest quid per "vestes" in Verbo alibi significatur, nam saepius ibi nominantur, ut in sequentibus: - In Apocalypsi,

"Super thronis viginti quatuor Seniores sedentes, induti Vestimentis albis" (4:4);

alibi,

Exercitus Sedentis super Equo albo "sequebantur Ipsum, .... induti byssino albo et mundo" (Apocalypsis 19:14);

alibi,

Qui ante thronum in conspectu Agni stabant, erant "amicti stolis albis" (Apocalypsis 7:9);

alibi,

Septem angeli e templo "induti erant lino mundo et splendido" ( 4 Apoc. 15:6);

alibi,

"Datae sunt singulis", qui sub altari "stolae albae" (Apocalypsis 6:11);

alibi,

"Eme aurum.... et vestimenta alba" (Apocalypsis 3:18);

apud Ezechielem,

"Panem suum famelico det, et nudum obtegat veste" ( 5 18:16);

"panem dare famelico" in spirituali sensu significat ex bono charitatis instruere illos qui desiderant vera; "nudum obtegere veste", significat illos similiter qui non in veris sunt.

[17] Apud eundem,

Hostes "exuent tibi vestes, et sument vasa ornatus tui" (23:26);

apud Sachariam,

"Jehoschua indutus fuit vestibus pollutis, et sic stabat coram angelo, qui dixit ad stantes coram illo, Removete vestes pollutas a super illo: et dixit, Transire feci a super te iniquitatem tuam, induendo te vestibus mutatis" (3:3-5);

in Threnis,

"Errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis suis" (4:14 6 ).

Ex significatione "vestium" sciri potest quid intelligitur per plura statuta apud filios Israelis, ut

Quod vestes mixtae non induerentur (Leviticus 19:19; Deuteronomius 22:11);

Quod vasa viri non essent super feminam, nec vir indueretur vestibus feminae (Deuteronomius 22:5);

Quod lavarentur vestes ut purificarentur et sic sanctificarentur (Exodus 19:14; 7 Levit. 11:25, 28, 40; 14:8, 9; Numeri 19:11 ad fin. );

et alibi,

Quod in luctu propter praevaricationem contra Divina Vera, exuerent vestes, et induerent saccum (Esaias 15:3; 22:12; 37:1, 2; Jeremias 4:8; 6:26; 48:37; 49:3; Threni 2:10; Ezechiel 27:31; Amos 8:10; Jonas 3:5, 6, 8);

Et quod discinderent vestes (Esai. 37:1 8 ; et alibi).

Tum, quid significat

Quod discipuli imposuerint vestimenta sua super asinam et pullum cum Dominus ibat Hierosolymam, et quod populus tunc straverit vestimenta sua in via (Matthaeus 21:7-9; Marcus 11:7, 8; Luca 19:35, 36),

videatur supra (n. 31(b)).

[18] Quod "vestes" significent vera, est ex illa origine, quia lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino ut Sole ibi, et omnia quae in caelis existunt, ex luce ibi existunt; similiter etiam vestes quibus amicti apparent angeli. Inde est

Quod angelis ad sepulcrum Domini sedentibus fuerit indumentum album sicut nix (Matthaeus 28:3);

Et quod vestes eorum fuerint splendentes (Luca 24:4).

(Quod vestes quibus induti apparent angeli correspondeant intelligentiae eorum, et quod intelligentia illis sit secundum receptionem Divini Veri a Domino, videatur in opere De Caelo et Inferno 177-182; et quod Divinum Verum procedens a Domino sit Lux in Caelo, n. 126-135 ibi.) Inde constare potest quid significatur per "vestes", ubi de Domino, quod nempe Divinum Verum procedens ex Ipso; et quia significatur Divinum Verum, etiam significatur Verbum, nam Verbum est Divinum Verum a Domino in terris et in caelis. Hoc repraesentatum est per "vestes" Domini cum transformatus est coram Petro, Jacobo et Johanne, de quibus ita apud Evangelistas: –

Cum Jesus transformatus est, "splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta facta (alba) sicut lux" (Matthaeus 17:2),

et "alba fulgurantia" (Luca 9:29),

ac "splendentia alba sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare" (Marc. 9:3 9 ).

Simile legitur de "Antiquo dierum" apud Danielem,

"Antiquus dierum sedit, et vestis Ipsius erat sicut nix alba" (7:9);

"Antiquus dierum" est Dominus ab aeterno. Quia "lux" est Divinum Verum, et hoc significatur per "vestes" cum de Domino, ideo dicitur apud Davidem,

Jehovah "Se operit luce sicut veste" (Psalmuss 104:2).

[19] Ex his constare potest quid significatur per "vestes Domini" alibi in Verbo:-

-Ut apud Davidem,

"Unxit.... myrrha, aloe et kesia omnes vestes tuas" (Psalm. 45:[8,] 9 [B.A. 7, 8]);

ibi de Domino.

Apud Mosen,

"Lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Genesis 49:11);

etiam haec de Domino; "vinum" et "sanguis uvarum" significant Divinum Verum. Quia "vestes Domini" Divinum Verum significabant, ideo etiam

Illi qui tetigerunt fimbriam vestimenti Ipsius, sanati sunt (Matthaeus 9:20, 21; Marcus 5:27, 28, 30; 6:56; Luca 8:44).

Apud Esaiam,

"Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra? hic honorabilis in vestitu suo?.... Quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestes tuae sicut calcantis in torculari?.... Sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne vestimentum meum pollui" (63:1-3);

haec quoque de Domino: per "vestes" hic significatur Verbum, quod, ut dictum est, est Divinum Verum a Domino in terris et in caelis; violentia illata Divino Vero seu Verbo ab illis qui tunc ab ecclesia erant, describitur per quod "rubicundus quoad vestem, sicut calcantis in torculari", et quod "victoria sparsa sit super vestes", et quod "omne vestimentum suum polluerit."

[20] In Apocalypsi,

Sedens super Equo albo "circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei" (19:13):

hic manifeste dicitur, quod Sedens super Equo albo vocaretur "Verbum Dei"; quod sit Dominus patet, nam mox de Ipso dicitur,

"Habet super vestimento suo et super femore nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum" ((cap. 19) vers. 16):

est itaque Verbum in littera quod significatur per "vestimentum tinctum sanguine", quoniam illi violentia illata est, non autem Verbo in sensu spirituali; huic violentia inferri nequiit, quia nihil de eo sciverunt.

[21] Quod Verbo in sensu litterae violentia illata sit, non autem Verbo in sensu spirituali, etiam significatur per "vestes Domini" quae divisae a militibus, non autem "tunica"; de quibus ita apud Johannem:

"Milites.... acceperunt vestimenta Ipsius et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam; erat autem tunica inconsuta, a summo contexta tota; dixerunt ergo inter se, Ne dividamus eam, sed sortiamur de ea cujus futura est:.... milites igitur haec fecerunt" (19:23, 24);

et apud Davidem,

"Diviserunt vestes meas, et super vestimentum meum jecerunt sortem" (Psalmuss 22:19 [B.A. 18]):

per "vestes Domini", quas diviserunt, significatur Verbum in littera, per "tunicam" Ipsius Verbum in sensu spirituali; per "milites" significantur illi qui ab ecclesia qui pro Divino Vero militarent; ideo dicitur, "milites igitur haec fecerunt."

(Quod "tunica" significet Divinum Verum seu Verbum in sensu spirituali, videatur n. 9826, 9942; quod "milites" significent illos qui ab ecclesia et militarent pro Divino Vero, videatur supra, n. 64 fin. , ubi haec plenius explicantur.) Sciendum est quod singula quae de Passione Domini memorantur apud Evangelistas, involvant et significent quomodo ecclesia tunc, quae apud Judaeos, tractaverat Divinum Verum, ita Verbum, nam hoc erat apud illos Divinum Verum; et Dominus erat Verbum, quia Divinum Verum

(Johannes 1:1, 2, 14): sed quid singula involvunt et significant, non sciri potest nisi ex sensu interno; nunc solum memoratur quid significabant "vestes Domini", quia de significatione "vestium" hic agitur, quod nempe significent vera, et ubi de Domino, Divinum Verum.

[22] Similia quae "vestes Domini", etiam "vestes Aharonis" et "filiorum ejus" significarunt, quoniam Aharon cum filiis ejus repraesentarunt Dominum quoad Divinum Bonum, ac vestes illorum quoad Divinum Verum. (Sed haec videantur in Arcana Caelestibus explicata et ostensa; ut quod Aharon repraesentaverit Dominum quoad Divinum Bonum, n. 9806, 10 9946, 10017; quid singulae vestes eorum, nempe pectorale, ephodum, pallium, tunica tesselata, cidaris, baltheus, n. 9814, 9823-9828, seq.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10261

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10261. ‘Et oleum olivae’: quod significet Divinum Bonum caeleste Domini, constat ex significatione ‘olei’ quod sit bonum tam caeleste quam spirituale, de qua n. 886, 4582, 9780, et ex significatione ‘olivae’ quod sit amor caelestis, de qua sequitur; inde per ‘oleum olivae’ significatur bonum caelestis amoris, seu quod idem, bonum caeleste; dicitur Divinum Bonum caeleste Domini, quia omne bonum, quod essentialiter bonum in caelis, est ex Divino Domini. Sed sciendum est quod Divinum Bonum Domini in se sit unicum, est enim infinitum, ac infinita in se continet; quod infinitum est, hoc unicum est, quoniam infinita

[2] quae continet unum faciunt; quod autem distinguatur in caeleste et spirituale, est a receptione ejus ab angelis in caelis et ab 1 hominibus in terris; receptum ab angelis et hominibus qui 2 e regno caelesti Domino sunt vocatur Divinum Bonum caeleste, at receptum ab angelis et hominibus qui 2 e regno spirituali Domini sunt vocatur Divinum Bonum spirituale, omnes enim angeli et homines varie seu dissimiliter recipiunt unicum Domini Bonum; se habet hoc comparative sicut calor et lux a sole mundi, quae 3 tametsi in se spectata sunt unica, usque variantur secundum anni tempora, et secundum diei tempora, et quoque dissimiliter in unaquavis regione telluris; quae variatio caloris et lucis non fit a sole sed a telluris versione varia, secundum varietates circuitionis et volutionis ejus, 4 ita quoque a receptione; etiam eadem lux variatur in singulis objectis secundum receptionem, unde colores. Ex his 5 constare potest 6 unde est quod Divinum Bonum Domini, quod est unicum, quia infinitum, 7 dicatur caeleste et spirituale.

[3] Quod ‘oleum’ sit bonum tam caeleste quam spirituale, constat 8 in locis supra citatis, at quod ‘oliva’ sit amor caelestis, ac ‘olea’ perceptio et affectio illius amoris, constat ex locis in Verbo ubi ‘olea et oliva’ nominantur, ut ex sequentibus:

apud Sachariam, Propheta vidit candelabrum auri totum, septem lucernae ejus super eo, duae oleae juxta id, una a dextra 9 lecythi, et una juxta sinistram ejus: dixit ad angelum, Quid duae oleae istae, et quid duae baccae olivarum, quae in manu duorum tuborum auri? dixit, Hi duo filii olivarum stantes juxta Dominum totius terrae, 4:2, 3, 11, 12, 14; quid haec prophetica involvunt, nemo scire potest nisi qui ex sensu interno

[4] scit quid significat ‘candelabrum’ et quid ‘olea’; quod ‘candelabrum’ significet caelum spirituale, ac lucernae ejus sancta vera ibi, videatur n. 9548, 9551, 9555, 9558, 9561, 9684; inde constat quod ‘olea’ significet regnum caeleste ex perceptione et affectione boni, et ‘baccae olivarum’ sancta bona ibi, vera illorum significantur per ‘filios olivarum’; ‘duo’ significant internum et externum illius regni, et conjunctionem: similia per ‘oleum’ et ‘candelabrum’ significantur apud Johannem,

[5] Dabo 10 duobus testibus Meis, ut prophetent dies mille ducentos et sexaginta, induti saccis; hi sunt duae oleae, et duo candelabra coram Deo terrae stantia, Apoc. 11 [3, ] 4:

apud Esaiam,

Dabo in deserto cedrum schittim, et myrtum, et lignum olei, 41:19;

nominatur ‘cedrus’ et ‘lignum olei’, quia ‘cedrus’ significat bonum spirituale ac ‘lignum olei’ bonum caeleste; bonum spirituale est charitas erga proximum, et bonum caeleste est amor in Dominum; ‘dare illa in deserto’ est in terris extra Ecclesiam, ita inter gentes:

apud Hoscheam,

[6] Ibunt rami ejus; et erit sicut olivae honor ejus, et odor illi sicut Libanus, 14:6 [, 7];

per ‘olivam’ hic quoque significatur bonum caeleste, et per ‘libanum’ bonum spirituale, ita per ‘Libanum’ simile quod per ‘cedrum’, quoniam Libanus erat silva ex cedris:

apud Esaiam,

[7] Sic erit in medio terrae, in medio populorum, sicut strictura oleae, sicut racemationes quando consummata est vindemia, 24:13, tum 17:6;

‘strictura oleae’ dicitur, et ‘racemationes consummatae vindemiae’ quoniam ‘olea’ significat Ecclesiam quae in bono caelesti, ac ‘vitis’ Ecclesiam quae in bono spirituali; in Verbo enim ubi agitur de bono, etiam agitur de vero, ob conjugium eorum; pariter ubi agitur de caelesti etiam de spirituali; caeleste 11 etiam praedicatur de bono, ac spirituale de vero, videatur in locis citatis n. 9263, 9314, ideo de vite et de olea; quod ‘vitis’ sit Ecclesia spiritualis, ac bonum et verum ejus, 12 n. 1069, 5113, 6376, 9277; ideo etiam

[8] alibi vitis et olea una nominantur, ut apud Davidem,

Uxor sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut plantae olivarum circumcirca mensae tuae, Ps. 128:3, 4:

apud Habakuk,

Ficus non florebit, neque proventus in vitibus, mentietur opus oliva, 3:17:

13 apud Amos,

Plurimos hortos vestros, et vineas vestras, et ficus vestras, et oleas vestras, comedit eruca, 4:9;

memoratur etiam ficus, quia ‘ficus’ significat bonum 14 externae Ecclesiae, n. 5113, ‘vitis’ autem bonum 15 internae 16 Ecclesiae spiritualis, et ‘olea’ bonum 15 internae 17 Ecclesiae caelestis; similiter alibi.

[9] Quoniam lignum olei significabat bonum amoris caelestis, ideo duo cherubi qui in adyto templi, facti 18 erant ex lignis olei, pariter fores, superliminare, et postes, 1 Reg. 6:23, 31, 32; per adytum enim templi repraesentabatur intimum caelum, ubi bonum caeleste, ideo omnia quae inibi significabant caelestia; quod arca quae ibi, et propter quam adytum, significaverit intimum caelum ubi Dominus, videatur n. 9485.

[10] 19 Simile etiam per montem Olivarum, qui e regione templi, 20 significabatur quod per oleam, sicut 19 simile per Libanum 21 quod per cedrum; ideo ut repraesentarentur in caelis omnia quae Dominus egit cum fuit in mundo, ac imprimis Divina caelestia, Dominus cum in Hierosolyma fuit, in monte Olivarum saepissime fuit, ut constat apud Lucam,

Jesus erat diebus in templo docens, noctibus autem egrediens pernoctavit in monte, qui dicitur Olivarum, 21:37 22 :

et alibi,

Jesus egressus abiit juxta consuetudinem in montem Olivarum, 22:39:

quod ille mons e regione templi fuerit, videatur Marcus 13:3; Matth. 24:3.

Quod mons Olivarum significaverit Divinum Bonum caeleste, constat apud Sachariam ubi dicitur, Quod pedes Jehovae stabunt super monte Olivarum, qui ante facies Hierosolymae, et ibi pugnabit contra gentes ; et quod diffindetur ille mons, pars versus ortum, et versus mare, valle magna; et recedet pars ejus versus septentrionem, et pars versus meridiem, xiv [3, ] 4; describitur hic status caeli et Ecclesiae cum Dominus in mundo fuit, ac pugnavit contra inferna, ac illa devicit, et simul caelos in ordinem redegit; ‘gentes ibi contra quas pugnavit’ sunt mala ab infernis, ‘mons Olivarum, in quo pedes Ipsius stabant’ est Divinum Bonum Divini Amoris, ex hoc enim pugnavit ac devicit; ‘discissio montis versus ortum et versus mare, valle magna’ significat separationem caeli et inferni, similiter ‘recessio ejus versus septentrionem et meridiem’, nam in meridie dicuntur esse qui in luce veri, in ortu qui in amore boni, ‘ad mare’ autem 23 qui in malis, et ‘ad septentrionem’ qui in falsis.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. in

3. in se est unica apparently altered to in se sunt unius

4. The Manuscript places this before secundum, and inserts ejus after receptione.

5. The Manuscript inserts aliquantum.

6. quare

7. dicatur altered to dicitur

8. ex

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. enim

12. The Manuscript inserts videatur.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. externae altered to externum

15. internum

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. sunt

19. Similia

20. significabantur, quae

21. quae

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The Manuscript inserts, ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.