Bible

 

Genesis 48

Studie

   

1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus : qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.

2 Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.

3 Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan : benedixitque mihi,

4 et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.

5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.

6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.

7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus : et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.

8 Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ?

9 Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.

10 Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,

11 dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper ostendit mihi Deus semen tuum.

12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.

13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.

14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.

15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem :

16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.

17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.

18 Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.

19 Qui renuens, ait : Scio, fili mi, Scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes.

20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur Israël, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.

21 Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.

22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 442

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

442. Versus 7. "Ex tribu Simeonis duodecim millia signati; ex tribu Levi duodecim millia signati; ex tribu Isascharis duodecim millia signati."

7. "Ex tribu Simeonis duodecim millia signati", significat obedientiam, et quod omnes qui in illa, in caelo sint et in caelum veniant [n. 443] ; "ex tribu Levi duodecim millia signati", significat bona opera [n. 444] ; ex tribu Isascharis duodecim millia signati", significat fidem et salutem [n. 445] .

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3995

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3995. ‘Et maculosum et punctatum in capris’: quod significet quod dein suum erit omne bonum veri in quo mixtum falsum et malum, constat ex significatione ‘maculosi’ quod sit falsum, et a significatione ‘punctati’ quod sit malum, de quibus mox supra n. 3993; et a significatione ‘caprarum’ quod sit bonum veri, seu charitas fidei, de qua n. 3519; quod omne id suum erit, significatur etiam per id quod sequitur ‘Et erit merces mea’.

[2] Quid bonum veri, seu charitas fidei, paucis dicendum: cum regeneratur homo, tunc apparenter praecedit verum quod fidei, et apparenter sequitur bonum quod charitatis; at cum ‘homo regeneratus est’, tunc manifeste praecedit bonum quod charitatis, et manifeste sequitur verum quod fidei; sed quod prius sit apparentia, hoc autem essentialiter ita, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3616, 3701; cum enim homo regeneratur, facit ille bonum ex vero quod didicit, nam ex vero discit quid bonum, sed usque est intus bonum quod hoc operatur; influit enim bonum a Domino per viam internam seu per viam animae, et influit verum per viam externam, seu per viam sensualem quae corporis; verum quod per hanc viam intrat, adoptatur a bono quod intus, et ei conjungitur, et hoc eousque dum homo regeneratus est; tunc versura fit, et a bono agitur verum; inde patet quid bonum veri, et quid boni verum; inde est quod tam multi hodie dicant quod 1 bona charitatis sint fructus fidei, apparet enim ita in principio regenerationis; ex apparentia id concludunt, nec sciunt aliter, quia pauci sunt qui regenerantur, et nemo id scire potest quam qui regeneratus est, hoc est, qui in affectione boni est seu in charitate; ex affectione boni seu charitate hoc videri potest clare, et quoque percipi; qui autem non regenerati sunt, ne quidem sciunt quid affectio boni seu quid charitas, sed ratiocinantur de illa sicut de re aliena, seu de re extra illos; quapropter charitatem vocant fructum fidei, cum tamen fides est ex charitate; sed usque non tanti interest ut simplices sciant quid prius et quid posterius, modo in charitate vivant, nam charitas est vita fidei.

[3] Per pecus hic significantur tam agni, quam oves, haedi, caprae, arietes, hirci, sed nominantur solum agni et caprae, et hoc est causa quia per ‘agnos’ significatur innocentia, et per ‘capras’ charitas fidei, de his enim in sensu interno hic agitur; inde quoque est quod maculosum in lingua originali exprimatur per 2 vocem quae quoque significat agnos, ut apud Esai. 40:10 [11]; et punctatum per 3 vocem, quae quoque significat pecuarium, ut 2 Reg. 3:4; Amos

1:1.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has bonum charitatis sit

2. Hebrew tala

3. Hebrew noqed = herdsman, naqod = speckled.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.