Bible

 

Genesis 47

Studie

   

1 Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen.

2 Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege :

3 quos ille interrogavit : Quid habetis operis ? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.

4 Ad peregrinandum in terra tua venimus : quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.

5 Dixit itaque rex ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.

6 Terra Ægypti in conspectu tuo est : in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.

7 Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui benedicens illi,

8 et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vitæ tuæ ?

9 respondit : Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad Dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.

10 Et benedicto rege, egressus est foras.

11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao.

12 Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis.

13 In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan.

14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis.

15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens : Da nobis panes : quare morimur coram te, deficiente pecunia ?

16 Quibus ille respondit : Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.

17 Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis : sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.

18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.

19 Cur ergo moriemur te vidente ? et nos et terra nostra tui erimus : eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.

20 Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,

21 et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus,

22 præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis : quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.

23 Dixit ergo Joseph ad populos : En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet : accipite semina, et serite agros,

24 ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis : quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.

25 Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.

26 Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit.

27 Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis.

28 Et vixit in ea decem et septem annis : factique sunt omnes dies vitæ illius, centum quadraginta septem annorum.

29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo : et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto :

30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph : Ego faciam quod jussisti.

31 Et ille : Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6059

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6059. GENESEOS 1 CAPUT QUADRAGESIMUM SEPTIMUM

1. Et venit Joseph, et indicavit Pharaoni, et dixit, Pater meus et fratres mei, et greges eorum et armenta eorum, et omnia quae illis, venerunt e terra Canaan, et ecce illi in terra Goshen.

2. Et e parte fratrum suorum accepit quinque viros, et statuit illos coram Pharaone.

3. Et dixit Pharaoh ad fratres ejus, Quid opera vestra? et dixerunt ad Pharaonem, Pastor gregis servi tui, etiam nos, etiam patres nostri.

4. Et dixerunt ad Pharaonem, Ad peregrinandum in terra venimus, quia nullum pascuum gregi qui servis tuis, quia gravis fames in terra Canaan, et nunc habitent quaeso servi tui in terra Goshen.

5. Et dixit Pharaoh ad Josephum, dicendo, Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.

6. Terra Aegypti coram te haec, in optimo terrae habitare fac patrem tuum et fratres tuos, habitent in terra Goshen; et si nosti, et sit in illis viri strenuitatis, et ponas illos principes pecoris super quod mihi.

7. Et venire fecit Joseph Jacobum patrem suum, et statuit illum coram Pharaone; et benedixit Jacob Pharaoni.

8. Et dixit Pharaoh ad Jacobum, Quot dies annorum vitae tuae?

9. Et dixit Jacob ad Pharaonem, Dies annorum peregrinationum mearum triginta et centum anni; parum et mali fuerunt dies annorum vitae meae, et non attigerunt dies annorum vitae patrum meorum, in diebus peregrinationum illorum.

10. Et benedixit Jacob Pharaoni, et egressus a coram Pharaone.

11. Et habitare fecit Joseph patrem suum et fratres suos, et dedit illis possessionem in terra Aegypti in optimo terrae, in terra Rameses, quemadmodum praecepit Pharaoh.

12. Et sustentavit Joseph patrem suum et fratres suos, et totam domum patris sui pane ad os infantis.

13. Et panis nullus in omni terra, quia gravis fames valde, et laborabat terra Aegypti et terra Canaan a coram fame.

14. Et collegit Joseph omne argentum inventum in terra Aegypti et in terra Canaan, in annona, quam illi ementes, et venire fecit Joseph argentum domum Pharaonis.

15. Et consumptum argentum e terra Aegypti et e terra Canaan, et venerunt omnis Aegyptus ad Josephum, dicendo, Da nobis panem, et cur moriemur juxta te, quia deficit argentum?

16. Et dixit Joseph, Date pecora vestra, et dabo vobis in pecoribus vestris, si 2 deficit argentum.

17. Et venire fecerunt pecora sua ad Josephum, et dedit illis Joseph panem pro equis, et pro pecore gregis, et pro pecore armenti, et pro asinis, et providit illos pane pro omni pecore eorum, in anno hoc.

18. Et finitus annus hic, et venerunt ad illum in anno altero, et dixerunt ei, Non celabimus a domino, siquidem consumptum argentum, et pecus bestiae, ad dominum, non relictum coram domino praeter quam corpus nostrum et humus nostra.

19. Quare moriemur ad oculos tuos, etiam nos, etiam humus nostra? eme nos et humum nostram pro pane, et vivemus nos et humus nostra servi Pharaoni, et da semen, et vivamus et non moriamur, et humus non vastata sit.

20. Et emit Joseph omnem humum Aegypti Pharaoni, quia vendiderunt Aegyptii quisque agrum suum, quoniam invaluit super illos fames; et fuit terra Pharaoni.

21. Et populum transtulit illum ad urbes a fine termini Aegypti et ad finem illius.

22. Solum humum sacerdotum non emit, quia pars statuta sacerdotibus a Pharaone, et comederunt partem statutam suam, quam dederat illis Pharaoh, propterea non vendiderunt humum suam.

23. Et dixit Joseph ad populum, Ecce emi vos hodie, et humum vestram, Pharaoni, en vobis semen, et seratis humum.

24. Et erit, in proventibus et dabitis quintam Pharaoni, et quatuor partes erit vobis ad semen agri, et ad cibum vestrum, et illis in domibus vestris, et ad cibum infantibus vestris.

25. Et dixerunt, Vivificasti nos, inveniamus gratiam in oculis domini, et erimus servi Pharaoni.

26. Et posuit illud Joseph ad statutum usque ad diem hunc super humum Aegypti Pharaoni ad quintam; solum humus sacerdotum, tantum illorum non fuit Pharaoni.

27. Et habitavit Israel in terra Aegypti, in terra Goshen, et possessionem habuerunt in illa; et fructificarunt se, et multiplicati valde.

28. Et dixit Jacob in terra Aegypti septendecim annis; et fuit dies Jacobi anni vitae illius septem anni et quadraginta et centum anni.

29. Et appropinquaverunt dies Israelis ad moriendum, et vocavit filium suum Josephum, et dixit ei, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, pone quaeso manum tuam sub femore meo, et facias mecum misericordiam et veritatem, ne quaeso sepelias me in Aegypto.

30. Et cubem cum patribus meis, et feras me ex Aegypto, et sepelias me in sepulcro illorum; et dixit, Ego faciam secundum verbum tuum.

31. Et dixit, Jura mihi; et juravit ei; et incurvavit se Israel super caput lecti.

Poznámky pod čarou:

1. All this chapter and its explanations are missing from the Manuscript. The endorsement of the preceding chapter is Geneseos Caput xlvii, Arcana Coelestia n. 5994 ad 6058, but xlvii is altered to xlvi.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

CONTENTA

Postquam bonum spirituale e naturali quod ‘Israel’, conjunctum fuit cum caelesti interno quod ‘Joseph’, de qua re in capite priore, agitur in hoc capite in sensu interno de insinuatione verorum Ecclesiae quae in naturali, in scientificum: vera Ecclesiae quae in naturali, sunt ‘filii Jacobi’; ipsum commune verum ibi est ‘Jacob’; scientificum in quod insinuata illa vera, est ‘Pharaoh’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.