Bible

 

Genesis 45

Studie

   

1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.

2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.

3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.

4 Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.

5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.

6 Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.

7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.

8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.

9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hæc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti : descende ad me, ne moreris,

10 et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides :

11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.

12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.

13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto : festinate, et adducite eum ad me.

14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.

15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quæ ausi sunt loqui ad eum.

16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.

17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,

18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.

19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.

20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.

21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.

22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :

23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.

24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.

25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.

26 Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.

27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,

28 et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5973

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5973. ‘Et dixit Israel’: quod significet bonum spirituale nunc, constat ex repraesentatione ‘Israelis’ quod sit bonum spirituale, ut n. 5801, 5803, 5806, 1 5817, 5819, 5826, 5832, 5833; quid bonum spirituale quod ‘Israel’ et quid bonum naturale quod ‘Jacob’, videatur supra n. 2 5965. Qui non sensum internum Verbi novit, nusquam scire potest cur Jacob nunc dicatur Jacob et nunc Israel, nam in uno capite, etiam in uno versu, nunc unum nomen nunc alterum dicitur; 3 quod sensus internus Verbi sit, inde manifeste constare potest; sicut hic ubi dicitur, ‘Revixit spiritus Jacobi patris illorum, et dixit Israel’: similiter alibi, ut Benjaminem fratrem Josephi non misit Jacob cum fratribus ejus, ... et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium, Gen. 42:4, 5: Et profectus Israel; dixit Deus Israeli in visionibus noctis, Jacob, Jacob, et dixit, Ecce me, Gen. 46:1, 2: Surrexit Jacobus ex Beersheba, et tulerunt filii Israelis Jacobum patrem suum, ibid. vers. 5: Omnes animae domus Jacobi, venientis Aegyptum, septuaginta. Alligavit Joseph currum suum, et ascendit obviam Israeli; ... et dixit Israel ad Josephum, ibid. vers. 27, 29, 30: Habitavit Israel in terra Aegypti in terra Goshen; ... vixit Jacobus in terra Aegypti septendecim annis.... Et appropinquaverunt dies Israelis ad moriendum, Gen. 47:27-29: Et indicavit Jacobo, et dixit, Ecce filius tuus Joseph venit ad te; et confirmavit se Israel, et sedit super lecto, et dixit Jacob ad Josephum Gen. 48:2, 3: Vocavit Jacob filios suos, ... et dixit, Congregamini, ... et audite, filii Jacobi, audite Israelem patrem vestrum, Gen. 49:1, 2: et in eodem capite, Maledicta ira eorum, quia vehemens, et excandescentia eorum, quia dura; dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele, vers. 7; 4 tum Roborabuntur brachia manuum ejus a manibus robusti Jacobi, exinde pastor, lapis Israelis, vers. 24; praeter apud Prophetas frequenter.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts 5812,

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts ad minimum exinde sciri potest.

4. ac iterum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.