Bible

 

Genesis 43

Studie

   

1 Interim fames omnem terram vehementer premebat.

2 Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos : Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.

3 Respondit Judas : Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens : Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.

4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria :

5 sin autem non vis, non ibimus : vir enim, ut sæpe diximus, denuntiavit nobis, dicens : Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.

6 Dixit eis Israël : In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.

7 At illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem : si pater viveret : si haberemus fratrem : et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus : numquid scire poteramus quod dicturus esset : Adducite fratrem vestrum vobiscum ?

8 Judas quoque dixit patri suo : Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere : ne moriamur nos et parvuli nostri.

9 Ego suscipio puerum : de manu mea require illum : nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.

10 Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.

11 Igitur Israël pater eorum dixit ad eos : Si sic necesse est, facite quod vultis : sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.

12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum : et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit :

13 sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.

14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem : et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin : ego autem quasi orbatus absque liberis ero.

15 Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin : descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph.

16 Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium : quoniam mecum sunt comesturi meridie.

17 Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.

18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.

19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,

20 locuti sunt : Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas :

21 quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum : quam nunc eodem pondere reportavimus.

22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessaria sunt : non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.

23 At ille respondit : Pax vobiscum, nolite timere : Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris : nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.

24 Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.

25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie : audierant enim quod ibi comesturi essent panem.

26 Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis : et adoraverunt proni in terram.

27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens : Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi ? adhuc vivit ?

28 Qui responderunt : Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.

29 Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait : Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi ? Et rursum : Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.

30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ : et introiens cubiculum flevit.

31 Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait : Ponite panes.

32 Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium)

33 sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et mirabantur nimis,

34 sumptis partibus quas ab eo acceperant : majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5694

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5694. ‘Et venit cubiculum et flevit ibi’: quod significet in se non apparenter, constat ex significatione ‘venire cubiculum’ quod sit in se ut non appareat. Formula sollemnis antiquis fuerat dicere ‘intrare in cubiculum’, et quoque tunc ‘claudere ostium’, cum intelligerent facere aliquid quod non appareret; derivata fuit 1 illa formula a significativis in Ecclesia Antiqua; per ‘domum’ enim in sensu spirituali intelligebant hominem, n. 3128; 2 per ‘conclavia’ et ‘cubicula’ intelligebant interiora hominis; inde ‘venire seu intrare in cubiculum’ significabat in se, consequenter ut non appareat; et quia ‘intrare cubiculum’ significativum fuit, ideo in Verbo passim ita dicitur; ut apud Esaiam,

Abi, popule mi, intra in cubicula tua, et claude januam tuam post te; occulta te sicut parum momenti, usque dum 3 transeat ira, 26:20;

quod ‘intrare in cubicula’ non ibi sit intrare in cubicula, manifeste constat, sed se in occulto tenere, et in se:

[2] apud Ezechielem,

Dixit ad me, Num vidisti, fili hominis, quae seniores domus Israelis facientes in tenebris, vir in conclavibus imaginis suae? dicentes enim, Non Jehovah videns nos, 8:12;

‘facere in tenebris, vir in conclavibus imaginis suae’ pro intus in se, in cogitationibus; interiora cogitationis et affectionis eorum 4 , 5 repraesentata erant prophetae per ‘conclavia’, et vocata ‘conclavia imaginis’:

[3] apud Mosen,

Foris orbabit gladius, et ex conclavibus terror, tam juvenem quam virginem, lactentem cum viro senii, Deut. 32:25;

‘gladius’ pro vastatione veri et punitione falsi, n. 2799; ‘ex conclavibus terror’ pro 6 interioribus hominis; quod ‘conclavia’ ibi non sint conclavia quae intelliguntur, etiam patet:

[4] apud Davidem,

Qui irrigat montes e conclavibus sit is, Ps. 104:13;

irrigare montes in sensu spirituali est benedicere illis qui in amore in Dominum et in amore erga proximum sunt; quod ‘mons’ sit caeleste amoris, videatur n. 795, 1430, 4210, inde ‘ex conclavibus suis’ est ex interioribus caeli:

apud Lucam,

Quaecumque in tenebris dixeritis, in luce audientur; et quod in aurem locuti fueritis in cubiculis, praedicabitur super tectis, 12:3;

‘cubicula’ etiam ibi pro interioribus hominis, nempe 7 quod cogitaverat, 7 quod intenderat, et 7 quod molitus est:

apud Matthaeum,

Quando oraveris, intrato in cubiculum tuum, et claudens ostium tuum, et ora in occulto, 6:6;

‘intrare in cubiculum et orare’ pro non apparenter; hoc 8 enim a repraesentativo dictum est.

Poznámky pod čarou:

1. enim

2. The Manuscript inserts ita.

3. so in the Manuscript, and also 7353, 8989; the First Latin Edition has transit

4. The Manuscript inserts qualia essent.

5. The Manuscript and the First Latin Edition repraesentatum erat.

6. The Manuscript inserts ex.

7. quid... quid... quid

8. quoque ex

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.