Bible

 

Genesis 43

Studie

   

1 Interim fames omnem terram vehementer premebat.

2 Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos : Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.

3 Respondit Judas : Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens : Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.

4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria :

5 sin autem non vis, non ibimus : vir enim, ut sæpe diximus, denuntiavit nobis, dicens : Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.

6 Dixit eis Israël : In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.

7 At illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem : si pater viveret : si haberemus fratrem : et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus : numquid scire poteramus quod dicturus esset : Adducite fratrem vestrum vobiscum ?

8 Judas quoque dixit patri suo : Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere : ne moriamur nos et parvuli nostri.

9 Ego suscipio puerum : de manu mea require illum : nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.

10 Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.

11 Igitur Israël pater eorum dixit ad eos : Si sic necesse est, facite quod vultis : sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.

12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum : et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit :

13 sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.

14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem : et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin : ego autem quasi orbatus absque liberis ero.

15 Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin : descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph.

16 Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium : quoniam mecum sunt comesturi meridie.

17 Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.

18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.

19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,

20 locuti sunt : Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas :

21 quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum : quam nunc eodem pondere reportavimus.

22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessaria sunt : non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.

23 At ille respondit : Pax vobiscum, nolite timere : Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris : nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.

24 Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.

25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie : audierant enim quod ibi comesturi essent panem.

26 Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis : et adoraverunt proni in terram.

27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens : Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi ? adhuc vivit ?

28 Qui responderunt : Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.

29 Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait : Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi ? Et rursum : Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.

30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ : et introiens cubiculum flevit.

31 Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait : Ponite panes.

32 Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium)

33 sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et mirabantur nimis,

34 sumptis partibus quas ab eo acceperant : majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5608

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5608. ‘Etiam infantes nostri’: quod significet quae adhuc interius, constat ex significatione ‘infantum’ quod sint illa quae interiora sunt, n. 5604; quod interiora per ‘infantes’ et quoque per ‘pueros’ significentur, est quia per illos et hos significatur innocentia, et innocentia est intimum. In caelis se ita habet: intimum seu tertium caelum consistit ex illis qui in innocentia sunt, sunt enim illi amore in Dominum, et quia Dominus est Ipsa Innocentia, idcirco illi qui ibi quia in amore in Ipsum sunt, in innocentia sunt; qui tametsi sapientissimi omnium in caelis sunt, usque apparent aliis sicut infantes; inde est, et quoque ex eo quod infantes in innocentia sint, quod per ‘infantes’ in Verbo significetur innocentia.

[2] Quia intimum caelorum est innocentia, ideo interius apud omnes qui in caelis sunt, erit innocentia; se habet hoc sicut successiva se habent ad coexistentia, seu illa quae inter se per gradus distincta sunt, ad illa quae ex illis 1 existunt, nam omne quod simul existit, oritur a successivis; 2 cum illa ex his existunt, locant se in eodem ordine in quo fuerunt prius distincta per gradus; sicut illustrationis causa: successiva sunt et inter se distincta, finis, causa et effectus; haec cum simul existunt, in eodem ordine se locant, nempe 3 intime finis, dein causa, et ultimo effectus, effectus est coexistens, in quo nisi causa sit et in causa finis, non est effectus, nam si ab effectu removes causam, destruis effectum, et magis si a causa removes finem; a fine enim habet causa ut sit causa, et a causa effectus ut sit effectus; ita quoque est in spirituali mundo; sicut finis, causa et effectus distincta sunt inter se, ita 4 in spirituali mundo amor in Dominum, charitas erga proximum, et opera charitatis;

[3] haec tria cum unum fiunt, seu simul existunt, erit primum in secundo, et secundum in tertio; ut in operibus charitatis: nisi in illis interius sit charitas ex affectione seu corde, non 5 sunt opera charitatis, et nisi interius in charitate sit amor in Deum, non est charitas, quare si aufers id quod interius est, cadit exterius, nam exterius existit et subsistit a suis interioribus ordine; ita se habet cum innocentia: haec unum facit cum amore in Dominum; nisi illa interius sit in charitate, non est charitas, consequenter nisi charitas in qua innocentia sit intus in operibus charitatis, non sunt opera charitatis; inde est quod apud omnes qui in caelis, erit interius innocentia;

[4] quod ita sit et quod per ‘infantes’ significetur innocentia, constat apud Marcum, Jesus dixit discipulis, Sinite infantes venire ad Me, et ne prohibete eis, talium enim est regnum Dei: amen dico vobis, Quisquis non acceperit regnum Dei ut infans, non ingredietur in illud. Suscipiens igitur illos in ulnas, posuit manum super eos, et benedixit eis, 10:14-16, Luc. 18:15-17, Matth. 18:3;

quod per ‘infantes’ hic significetur innocentia, constare potest quia apud infantes est innocentia, 6 et quia innocentiae in caelo apparent ut infantes; quod nemo intrare possit in caelum nisi aliquid innocentiae habeat, videatur n. 4797;

[5] et praeterea infantes se regi patiuntur ab angelis, qui sunt innocentiae, et nondum ex proprio, sicut adulti qui semet ex suo judicio et sua voluntate regunt; quod infantes ab angelis illis se regi patiantur, constat ex Domini verbis apud Matthaeum, Videte ne contemnatis ullum ex pusillis his; dico enim vobis, quod angeli eorum in caelis semper videant faciem Patris Mei, 18:10;

nemo ‘videre faciem Dei’ potest nisi ex innocentia.

[6] In sequentibus etiam locis per ‘infantes’ significatur innocentia:

apud Matthaeum, Ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem, 21:16, Ps. 8:3:

apud eundem,

Abscondisti hoc sapientibus et intelligentibus, et revelasti ea infantibus, 11:25, Luc. 10:21;

7 innocentia enim quae per ‘infantes’ significatur, est ipsa sapientia, nam genuina innocentia habitat in sapientia, n. 2305, 2306, 4797, inde dicitur quod ‘ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem’ tum quod ‘talia revelata sunt infantibus’:

[7] apud Esaiam,

Juvenca et ursus pascent, una cubabunt foetus eorum, ... et ludet lactens super foramine 8 viperae, 11:7, 8 9 ; ibi de regno Domini, et in specie de statu pacis et innocentiae ibi; ‘lactens’ pro innocentia; quod nihil mali illis accidere possit qui in innocentia sunt, significatur per quod ‘ludet lactens super foramine viperae’, viperae sunt qui dolosissimi; agitur in eo capite aperte de Domino:

apud Joelem,

Clangite buccina in Zione, ... congregate populum, sanctificate congregationem, colligite senes, congregate infantes et sugentes ubera, Joel. 2:15, 16 10 ; ‘senes’ pro sapientibus, ‘infantes et sugentes ubera’ pro innocentibus.

[8] In sequentibus locis etiam per ‘infantes’ intelligitur innocentia, sed in his quod destructa:

apud Jeremiam,

Quare vos facientes malum magnum contra animas vestras, ad exscindendum vobis virum et feminam, infantem et lactentem, e medio Jehudae ut non relinquam vobis reliquias, 44:7:

apud eundem,

Tolle ad Ipsum manus tuas super 11 animam infantum tuorum, qui 12 deficiunt per famem in capite omnium platearum, Thren. 2:19:

apud Ezechielem,

Transite per Hierosolymam, et percutite, nec parcat oculus vester, neque clementia utamini, senem, juvenem, et virginem, et infantem, 9:5, 6:

apud Micham, Mulieres populi Mei expellitis e domo deliciarum cujusque, a cum infantibus ejus auferunt honorem Meum in perpetuum, 2:9.

[9] Quod autem infantum 13 innocentiam attinet, est illa solum externa non autem interna, et quia non interna, non potest conjuncta esse cum aliqua sapientia; angelorum autem, imprimis tertii caeli, innocentia est interna, ac ita conjuncta cum sapientia, n. 2305, 2306, 14 3494, 4563, 4797; homo etiam ita creatus est ut, cum senescit et fit sicut infans, quod tunc innocentia sapientiae se conjungat cum innocentia ignorantiae quae fuerat ei in infantia, et sic ut verus infans transeat in alteram vitam.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts simul.

2. The Manuscript inserts tunc locant se in coexistentibus.

3. intimae, in the First Latin Edition.

4. quoque

5. est opus

6. ac ut infantes apparent innocentiae in caelo

7. innocentiae enim quae per infantes significantur, sunt ipsae sapientiae quia

8. petrae, in the Manuscript, the First Latin Edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. anima, in the First Latin Edition.

12. defecerunt

13. sapientiam

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.