Bible

 

Genesis 42

Studie

   

1 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis : Quare negligitis ?

2 audivi quod triticum venundetur in Ægypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.

3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto,

4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali :

5 ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.

6 Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,

7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.

8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.

9 Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.

10 Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.

11 Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.

12 Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis.

13 At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.

14 Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.

15 Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.

16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.

17 Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus.

18 Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite quæ dixi, et vivetis : Deum enim timeo.

19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras,

20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,

21 et locuti sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.

22 E quibus unus Ruben, ait : Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me ? en sanguis ejus exquiritur.

23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.

24 Avertitque se parumper, et flevit : et reversus locutus est ad eos.

25 Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita.

26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.

27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,

28 dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?

29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes :

30 Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ.

31 Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.

32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.

33 Qui ait nobis : Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,

34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.

35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,

36 dixit pater Jacob : Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis : in me hæc omnia mala reciderunt.

37 Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.

38 At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5470

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5470. ‘ 1 Cujus vidimus angustiam animae’: quod significet statum interni interea cum abalienatum, constat ex significatione ‘angustiae animae’ quod sit status in quo internum cum abalienatur ab externo. Cum hoc statu ita se habet: Dominus continue influit apud hominem cum bono, et in bono cum vero; at homo id vel recipit vel non recipit; si recipit, bene cum illo est, si autem non recipit, male cum illo est; cum non recipit, si tunc sentit aliquid anxii, quod hic est ‘angustiae animae’, spes est quod reformari queat; at si non aliquid anxii sentit, spes evanescit; sunt enim apud hominem quemcumque bini spiritus ab inferno et bini angeli e caelo; nam homo, quia in peccatis natus 2 , nequaquam potest vivere nisi ab una parte communicet cum inferno et ab altera cum caelo; vita ejus omnis inde est; cum adolescit homo, et 3 semet ex se regere incipit, hoc est, cum videtur sibi velle et agere ex suo judicio, et de rebus fidei cogitare et concludere ex suo intellectu, tunc si ad mala se confert, spiritus bini ab inferno appropinquant et bini angeli e caelo paulo se removent; si autem ad bonum se confert, bini angeli e caelo appropinquant et bini spiritus ab inferno removentur;

[2] cum itaque homo ad mala se confert, quod 4 fit apud plerosque in adolescentia, si anxium quid sentitur cum reflectit super id quod malum egerit, indicium est quod usque 5 recepturus influxum per angelos e caelo, 6 ut quoque indicium est quod postea se reformari 7 passurus; at si nihil anxii sentitur cum reflectit super id quod malum egerit, indicium est quod non amplius 8 recipere velit influxum per angelos e caelo, et quoque indicium quod postea se reformari non 9 passurus; hic itaque ubi agitur de veris Ecclesiae externae quae per ‘decem filios Jacobi’ repraesentantur, memoratur de ‘angustia animae’ in qua fuit Josephus cum abalienatus a fratribus, et quoque dein quod Reuben admonuerit illos, per quae significatur quod cum ille status praecesserit, postea reformatio, 10 seu conjunctio interni cum externo existeret, de qua conjunctione in sequentibus agitur; est enim apud illos qui in anxietate tunc, agnitio interna mali, quae cum revocatur a Domino, fit confessio et denique paenitentia.

Poznámky pod čarou:

1. Cum, in the First Latin Edition.

2. The Manuscript inserts est.

3. semel, in the First Latin Edition.

4. sit, in the First Latin Edition.

5. recipiat

6. et

7. patiatur

8. recipiat

9. patiatur

10. hoc est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.