Bible

 

Genesis 42

Studie

   

1 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis : Quare negligitis ?

2 audivi quod triticum venundetur in Ægypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.

3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto,

4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali :

5 ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.

6 Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,

7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.

8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.

9 Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.

10 Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.

11 Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.

12 Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis.

13 At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.

14 Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.

15 Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.

16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.

17 Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus.

18 Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite quæ dixi, et vivetis : Deum enim timeo.

19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras,

20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,

21 et locuti sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.

22 E quibus unus Ruben, ait : Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me ? en sanguis ejus exquiritur.

23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.

24 Avertitque se parumper, et flevit : et reversus locutus est ad eos.

25 Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita.

26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.

27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,

28 dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?

29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes :

30 Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ.

31 Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.

32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.

33 Qui ait nobis : Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,

34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.

35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,

36 dixit pater Jacob : Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis : in me hæc omnia mala reciderunt.

37 Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.

38 At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5413

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5413. ‘Quia dixit, Forte obveniat illi damnum’: quod significet quod id absque caelesti spiritualis quod ‘Josephus’, periturum, constat ex significatione ‘obvenire damnum’ quod hic sit perire; haec dicta sunt a patre, quia amavit illum et timuit ne periret inter fratres sicut Josephus; at eadem haec allata sunt et recepta 1 in Verbo ob sensum internum, qui est quod medium cum solis externis absque interno, periturum, medium enim est Benjamin, externa sunt filii Jacobi, et internum est Josephus; quod medium est, 2 hoc quoque cum solis externis absque interno, perit, nam ita se habet cum medio: hoc existit ab interno, inde etiam subsistit ab illo, existit enim per intuitionem interni in externum, ex affectione et fine sibi externum associandi; ita quod medium est, id conjunctum est interno, et ab interno cum externo, non autem absque interno cum externo; inde patet quod id quod medium est, cum solo externo absque interno periturum. 3 Praeterea lex communis est, tam in illis quae mundi spiritualis sunt quam in illis quae mundi naturalis, quod prius subsistere possit cum suo priore, non autem absque illo cum posteriore, et si cum hoc solo, quod periturum; causa est quia omne absque connexione cum priore se est absque connexione cum Primo, a Quo omne existentiae et subsistentiae.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts sunt.

2. etiam

3. The Manuscript inserts ita spirituale caelestis quod Benjamin, cum veris externis, quae filii Jacobi, absque caelesti spiritualis, quod Josephus. Et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.