Bible

 

Genesis 41:55

Studie

       

55 Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis dixerit, facite.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 548

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

548. "Sed ut cruciarent menses quinque." - Quod significet quod intellectus a falsis mali caligaret et abstraheretur a videndo verum quamdiu in illo statu sunt, constat ex significatione "cruciare", quod sit quoad intellectum caligare et abstraheretur a videndo verum (de qua sequitur); et ex significatione "mensium quinque", quod sit quamdiu in illo statu sunt.

Quod "cruciare" hic significet caligare quoad intellectum, et abstrahi a videndo verum, est quia hoc dicitur de locustis et illarum potestate laedendi, quae sicut scorpii; et per "locustas" intelligitur ultimum vitae hominis, quod vocatur sensuale, et per "potestatem laedendi, sicut scorpii", significatur persuasivum, quod tale est ut auferat intellectui lucem veri, ac inducat tenebras infernales; quare sequitur nunc quod "cruciatus illarum esset sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem", per "scorpium" enim significatur tale persuasivum (videatur supra, n. 544). Dicitur hoc "cruciare", quia supra dicitur quod "locustae laederent homines", at "non occiderent"; et qui laedit et non occidit, is cruciat; et quoque persuasivum, quod est sensuali homini qui in falsis mali est, laedit intellectum caligando et abstrahendo a videndo verum, tametsi illum non deprivat facultate intelligendi et percipiendi: et quia comparatur cum dolore a scorpio, dum percutit hominem, dicitur "cruciare."

[2] Quod "menses quinque" 1 significent quamdiu homines in illo statu sunt, est quia "mensis" significat statum, et "quinque" significant aliquid, et inde quoque tamdiu.

Quod "menses" significent status, est quia omnia tempora in Verbo, sicut "Saecula", "anni", "septimanae", "dies", "horae", significant status vitae (videatur in opere De Caelo et Inferno 162-169); inde quoque "menses." Quod "quinque" significent aliquid, constare potest a locis in Verbo ubi is numerus occurrit; numeri enim "decem", "centum", "mille", significant multum et omne; inde "quinque" significant aliquid; exsurgunt enim illi numeri qui significant multum, a numero quinque qui significat aliquid, et numeri compositi et derivati trahunt suam significationem a numeris simplicibus a quibus per multiplicationem componuntur et derivantur (videatur supra, n 429, 430 [a, b]).

Quod "quinque" etiam significent quamdiu, est quia dicitur "menses quinque", et per "menses" ibi significatur status durationis. Quod hoc per "menses quinque" significetur, apparet remotum, ex causa quia homo, quamdiu vivit in mundo, est in cogitatione naturali; et cogitatio naturalis trahit suas ideas ex spatiis et temporibus, et quoque ex numeris et mensuris; haec enim propria Naturae sunt, quia in Natura sunt omnia determinata per illa; spiritualis autem cogitatio est absque idea determinata spatii, temporis, numeri et mensurae: inde est quod appareat sicut remotum et alienum homini in mundo quod "menses quinque" significent quamdiu ille status est, hoc est, quamdiu status persuasionis falsi est; nam tamdiu intellectus caligat et abstrahitur a videndo verum; at cum persuasio falsi removetur, venit homo in facultatem videndi verum, si videre vult, quae facultas cuivis homini datur.

[3] Quod "quinque" in Verbo significent aliquid et aliquos, tum omnes tales, ac similia, constare potest a sequentibus locis:

- Apud Matthaeum,

Jesus dixit, quod regnum caelorum simile sit decem virginibus, quarum "quinque erant prudentes, quinque stultae" (Matthaeum 25:1, 2);

quod Dominus comparaverit regnum caelorum decem virginibus, est quia "regnum caelorum" significat ecclesiam, similiter "virgo"; et "decem virgines" significant omnes qui ab ecclesia: quod dixerit quod "quinque essent prudentes et quinque stultae", erat quia "quinque" significant quosdam ex illis, seu omnes qui tales ab una parte.

Quod "virgo" significet ecclesiam, constare potest ex pluribus locis in Verbo ubi dicitur "virgo Zion", "virgo Hierosolyma", "virgo Israel", per quas significatur ecclesia.

[4] Simile significatur per "decem" et "quinque" in parabola Domini

De homine nobili qui dedit minas servis suis ut negotiarentur, et quod unus ex mina acquisiverit decem minas, et quod alter ex mina acquisiverit quinque minas, et quod ideo potestatem habituri super tot urbes (Luca 19:13-20):

numerus decem et numerus quinque dicti sunt a Domino, quia "decem" significant multum, et "quinque" aliquid; per "negotiationem" autem illorum significatur acquisitio et comparatio intelligentiae caelestis; et per "potestatem super urbes" significatur intelligentia et sapientia, "urbs" enim in Verbo significat doctrinam, at potestatem super illam habere significat intelligens et sapiens esse, et "super decem urbes" significat multum, et "super quinque" aliquid.

[5] Etiam aliqui et omnes qui tales significantur per "quinque" in parabola Domini

De divite et Lazaro, quod dives dixerit Abrahamo se habere quinque fratres, et rogaverit ut Lazarus ad illos mitteretur (Luca 16:27, 28):

dixit dives quod haberet quinque fratres, quia per "quinque" significantur omnes qui tales sunt. Similiter in parabola Domini de illis qui invitati ad cenam magnam,

Quod unus se excusaverit, quia emerat quinque juga boum, ad quae probanda abiret (Luca 14:19):

per "boves" in Verbo significantur affectiones naturales, et per "quinque juga boum" significantur omnes illae affectiones, seu cupiditates quae abducunt a caelo; caelum et ecclesia quoad nutritionem spiritualem seu instructionem significatur per "cenam magnam", ad quam invitati sunt. Quis non videre potest quod numerus "quinque" in quatuor illis parabolis arcanum involvat, quia a Domino dictus est.

[6] Similiter apud Esaiam,

"In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth:.... in die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti" (19:18, 19):

"in die illo" significat adventum Domini; et "quinque urbes in terra Aegypti loquentes labiis Canaanis" significat quod aliqui tunc qui naturales sunt fient spirituales, et agnoscent genuinae doctrinae vera, et quod ex bono charitatis colent Dominum; (sed haec singillatim explicata videantur supra, n. 223 [c] ;) hic itaque dicuntur "quinque urbes", ut intelligantur aliqui tunc, et quoque vera doctrinae aliqua.

[7] Apud eundem,

"Relinquentur in eo racemationes sicut in decussione oleae, duae tres baccae in capite rami, quatuor quinque in ramis fructiferae" (17:6);

et apud Lucam,

Jesus dixit, "Erunt ex nunc quinque in domo una divisi, tres contra duos, et duo contra tres" (Lucam 12:52):

quod in his locis "quinque" etiam significent aliquos et omnes qui tales, videatur supra (n. 532), ubi bina illa loca explicata sunt. Lex lata est apud filios Israelis,

Quod qui bovem furatus fuerit, vel mactaverit, vel vendiderit, rependet quinque boves (Exod. 21:3-7 2 [B.A. 22:1]):

per "bovem" ibi in sensu spirituali intelligitur bonum naturalis hominis; quod "rependet quinque boves pro bove" significat quod emendabit quantum satis quae perverterat et exstinxerat; "furari" est auferre, "mactare" est exstinguere, et "vendere" est pervertere.

[8] Per "partem quintam" etiam significatur quantum satis Leviticus 5:16, 24 [B.A. 16, 5] ; cap. 22:14; 27:13, 15, 19, 27, 31; Numeri 5:6-8: similiter per "quintas",

Quas Pharao sumeret ex terra Aegypti in septem annis saturitatis (Genesis 41:34; Genesis 47:24):

pariter per "ad quintam, "

Ad quam Abnerus percussit Asahelem posteriore hastae parte (2 Samuelis 2:23);

"ad quintam" significat quantum satis ad mortem; idem enim numerus qui significat aliquid et omne quod ab una parte, etiam significat quantum satis cum praedicatur de quantitate, et tamdiu quando predicatur de tempore.

[9] Quia numerus ille significat aliquid et omne unius partis, inde etiam significat parum et paucos cum sequitur aut praecedit quantitas magna etiam per numeros designata; nam tunc omne unius partis est respective paucum:

- Ut apud Esaiam,

"Mille unum coram increpatione unius, coram increpatione quinorum fugietis" (30:17);

et apud Mosen,

Quod quinque persequerentur centum, et centum myriadem, inter maledictiones (Leviticus 26:8);

et apud Evangelistas,

Quod Dominus cibaverit quinque millia hominum ex quinque panibus et duobus piscibus (Matthaeus 14:15-22; Marcus 6:38-43; Luca 9:13-16; Johannes 6:13):

quod tunc sustulerint "duodecim cophinos fragmentorum" significat plenum, ita plenam instructionem et plenam benedictionem.

[10] Per "quinque" etiam significantur pauci apud Lucam,

"Nonne quinque passeres venduntur assariis duobus? unus tamen ex illis non est oblivioni datus coram Deo:.... ideo ne timete, multis passeribus praestatis" (12:6, 7):

quod dicantur "quinque passeres" est quia intelligitur paucum et parvi pretii respective ad homines, nam sequitur quod illi "multis passeribus praestent." Quisque videre potest, quod is numerus toties a Domino non dictus fuisset nisi esset significativus. Quoniam "quinque" significant omne unius partis, ideo quoque mandatum est

Ut super habitaculum facerent decem aulaea, et quinque aulaea essent conjuncta quodvis ad alterum, et quinque aulaea essent conjuncta quodvis ad alterum (Exodus 26:1, 3);

quod "decem" significent omnia in toto complexu, et "quinque" omne unius et alterius partis, videatur in Arcanis Caelestibus, (n. 9595 et 9604).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 102

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

102. "(Et) propter nomen meum laborasti." - Quod 1 significet agnitionem Domini et cognitionum veri quae spectant Ipsum, constat ex significatione "nominis" Jehovae seu Domini, quod in supremo sensu sit Divinum Humanum Ipsius (de qua n. 2628, 6887), et in sensu respectivo omnia amoris et fidei per quae colitur Dominus, quia haec sunt Divina quae a Divino Humano Ipsius procedunt (n. 2724, 3006, 6674, 9310); et ex significatione "laborare", quod sit incumbere animo et studio ut ea sciantur et agnoscantur, id enim significat "laborare", cum dicitur de illis qui cognitionibus veri et boni student: ex his sequitur, quod per "propter nomen meum laborasti" significetur agnitio Domini et cognitionum quae spectant Ipsum. Cognitiones quae spectant Ipsum, sunt omnia quae amoris et fidei. Multis in locis in Verbo dicitur "propter nomen Jehovae", "propter nomen Domini" "propter nomen Jesu Christi", quod "sanctificandum nomen Dei", et similia. Illi qui non ultra sensum litterae cogitant, opinantur quod solum nomen intelligatur; sed non intelligitur nomen, verum omne id per quod Dominus colitur, quod omne se refert ad amorem et fidem: inde per "nomen Domini" in Verbo intelliguntur omnia amoris et fidei, per quae colitur; hic vero agnitio Domini et cognitionum veri quae spectant Ipsum, quia hoc dicitur ad illos qui modo student cognitionibus.

[2] Quod per "nomen Jehovae" seu "Domini" non intelligatur ipsum nomen, sed omnia amoris et fidei, ducit causam ex spirituali mundo. Ibi nomina quae in terris, non enuntiantur; sed nomina personarum, de quibus loquuntur, formaliter ex idea omnium quae sciuntur de illis, quae in unam vocem compinguntur: talis est enuntiatio nominum in mundo spirituali; unde est, quod etiam nomina ibi sicut omnia reliqua sint spiritualia. Nomen "Dominus" et nomen "Jesus Christus" nec ibi enuntiantur sicut in terris, sed pro illis nominibus nomen formatur ex idea omnium quae sciuntur et creduntur de Ipso, quae idea est ex omnibus amoris et fidei in Ipsum: causa est, quia haec in complexu sunt Dominus apud illos; est enim Dominus apud unumquemvis in bonis amoris et fidei quae ab Ipso. Quia ita est, unusquisque ibi statim cognoscitur qualis est quoad amorem et fidem in Dominum, modo enuntiat spirituali voce seu spirituali nomine Dominum seu Jesum Christum: et inde quoque est, quod illi qui non in aliquo amore aut in aliqua fide in Ipsum sunt, non possint nominare Ipsum, hoc est, formare aliquod nomen spirituale de Ipso. Ex his nunc patet, unde est quod per "nomen" Jehovae Domini aut Jesu Christi in Verbo non intelligatur nomen, sed omne amoris et fidei per quod colitur.

[3] Ne itaque invaleat opinio, quae apud plures regnat, quod solum nomen Jesus Christus, absque amore et fide in Ipsum, ita absque cognitionibus per quas amor et fides, aliquid ad salutem faciat, velim aliqua loca e Verbo afferre, ubi "propter nomen Ipsius", et "in nomine Ipsius" dicitur; ex quibus illi, qui altius cogitant, videre possunt quod non solum nomen intelligatur:

Ut,

"Jesus dixit, Eritis exosi omnibus propter nomen meum" (Matthaeus 10:22; 24:9, 10);

"Ubi sunt duo Vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (Matthaeus 18:20);

"Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius" (Johannes 1:12);

"Cum Jesus erat Hierosolymis, ... multi crediderunt in nomen Ipsius" (Johannes 2:23);

"Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. 3:18 2 );

"Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes Vitam habeatis in nomine Ipsius" (Johannes 20:31);

"Benedictus qui Venit in nomine Domini" (Matthaeus 21:9; 23:39; Luca 13:35; 19:38);

"Quisquis reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen meum, centupla accipiet et vitam aeternam" (Matthaeus 19:29).

(Quid hic significatur per "domos, fratres, sorores, patrem, matrem, uxorem, liberos et agros", quae relicturi propter nomen Domini, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10490.)

Jesus dixit, "Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam" ( 3 Joh. 14:13, 14);

"petere in nomine meo", est ex amore et fide.

"Multi venient in nomine meo, dicentes quod Ego sim;... ne ergo ite post eos" (Luca 21:6; Marc. 13:6 4 );

"venire in nomine meo", et "dicere quod Ego sim", est praedicare falsa et dicere esse vera, et sic seducere. Simile significatur per dicere se esse Christum, et tamen non esse, apud Matthaeum:

"Multi venient sub nomine meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent" (24 [5,] 11, 23-27);

per "Jesum" enim intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Christum" Dominus quoad Divinum Verum (n. 3004, 3005, 3009, 5502), et per non Christum verum non Divinum sed falsum.

[4] Simile quod per "nomen Domini" intelligitur per "nomen Jehovae" in Veteri Testamento, quia Dominus ibi est Jehovah:

- Ut apud Esaiam,

"Dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius" (12:4);

apud eundem,

"Jehovah, exspectavimus Te, ad nomen tuum et ad memoriam tuam desiderium animae nostrae:... per Te commemorabimus nomen tuum" (26:8, 10);

apud eundem,

"Ab ortu solis invocabitur nomen meum" (41:25);

apud Malachiam,

"Ab ortu solis usque ad occasum magnum, nomen meum inter gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini meo...; nam magnum nomen meum inter gentes" (1:11),

apud Esaiam,

"Omnem vocatum in nomine meo, in gloriam meam creavi, formavi illum" (43:7);

apud Micham,

"Omnes populi ambulant in nomine Dei sui, et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri" (4:5);

apud Mosen,

"Non feres nomen Dei tui in vanum: non habebit Jehovah innocentem qui tulerit nomen Ipsius in vanum" (Deuteronomius 5:11);

apud eundem,

"Separavit Jehovah Levitas, ... ut ministrarent et benedicerent in nomine Jehovae" (Deuteronomius 10:8);

apud eundem,

Colent Jehovam in uno loco, ubi ponet nomen suum (Deuteronomius 12:5, 11, 13, 14, 18, 26; 16:2, 6, 11, 15, 16);

"ubi ponet nomen suum" est ubi erit cultus ex bono amoris et veris fidei; hoc factum est Hierosolymae, et ideo per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam et cultum (videatur in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 6).

[5] Quoniam per "nomen Jehovae" seu "Domini" in sensu spirituali omnis cultus ex bono amoris et veris fidei significatur, idea in supremo sensu per "nomen Jehovae" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, ex causa quia ex Divino Humano Ipsius procedit omne amoris et fidei. Quod Dominus in supremo sensu intelligatur per "nomen Jehovae", patet apud Johannem,

"Jesus dixit, Pater glorifica nomen tuum. Venit vox e caelo dicens, Et glorificavi et rursus glorificabo" (12:28);

apud Esaiam,

"Dabo Te in foedus populo, in lucem gentium;... Ego Jehovah, hoc nomen meum, et gloriam meam alteri non dabo" (42:6, 8);

ibi de Domino venturo: apud Jeremiam,

"Ecce dies Venient cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex;... et hoc nomen Ipsius quo vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra" (23:5, 6).

Inde patet quid in Oratione Dominica intelligitur per "Sanctificetur nomen tuum" (Matthaeus 6:9); quod nempe Divinum Humanum Domini sancte habendum, et colendum.

[6] Quia "nomen Domini" illa significat, constare potest quid intelligitur per sequentia haec:

- Apud Johannem,

Pastor ovium "proprias oves vocat nomine" suo (10:3);

apud Lucam,

"Gaudete quod nomina vestra scripta sint in caelo" (10:20);

et in Apocalypsi,

"Habes pauca nomina in Sardibus" (3:4).

Qui non scit quid "nomen" significat in Verbo, nequaquam scire potest quomodo intelligenda sunt haec apud Matthaeum,

"Quisquis recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et qui potum dederit uni ex his parvis poculum frigidae solum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam" (10:41, 42):

"recipere prophetam in nomine prophetae", "justum in nomine justi", et "potum dare in nomine discipuli", significat amare verum propter verum, bonum propter bonum, et exercere charitatem ex fide veri; per "prophetam" enim significatur verum, per "justum significatur bonum, et per "discipulum" significatur bonum ex vero, et "dare potum frigidae" est ex obedientia charitatem exercere; "in nomine" eorum est propter quale illorum, ita propter illa. Quis usquam illa intellecturus esset, nisi sciret quid significat "nomen?"

[7] Amare et facere verum propter verum, et bonum propter bonum, est affici vero et bono propter illa, et non propter Sui famam, honorem, et lucrum. Illa affectio veri et boni est affectio vere spiritualis; at affectio veri et boni propter sui famam, honorem, et lucrum, est affectio mere naturalis: et quia illi qui amant verum et bonum propter verum et bonum, seu quia est verum et bonum, in spirituali affectione veri et boni sunt, ideo dicitur quod "mercedem prophetae" et "justi" accipient; hoc est, quod in spirituali affectione veri et boni sint, quae affectio in se mercedem, quia caelum, habet.

(Quod felicitas caeli sit in affectione amandi et faciendi verum et bonum absque fine mercedis, ita propter verum et bonum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 6388, 6478, 9174, 9984.

Quod "propheta" significet docentem verum, ita quoque abstracte verum quod docetur, n. 2534, 7269.

Quod "justum" significet bonum amoris in Dominum, n. 2235, 9857.

Quod "discipulus" significet bonum ex vero, quod est bonum charitatis, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397.

Quod "potum dare" sit instruere in bonis et veris fidei, ac ita charitatem exercere, n. 3069, 3772, 4017, 4018, 5 8562, 9412. Et quod "nomen" significet quale rei, n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 3237: inde "nomen Jehovae" seu "Domini" omne quale per quod colitur, n. 2724, 3006, 6674, 9310.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232