Bible

 

Genesis 3:4

Studie

       

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

Bible

 

Esaias 65:25

Studie

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

Continuatio de Ultimo Judicio # 61

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 90  
  

61. (VIII.) DE SANCTIS PONTIFICIORUM IN MUNDO SPIRITUALI.

Notum est, quod homini a parentibus sit malum insitum seu hereditarium, sed paucis notum est, in quo consistit. Consistit in amore imperandi, qui talis est, ut quantum, ei laxantur frena, tantum erumpat, usque ut flagret cupidine imperandi super omnes, et tandem ut velit invocari et coli sicut Deus. Hic amor est Serpens, qui decepit Evam et Adamum; dixit enim ad mulierem,

"Novit Deus quo die comederitis de fructu arboris, aperientur oculi vestri, et tunc eritis sicut Deus" (Genesis 3:4-5):

quantum itaque homo relaxatis frenis in hunc amorem ruit, tantum se avertit a Deo, et convertit ad semet, et fit atheus: et tunc possunt Divina Vera, quae sunt Verbi, inservire pro mediis; sed quia finis est dominium, media non plus cordi sunt, quam prout inserviunt. Haec causa est, quod qui in medio et qui in ultimo gradu amoris imperandi sunt, omnes in inferno sint, est enim ibi ille amor diabolus, ubi aliqui tales sunt, ut ne quidem sustineant aliquem loquentem de Deo.

  
/ 90